SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET
CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT XIII

De Passione Domini Nostri Jesu Christi

1. Loquere cordi meo, Crux sancta; loquere Crux amabilis. Dic mihi nimiam, qua discipulum Magister bonus dilexit caritatem.

Quae Te, o piissime Jesus! clementia vicit, ut tam impia pro me patereris?

Ecce Tu auctor vitae, quasi ovis ad occisionem ductus es, usque ad mortem obediens factus.

Tu Deus de Deo genitus, mea indutus natura, crucis patibulum ascendisti, et in assumpta carne crudele tulisti supplicium!

2. O dulcis nate, qui pro me immaniter, extensus es! O manus innoxiae, quae tanto manastis sanguine!

O inerme latus, diro perfossum cuspide! o pedes sacri saevis confixi clavis!

O decora lumina quae mortis tenebrae clauserunt! o regium os quod pallor exterminavit!

O procera brachia quae riguistis! o membra sanctissima cruore rigata!

O Agnus innocens, propter peccata populi percusse! o Dei dilecte, qui cum in Te non esset dolus, inter iniquos tamen deputatus es!

3. Heu mihi, quia videre non potui Dominum angelorum ad hominum conversationem humiliatum, ut homines ad angelorum conversationem extolleret!

Heu mihi, quia aspicere non potui Deum offensum morientem, ut peccator viveret!

Heu mihi, quod tam admirabili, tam inaestimabili pietati praesens obstupescere non merui!

Ejulasses, anima mea: largos procul dubio effudisses fletus, tale spectaculum ferre non sustinens.

4. Veruntamen, etsi non videris, luge, plora, rugi quod tu causa horum fueris.

Tu quippe, anima mea, tu ipsa Christi doloris fuisti plaga: tu mortis ejus meritum, et vindictae flagitium: tu passionis ejus livor, et cruciatus labor.

Tu iniqua peccasti, et pro te Justus punitus est: tu rea deliquisti, et vapulavit pro te innocens.

Quod tu nequam meruisti, bonus Ille passus est: quae tu ancilla perpetrasti, Ille Dominus exsolvit: quod tu creatura commisisti, Ille sustinuit.

Tu superbiisti, et Ille humiliatus est: tu intumuisti, et Ille attenuatus est: tu inobediens fuisti, et Ille obediens scelus inobedientiae tuae luit.

5. O anima mea! quid Deo tuo pro tanta caritate, pro tali pietate, pro tam mira benignitate retribues?

Certe in corde tuo nihil invenies, quod istis condigne referatur donis.

Certe tota sagacitas tua nihil excogitare poterit, quod huic divinae misericordiae comparetur.

Est tamen anima mea, aliquid in quo mediocritas tua Salvatori tuo gratitudinem protestari potest et exhibere.

Si nempe per sanctam compunctionem, tuam exsecreris crudelitatem; si plores amare, quod per peccata tua passionis causa fueris; si peccatum deinceps quasi a facie colubri fugias.

Si labores Crucifixi compatiendo imiteris; si carnem tuam cum vitiis et concupiscentiis crucifigas; si haec summa Salvatoris beneficia non obliviscaris, sed recolas ea et rumines semper.

Hoc fac, anima mea: et caritati Dei, ut par est, respondebis.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 57-59.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 85-89.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: