SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT XII

De Filii Dei incarnatione et hominum redemptione

1. Propter te, dilecte mi, propter te hominem, et propter tuam salutem descendi de caelis, et incarnatus sum de Spiritu Sancto, ex Maria Virgine, et homo factus sum.

Propter te, dilecte mi, hanc meam profundissimam humiliationem permisit, imo voluit Pater meus: proprio Filio non pepercit, sed pro omnibus tradidit Illum.

In hoc certe cognoscere debes caritatem nostram erga te; quoniam et Ille misit Me, et Ego veni in mundum, ut tu per Me viveres.

2. Fili, fili! responde Mihi. Audistine unquam, quod aliquis rex videns populum suum a barbaris vexari et vastari, ipsis proprium filium necandum obtulerit, ut populum liberaret?

Audistine unquam quod aliquis tanta arserit caritate, ut omnia quae habebat, pro solvendis pessimi sui inimici debitis, sponte tradiderit?

Audistine unquam, quod aliquis adeo bonus fuerit, ut volens inimicum suum a merita mortis poena liberare, se ipsum ad poenam hanc in se suscipiendam judicibus obtulerit?

Carissime, non sic profecto amant homines: non enim norunt nisi ad mensuram, ad certum usque gradum amare.

3. Ego autem et Pater meus, cum unus Deus simus, supra omnem modum et mensuram amare novimus.

Vidimus te per peccatum in diaboli servitutem fuisse delapsum, diximusque: Eheu! si miser ille in hac permaneat servitute, actum est de illo: peribit creatura haec quam fecimus; in aeternum erit miserrima.

Super his omnia viscera misericordiae Patris mei commota sunt. Dixit: unicum habeo Filium; Ipse succurret, Ipse ibit, Ipse liberabit.

Sciebat utique quod Filius Ille dilectissimus nonnisi humanam naturam assumendo, sanguinem suum profundendo, vitam dando, hominem liberaret: nihilominus consensit, voluit.

Ut servum redimeret, Filium tradidit: ut inimici peccatoris debita solveret, quod carius et pretiosius habebat, dedit.

Ut summae justitiae pro hominis iniquitate satisfieret, poenam delictorum a proprio Filio subiri passus est. O quantus Patris amor!

4. Sed vide etiam, dilecte, quanta fuerit in eodem mysterio Filii Dei, Salvatoris tui caritas.

Cogita quid fuerit, Filium amantissimum ab optimo Patre exire, ut veniret in hunc mundum, in hanc lacrimarum vallem.

Quid fuerit, Deum verum de Deo vero propter te humanam assumere naturam, fieri carnem: carnem, inquam, prae Adami peccato adeo vilem et infirmam effectam.

Quid fuerit, Deum immensum et altissimum in sinu Virginis, purissimae quidem et immaculatae, sed tamen Adami filiae, per novem menses quasi captivum latitare.

Quid fuerit, Deum aeternum et immortalem morti subjectum fieri: Deum beatissimum omnibus hominum miseriis, solo peccato excepto, subditum nasci.

Quid fuerit, Deum hominem vocari, Creatorem creaturam dici; Regem regum in praesepio reclinari, pro filio fabri Joseph haberi, in paupertate vivere.

Quid fuerit, Deum sanctissimum cum sceleratis reputari; opprobriis doloribusque satiatum, in cruce mori.

5. Quid ergo, carissime, et Ego qui haec pertuli, et Pater meus qui ut haec ferrem consensit, et Me ferentem vidit ac sustinuit, quid pro te ultra facere potuimus?

Num potuimus te ardentius amare? num potuimus efficaciora dilectionis nostrae signa tibi praestare?

Ergone nimium erit, carissime, si tu cor tuum Nobis dones, si Nobis amanter deservias, si mandata nostra fideliter custodias?

Certe si haec omnia facias, par pari non referes. Fac tamen, carissime, et sufficit Nobis, nec aliquid ultra a te poscimus.

6. Mandata nostra profecto gravia non sunt. Sed si tibi aliquando gravia viderentur, recordare quid pro te fecerimus, et dic intra te:

Si vim pro Deo meo patior, nondum tamen pro eo, sicut Ille pro me fecit, usque ad sanguinem sustineo.

O anima mea! qui sunt hi labores, istae humiliationes, illi dolores tui, si cum iis quae pro me sustinuit Deus et passus est, conferantur? Nequidem modicum sunt: vix umbra sunt.

Euge, euge, anima mea! utinam aliquid posses retribuere Domino pro omnibus quae retribuit tibi!

Utinam calicem tribulationis pro Deo bibere posses, atque ita gratitudinem tuam et amorem Illi testificari!

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 50-53.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 73-78.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: