SAPIENTIA CHRISTIANA
A
CLAUDIO ARVISENET
CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI
TOMUS PRIMUS
CAPUT XIV
De divinitate Jesu Christi Domini et Salvatoris nostri
1. In nomine tuo, Jesu Domine, omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Tu es in gloria Dei Patris.
Tu enim Verbum es, quod in principio erat apud Deum, et quod Deus erat, per quem omnia facta sunt.
Tu es Ille quem Pater a saeculo per os prophetarum orbi praenuntiaverat, et promiserat esse mittendum; non utique hominem tantum, sed Deum fortem, patrem futuri saeculi, principem aeternae pacis.
Tu es qui per tot saecula exspectatio populi tui Israël, quinimo gentium omnium fuisti.
Tu es cujus ut diem videret, Abraham exsultavit; de quo omnes patres nostri potum spiritualem biberunt, per fidem adventus tui sanctificati.
2. Tu es qui nascens ex Virgine, Te Creatorem esse, non creaturam stupenti naturae demonstrasti.
Tu es qui cantibus angelorum in ortu tuo celebratus, Te caelorum regem esse manifestasti.
Tu es qui stella nova magos illuminando, Te siderum conditorem ostendisti.
Tu es cui ille qui plusquam propheta fuit, Joannes testimonium reddidit, clamans: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
3. Tu es Ille quem Pater caelestis, voce e nube delapsa, carissimam suam progeniem esse declaravit, intonans: Hic est Filius meus dilectus in quo Mihi bene complacui; Ipsum audite.
Tu es Ille cui princeps ipse mundi Satanas et angeli ejus testimonium reddidere dicentes: Quid nobis et Tibi, Jesu Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos.
Tu es qui cum de Te ipso testimonium perhibuisses, inquiens: Ego a Patre caeli terraeque Domino exivi, Ego et Pater ille unum sumus; divinitatem tuam et perfectam cum Patre aequalitatem per omne signum et prodigium contestatus es, caecos illuminans, claudis gressum restituens, leprosos mundans, mortuos resuscitans.
Panes multiplicans, ventis et mari obedientibus imperans, futura praenuntians.
Solem, lunamque praeter solitum naturae cursum in morte tua obscurans, terram commovens, rupes scindens, monumenta defunctis aperiens.
Ac per haec centurionem et eos qui cum ipso erant custodientes Te, intus movens et cogens ad confitendum: vere Filius Dei erat Iste.
Tandemque, quod omnium divinissimum est, Te ipsum mortuum resuscitans.
4. Clamant adhuc hodie divinitatem tuam dispersio, humiliatio et induratio populi judaici, cujus patres Te negaverunt et crucifixerunt, divinae ultionis et reprobationis signacula per omnes gentes circumferentes.
Clamant illam templi urbisque Jerusalem, quorum subversionem praedixeras, constantes ruinae.
Clamant illam loca haec sacra, ubi tot mirabilia operatus es, quae a fidelibus tuis undique visitantur et coluntur.
5. Utique, Domine Jesu, Tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
Tecum conversati sunt in terris patres apostoli: omnesque illi in divinitatis tuae testimonium, martyrium passi sunt.
Totus mundus apostolis Te Deum esse evangelizantibus credidit, quia vidit verum esse testimonium illorum.
6. Propter veritatem istam, innumerabilis hominum multitudo sanguinem, vitamque tradere non dubitavit, imo aemulata est.
Propter hanc reges et principes se novae legis jugo ultro submiserunt.
Propter hanc philosophi et sapientes Te Jesum Magistrum amplexi sunt et secuti.
Propter hanc gentes, relictis erroribus, confractis idolis, subversis templis, dimissis vitiis, crucem evangeliumque susceperunt.
Propter hanc a solis ortu usque ad occasum, ab aquilone et mari, a morte tua, Domine, usque nunc cujuslibet aetatis et conditionis homines Tibi, Christe Jesu, serviunt in adoratione, in laude, in sacrificio, in poenitentia, in omni virtutum cultu.
Propter hanc tandem veritatem Ecclesia tua, sicut praedixisti, Tibi militat, et usque ad consummationem saeculi militabit, a portis inferi nunquam subvertenda; sicut hucusque licet potenter impetita, illaesa tamen perseveravit.
7. Domine Jesu, vere rationabile est obsequium meum, cum Te Deum meum laudo, cum Te supremum Dominum meum confiteor.
Aequum est certe et justum, ut cum natura ipsa, cum sideribus, cum angelis Tibi testimonium perhibentibus, cum tot hominibus a Te in terris conversante sanatis, cum apostolis tuis, cum tot martyribus, tot regibus, tot sapientibus, cum omnibus rectis corde proclamem et dicam:
Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus et immortalis est Salvator noster Jesus: pleni sunt caeli et terra gloria ejus: hosanna in excelsis.
Benedictus Jesus Filius Patris aeterni, qui in nomine ejus, Deus de Deo, lumen de lumine ad nos venit: hosanna in excelsis.
Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 54-57.
Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 79-85.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006
Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE