SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET
CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT XVI

De Ecclesia Christi

1. Tui sunt caeli, Domine, et tua est terra: orbis terrarum et plenitudo ejus ad Te pertinet.

Veruntamen non omnes populi populus tuus; neque omnes homines oves pascuae tuae sunt.

Scio quod olim semen Abrahae elegeras: aliae vero gentes, gentes tuae non erant. Sic adhuc est hodie, Domine.

Lego quidem in scripturis tuis, quod pro omnibus mortuus sit Jesus; et credo.

Verum lego etiam ibidem, quod unicam tantum hominum societatem sanguine suo acquisiverit; unicam nempe illam Ecclesiam quam sanctificavit lavacro aquae, in verbo vitae eam mundans; quam exhibuit tibi gloriosam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi.

2. Vanae sunt ergo, Domine Jesu, omnes, unica dempta, orbis terrarum ecclesiae; vanae sunt hominum, qui se credere dicunt et Tibi servire, societates, sola illa societate excepta, quae a Te primitus constituta, hucusque perseveravit, et usque ad consummationem saeculi perseverabit, a portis inferi nunquam vincenda.

Haec sola immaculata Ecclesia ovile tuum est: hujus solius Tu Pastor es, Jesu Domine: tandemque in illa sola invenitur vita, et salus a Te hauritur.

Ecquis enim putabit se vivere posse extra corpus illud, cui soli vitam donasti; aut ad caelum pervenire extra viam illam quam in sola Ecclesia tua ante faciem omnium populorum parasti.

3. Gratias Tibi, optime Domine, qui me, absque ullo praecedenti merito, in hac vera tua Ecclesia constituere et conservare dignatus es.

Scio enim, et luce solis clarius video quod Ecclesia nostra catholica illa ipsa sit quam Tu instituisti.

Haec enim, quae Tu ab initio revelans tradidisti, quae Te auctore apostoli tui docuerunt, quae sancti patres accepta fideliter tenuerunt et transmiserunt, credit adhuc hodie, profitetur et servat absque ulla transmutatione aut vicissitudinis obumbratione.

Unitatem fidei tuae in omnibus mundi regionibus custodiens; eadem sacramenta ubique tenens; sub unius summi, pastorum et ovium tuarum, principis, et episcoporum quos Spiritus Sanctus posuit regimine coadunata; quoscumque vel in unico fidei puncto dissentientes, vel auctoritati summi Pastoris se substrahere nitentes a se separans et repellens.

Non sic est, Domine, in aliis vanis terrarum ecclesiis.

Ibi enim fidei diversitas et inconstantia: ibi sacramentorum varius numerus: ibi ministrorum multiplex principatus.

Ibi non unum corpus, non una fides, non unum ovile, non unus pastor est, sicut in Ecclesia tua constituisti, et perseveraturum esse testificatus es, et voluisti.

4. Iterum nostram catholicam Ecclesiam a Te, Jesu Domine, fundatam fuisse, nemo diffitetur.

Sanctitatis etiam caracterem, quem exhibere debet Ecclesia a Deo sanctissimo instituta, omnium oculis exhibet catholica haec societas.

Nihil enim haec credendum et faciendum proponit nisi sanctum aut ad sanctitatem inducens.

Nullum elapsum est aevum, quo illa mille et mille sanctos caelo non parturiverit: et qui regulas ejus sequuntur, mercede aeterna, nemine contradicente, digni fiunt.

Non sic autem in aliis vanis mundi ecclesiis. Nec enim ulla ex illis est, quae diversum a Te sibi non vindicet institutorem: illa Photium, haec Lutherum, ista Calvinum.

Quinam autem fuere et isti, et aliarum pseudo-ecclesiarum fundatores? vere plerique perditissimi et scelestissimi homines.

Qualescumque autem fuerint, saltem manifestum est nullum ex istis pro sancto, nemine reclamante, celebrari et coli.

Et pariter quaecumque sunt ab illis fundatae ecclesiae, hucusque steriles manserunt: nec ullus noscitur sanctus quem caelo se dedisse merito gloriari possint.

5. Adhuc, Domine. Video catholicam nostram Ecclesiam ad omnes orbis gentes, de quibus edocendis apostolis tuis mandaveras, extendi.

In omni terra auditur sonus ejus, et in finibus orbis terrae verba ejus.

In qualibet mundi parte membra habet: ubique fideles et credentes sibi vindicat.

Quocumque enim pergam, mihi catholici fratres occurrunt, idipsum mecum credentes et confitentes.

Non sic autem in caeteris alienis ecclesiis. Illae enim non in universum orbem dilatantur: suam habet unaquaeque determinatam regionem, extra quam vix noscitur, vix quaestio de illa est.

6. Rursus; nostra catholica societas, sicut de tua Ecclesia praedixisti, Domine, omnibus diebus perduravit: per te quippe fundata, stabilis hucusque permansit.

Extraneae vero ecclesiae tunc primum natae sunt, ubi a nostra catholica recesserunt: et plures ex illis jam evanuere.

O vanae ecclesiae! quid estis nisi rami a bona oliva praecisi et arefacti?

7. Tandem catholica nostra Ecclesia a Petro, per continuos ejus successores, sicut praeceperas, Domine, semper gubernata fuit, et hodie adhuc gubernatur.

Video enim etiam nunc in romana sede Pastorem unum universalem, ad quem oves Christi ex omni populo et natione recurrunt, et qui se, nullo contradicente, Petri dicit successorem.

Praedecessorum ejus qui eodem titulo gaudebant, et ovili Christi principabantur, ordo et nomina noscuntur: et per illorum seriem ad Petrum, et ad Te, Domine, Petri ordinatorem ascenditur.

Non sic autem in alienis ecclesiis. Illae enim, contempto Petro et successoribus ejus, sedem sanctam, quae fons est aquae vitae, quam Ecclesiae tuae dedisti, dereliquerunt.

Foderunt deinde sibi cisternas proprias, quae aquas non habuere: novos sibi dedere pastores, quos illi qui a Te missi fuerant, non agnoverunt, nec confirmaverunt; sed rejecerunt.

8. Beatum me, Deus meus, qui in vera tua Ecclesia vivo; qui in vero tuo ovili subsisto; qui veram fidem tuam teneo; qui sancti tui corporis vere sum membrum; qui in via vera quae ad vitam ducit vere incedo!

O unica, o verissima Dei Ecclesia, in qua vita, extra quam mors est! quis me separabit a te?

Per Jesu Christi fundatoris tui gratiam certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit me a te separare.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 63-68.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 95-103.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: