SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET
CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT XVII

De summo romano Pontifice, capite visibili Ecclesiae, Christi Domini in terris vicario

1. Unus Deus, fili mi: una vera fides, unum efficax baptisma, unum Christi ovile, unus super omnes ejus pastores Pastor, una sancta Ecclesia, unus super omnes rectores ejus Rector, unum corpus visibile, unum visibile caput.

Ecce duodecim apostolos constitueram, et uni tantum ex eis dixi: pasce oves meas, pasce agnos meos, pasce totum ovile meum.

Ad duodecim dicebam: Ecce ego mitto vos, ite, docete omnes gentes, baptizantes eos; uni autem tantum dixi: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.

Magnam ergo Petrus et successores ejus sortiti sunt praerogativam, praeclarum prae omnibus et super omnes habent principatum.

2. Idcirco, fili, oves meae quae vocem meam ab initio hucusque audierunt, Petrum et successores ejus, tanquam omnium filiorum meorum patres, semper venerati sunt, tanquam supremos omnium pontifices coluerunt; ipsisque tanquam vero et solidissimo Ecclesiae fundamento indeclinabiliter addicti perstiterunt.

Credentes illum Deum ipsum relinquere, qui vicarium ejus relinquit, illum non esse divinae redemptionis participem, qui a summo Pontifice discedit.

Illum ab Ecclesia ipsa separari, ab ipso Christi corpore dividi, qui a Petro et successoribus ejus, qui Ecclesiae caput et fundamentum sunt, dividitur.

Illum tandem non pertinere ad ovile Christi, qui a pastoris omnium regimine se subducit.

3. Et revera, dilecte mi: Ecclesiae meae historiam pervolve, et videbis illos omnes a vera fide et religione sine qua salvari impossibile est defecisse, qui a Petro et successoribus ejus segregaverunt se.

Ex quo enim Graecia, Anglia, totque aliae regiones principatum Petri contempserunt, vocem ejus in successoribus illius non audientes, jussa eorum spernentes, correptionem eorum contemnentes:

Ex tunc plebi catholicae adscribi cessaverunt; imo vides ipse quod isti fateantur se ultra catholicos non esse.

Ideoque jam non sunt in unica via quae ducit ad vitam, in unica arca in qua salus, et extra quam perditio.

Ex hinc, fili mi, profecto capis, quam addictus debeas esse Petro et successoribus ejus, quam constanter et integre ipsorum fidem retinere, quam devote, quam fideliter ipsorum praecepta custodire, quantum tandem timere debeas ne ab ipsis dividaris.

4. O fili mi! quando venient tempora periculosa, quando erunt haereses et schismata, quando dicetur tibi; ecce hic est Christus, ecce illic ibi vera doctrina, illic vera doctrina, quid facies ut veram fidem retineas?

Hoc, dilecte: Petrum et successores ejus sequere, ipsis unitus mane; quod credunt crede, quod dicunt fac. Sic procul dubio in Christi veritate manebis, quoniam Ego Deus rogavi pro eis ut fides eorum non deficiat.

Quaecumque ergo supervenerint in hoc mundo tempestates, dic constanter: sum cum Petro, in navi Petri persisto, et sic poteris securus adjicere; scio et certus sum quia non deficio.

5. Fili mi: fur diabolus qui incessanter venit ut furetur oves meas et mactet illas et perdat, scit quod nullum habeat efficacius medium eas devorandi quam si illas a pastorum Principe retrahat.

Non mirum ergo si tanta quolibet aevo contra Petri successores fuerit molitus, tam nefanda per impiorum ora et scripta debacchatus.

Si festucam in oculis eorum viderit, continuo trabem esse clamat, ut oves in pastore minus confidentes, discedant et dispergantur, et sic fiant, sicut scriptum est, in devorationem.

Sed Ego dico tibi: quidquid suggesserit aut dixerit pater mendacii Satanas, vel impii ejus asseclae; venerare Petri successores, fili mi: confide in illis, illis addictissimus persiste, mori paratus, potiusquam ab ipsis, quacumque de causa, discedere aut debitam obedientiam non reddere.

Iterum: de ipsis, non nisi cum intima reverentia loquaris; libros qui male aut irreverenter de ipsis dicunt detestare, et a te projice; homines, qui maligne de ipsis loquuntur, fuge, et quantum in te est reprime et cohibe.

Tandem eos Deo piissime et frequenter commenda; quoniam onus maximum, cui nullum aliud par, onus nempe omnium Christi ovium portant, omnium curam habentes.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 68-71.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 103-109.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: