SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

PROLOQUIUM

AD CHRISTI SACERDOTES

Currente tempore ac crescente scientia non jam crescebat Sapientia Christiana. Multa hoc saeculum invenit multaque perfecit mens humana sed «in iis, quae sunt ad Deum» haud ita profecit. In humanis homo devenit semper major, in technicis semper perfectior, in scientificis semper superior, sed in Sapientia Christiana semper minor. Imo, copia gentium a Deo divinisque aberravit. Ac fideles permulti viam perfectionis sensim sine sensu dereliquerunt.

Quare ita? Quia deest Sapientia Christiana! Sapientia illa, quae e timore Domini nascetur, quae humili veritatis meditatione roboratur, quaeque tandem abnegatione ac amore perficitur.

Inde non sine ratione parochus quidam, dives sacrae experientiae, nec in vanum thesaurum hunc «Sapientiae Christianae» in lucem iterum edidit.

Quod propriis sumptibus fecit.

Sed pius lector compensabit animi gratitudine. Anima reddent perfectionis profectu. Ac Deus certo copiose retribuet.

Tolle igitur, confrater, ac lege libellum hoc, tibi a confratre saeculi anteacti conscriptum, iterum a confratre hujus saeculi tibi oblatum.

Si legis ac meditaris, non tibi tuisque deerit «Sapientia Christiana».

Dr. Fr. Féron.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, p. 5.

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: