SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT XI

De sanctissimae Trinitatis mysterio

1. In nomine Patris, et Filii et Spritus Sancti baptizatus es, carissime: in nomine unius et trini Dei renatus es ex aqua et Spiritu Sancto:

Nec poteris intrare in regnum Dei, nisi corde credideris, et ore confessus fueris grande illud et supereminens Trinitatis summae mysterium.

Utique, tibi non sufficeret credere indistincte ea quae Ego per Ecclesiam meam credenda propono.

Plura specialiter ac distincte tibi credenda sunt: imprimis vero illud primum omnium dogma.

Vere quidem supra rationis tuae captum est, nec mirum: Deus enim infinitus est; et quae in Eo sunt, infinita sunt: tu vero finitus, angustiatus et caecus.

Caecus colores non videt: credit tamen propter proborum videntium et referentium testimonium. Tu autem inanis et animalis homo non valens videre nec percipere ea quae Dei sunt, tamen propter veracissimi illius numinis veracitatem, propter stupendissima Filii Dei miracula quae in hujus veritatis confirmationem edita sunt, crede et firmissime crede.

In hoc ipso fides tua tibi reputabitur ad justitiam, quia non capis. Beatus ideo eris, quia, cum non videris, credis.

Non enim fides tua ibi meritum habet, ubi humana ratio tibi experimentum praebet.

2. Quid autem de hac sanctissima Trinitate credere te oportet, fili mi?

Quid? hoc praecise quod ab Ecclesia de verbo Dei per auditum percipis: non autem quod tu ipse tibi quantum libet ingeniose et religiose fingere potes.

Tene ergo sacram quam Ecclesia tradit sanctissimae Trinitatis doctrinam: scito et crede, quod Deus unus et trinus sit, unus in natura, quam dividere non licet, trinus in personis quas confundere nefas est.

Scito et crede, quod qualis est Pater, talis est Filius, talis Spiritus Sanctus; et quod sicut increatus est Pater, increatus quoque est Filius, increatus etiam Spiritus Sanctus.

Scito et crede, eamdem esse Patris, Filii, et Spiritus Sancti divinitatem, omnipotentiam, supremam auctoritatem, summam perfectionem.

Nec tamen esse tres Deos omnipotentes, omnium Dominos, summe perfectos, tres increatos, aeternos ac immensos, sed unicum talem Deum.

Scito et crede, Patrem nec creatum, nec factum, nec genitum esse, sed genitorem: Filium vero nec creatum, nec factum, sed ex Patre ab aeterno genitum: Sanctum tandem Spiritum nec factum, nec creatum, nec genitum; sed ex Patre, Filioque ab aeterno procedentem.

Scito et crede, unicam Trinitatis personam esse quae Pater sit, unicam quae Filius, unicam quae Spiritus Sanctus.

Et cum Pater Filium genuerit, et Spiritus Sanctus ex Patre, Filioque procedat, non tamen Pater ante Filium, nec Pater et Filius ante Spiritum Sanctum fuere.

Pater ab aeterno se ipsum vidit; et ut se vidit, coaeva proles ex ipso nata est, imago nempe ipsa Patris et figura substantiae ejus, Deus de Deo: hoc Verbum, hic Filius. Pater autem ab aeterno amat hunc Filium, Filius ab aeterno diligit Patrem: ille vero aeternus ac mutuus amor et ipse procedit Deus, iste Spiritus Sanctus.

3. Haec Unitas, haec Trinitas est quam credere et confiteri debes. Hoc est quod de Meipso revelavi, quod mundo per apostolos annuntiavi, quod hominibus per Ecclesiam meam credendum jussi.

Haec est fides Trinitatis catholica, quam nisi quisque fideliter, firmiterque crediderit, salvus esse non poterit, et absque dubio in aeternum peribit.

Hoc istud sanctissimum lumen est quo, sicut promiseram, illuminavi eos qui in tenebris et umbra mortis sedebant, ad dirigendos pedes eorum in viam pacis.

4. Gaude, dilecte, quia filius lucis hujus effectus es: gaude quia non in priscis tenebris, sed sub hoc sancto lumine natus es.

Gaude, et fidem Trinitatis, quae ipsa haec lux est, in te resuscita: frequenter et firmiter Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, Deum unum in Trinitate, et trinum in unitate confitens et laudans.

O quantus fuit majorum tuorum, priorum christianorum in hac suae fidei confessione zelus! Vix erat aliquod diei punctum, vix unus corporis gressus aut motus qui hujus fidei signo non sacraretur.

Tu quoque saepius hoc, sacrae scilicet Crucis, signo uteris, fili mi: applica igitur sicut patres tui animum ad verba quae tunc profers, ut sanctissimam Trinitatem confitearis et laudes.

Sic in te vivam, quae justos facit, fidem enutries, sic in Trinitate baptizatus, et Trinitatem vere credens, salvus tandem fies.
 

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 47-50.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 67-73.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: