SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

CAPUT X

De Deo optimo maximo

1. O Deus invisibilis! o Ens infinite perfectum! o incomprehensa Trinitas! Fas mihi qui pulvis et cinis sum, debita Tibi obsequia in animo profunde humiliato reddere.

Fas mihi qui ad serviendum Tibi destinatus sum, coram Te majestatis hujus summae, cui servire debeo, altitudinem aliquantulum contemplari.

2. Credo, Domine, et confiteor, quoniam Tu, et Tu quidem solus aeternus es qui fuisti semper, qui es, et eris semper.

Tu es qui fecisti caelum, terram et omnia quae in eis sunt: qui omnia creasti, cum a nemine factus sis Ipse.

Tu es qui, cum in infinita sapientia tua mundum hunc visibilem disposueris et ordinaveris, opera alia millies pulchriora et mirabiliora efficere potes.

Tu es qui, cum in omnipotentia tua dixeris, fiant, et subito omnia facta sunt, vales adhuc multitudinem orbium et majorum et meliorum eadem facilitate condere.

Tu es qui sidera sustines, solem luce donas, lunae cursum dirigis, terram digito portas, fluctus maris contines, omnibusque existentibus rebus ortum et incrementum impertiris.

3. Tu es qui vitae et mortis habes potestatem, omnia pro nutu vivificans et mortificans: qui ventos producis, qui per fulgura tonas.

Qui imbres effundis, qui rorem spargis, qui nivem disseminas, qui per gelu corripis, et rigescere facis, qui per calorem foves et fecundas.

Tu es ille cujus nomen, Dominus exercituum, faciens bellum et creans pacem, sicut Tibi placuerit.

Tu es Rex regum, et Dominus dominantium, in cujus manibus omnium sortes sunt; in cujus voluntate universa sunt posita; cuique resistere nemo potest.

4. Tu es qui specialiter in caelis sedem tuam statuis, thronum igneum occupans, ineffabilibus circumdatus quos emittis splendoribus, innumerabili stipatus exercitu Cherubim, Seraphim, et aliorum spirituum incessabili voce proclamantium:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt caeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis.

Tu es qui venturus es judicare vivos et mortuos cum infinita virtute, cum incomprehensibili majestate.

Tu es qui fideles servos tuos in aeternum summe beabis; et inimicos tuos, scabellum pedum tuorum positos, in aeternum terribiliter punies.

5. O altitudo! o Dei sublimitas! credo et confiteor: immensus es Tu, et absque termino: nec est ullus locus adeo secretus, absconditus, et tenebrosus, quem praesentia tua non occupes.

In Te omnia et moventur, et vivunt, et sunt: omnia intueris, omnem scientiam possides: oculis tuis nuda et aperta sunt omnia.

Providentia tua suaviter omnia disponit, vilioris vermiculi sicut et nobilioris animalis vitales motus ordinans; unius arenae sicut et totius orbis statum disponens.

Summa justitia tua nec levissimum malum absque poena, nec modicissimum bonum absque mercede relinquit.

Misericordia tua cujus non est numerus, nihil nobis vult, nisi bonum, salutem et felicitatem; nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.

Et idcirco eum qui erravit patienter exspectat, sollicite requirit, inventum amanter complexatur, benignissime parcens illi quem peccasse poenitet.

Natura tua bonitas illa immensa quae filios hominum tot bonis, gratiisque cumulat in terris, illisque aeternam beatitudinem et gloriam praeparat in caelis.

6. O Ens summe perfectum! en ego coram Te in faciem profundissime prostratus, ex corde confiteor, quoniam Te satis laudare, benedicere, glorificare et adorare nequeo.

Quantum autem in me est laudo Te, superexalto et benedico.

O Ens potentissimum et altissimum! confiteor quoniam in manibus tuis totus sum: et in hoc gaudeo, rogans ut de me juxta beneplacitum tuum absolute disponas.

O summum bonum! sentio et confiteor quoniam immensae bonitati tuae congruas agere nequeo gratias, nec, ut aequum esset, tantum amantem redamare.

Da mihi, obsecro, ut saltem Te Dominum meum diligam ex toto corde meo, ex tota mente mea, ex tota fortitudine mea.

7. O suprema Justitia! confiteor cum tremore quoniam Tu justitias ipsas judicabis.

Dimitte, quaeso, mihi delicta mea, antequam ex hoc mundo abeam; quatenus judicante Te non confundar. Non intres, Domine, in judicium cum servo tuo: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

O Dei immensitas! confiteor quoniam, cum omnia impleas, nullus est locus ubi possim a conspectu tuo secure peccare.

O providentia summa, quae omnibus tam paterne prospicis! omnem sollicitudinem meam in sinum tuum fiducialiter projicio, me totaliter Tibi committens.

O infinita misericordia! confiteor quoniam neminem ad Te revertentem repellis.

Idcirco sincere dolens quod Te tam saepe, tamque enormiter offenderim: veniam, gratiam, et gloriam firmiter sperans, a Te exspecto.

8. Quam aequum, quam justum est, o magne Deus! o supreme Domine! ut serviam Tibi et diligam Te?

Quam honorificum mihi est, quod vili adeo et abjectae creaturae servitium, amoremque tuum permittas, imo et praecipias! O me ingratum, si haec Tibi denegarem!

O Pater noster! o patrum optime! Utinam omnes creaturae tuae, utinam cuncti filii tui in confessione magnitudinis tuae coadunati et prostrati, debitas honoris, benedictionis et adorationis laudes ex intimo corde Tibi persolvant, atque incessanter rependant!

O supreme Domine! dominare super universum quem condidisti orbem: nihil in eo nisi tua voluntas fiat.

Haec sanctissima voluntas sit, quaeso, cogitationum, desideriorum actionumque nostrarum finis unus, una regula.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 43-47.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. 60-67.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: