SAPIENTIA CHRISTIANA

A

CLAUDIO ARVISENET

CANONICO ET VICARIO GENERALI TRECENSI

TOMUS PRIMUS

PROLOQUIUM

AD CHRISTI FIDELES

Audi, popule Dei: audi alter Israël, quem Dominus in furore suo arguit, et in ira sua corripuit, non parcens virgae; quia te dilexit. Audi et apprehende disciplinam, nequando plus adhuc irascatur Dominus, et tu tandem de via justa pereas (a), despiciente et repellente te Deo.

Audite, filii hominum, quos Dominus sibi in filios adoptaverat: Quare apprehenderunt vos haec grandia, quae annis istis vidimus mala? Quare? Propter transgressionem mandatorum, propter multitudinem iniquitatum. Scitis enim, quia sic per os Davidis praedictum erat: Si autem filii Christi mei dereliquerint legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum.

Si, quemadmodum vobis praeceptum erat, quaesivissetis primum regnum Dei, et justitiam ejus, omnia vobis adjecta fuissent, et in abundantia ac pace prospere processissetis; sed quia a Domino recesseratis, gladius devoravit vos; et videtis nunc, quam malum et amarum sit dereliquisse Dominum, creantem pacem et facientem bellum.

Vos, qui divites eratis, et depauperati modo estis; vos, qui sublimes fuistis et humiliati, dejectique modo gemitis, agnoscite jam, quod omnia vanitas sint, praeter servire Deo. Ecce, neque divitiae, neque potentia potuerunt vos a vultu irae Dei abscondere.

Vos qui vitam sanctorum aestimabatis insaniam, et inanem philosophiam summam putabatis esse sapientiam, videte, quomodo inter labentis orbis ruinas soli veri christiani impavidi manserint, pace, quam mundus, nec dare, nec auferre potest, in corde ipsorum, media inter pericula, flagella, et bella perseverante. Agnoscite nullam pseudophilosophia nequiorem (b) et generi humano nociviorem esse pestem; cum ipsa hac pseudophilosophia Dominus iratus usus sit, ut homines corruptos et insipientes corriperet ac puniret, per hanc omnia commovendo, dividendo, vastando, subvertendo et sanguinis torrentibus faciem terrae operiendo.

Venite, venite omnes, qui a Domino recesseratis, fidem et fidei opera contempseratis; clamate tandem: Vani, vanissimi sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei. Soli sapientes illi sunt et beati, qui timent Dominum, et credentes ei mandata ejus scrutantur, praecepta custodiunt, eique toto corde serviunt.

Utinam hoc tandem confiteamini! utinam libellus iste ad hoc vos inducat! utinam eo pervoluto, agnoscatis veram sapientiam in sola christiana religione et cultu ejus inveniri!

Legite, fratres dilectissimi, hoc, quantumlibet mediocre et infimum sit, opusculum. Scitis Deum quandoque ignobilia eligere ut fortia confundat, nec latet vos quod potens sit efficere ut synapis granulum magnam in arborem crescat.

Legite: si Dominus, qui solus incrementum dare valet, libello benedicere dignetur, non dubium quin lectio ejus vos e semitis tenebrarum et umbra mortis educat, ac in viam veritatis, sanctitatis et pacis inducat. Fiat, fiat.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Canonico et Vicario generali Trecensi. Editio recentissima cura Presbyteri Ruraemundani, introducente plurimum R. D. Dre Francisco Féron, Professore in Seminario Ruraemundensi. Mechliniae. H. Dessain, SUMMI PONTIFICIS, SS. CONGREGATIONUM RITUUM ET DE PROPAGANDA FIDE NECNON ARCHIEP. MECHLINIEN. TYPOGRAPHUS. 1933, pp. 6-8.

Sapientia christiana. A Claudio Arvisenet, Sacerdote Lingonensi, auctore Memoriale vitae sacerdotis. Tomus primus. Lingonis. TYPIS et propriae ad fusuram officinae characteribus CLAUDII LAURENT-BOURNOT. Anxi. (1803.), pp. I-VII.

(Notae ab ed. Ultra montes).

Notae:

(a) "de via justa pereas" – in editione Mechliniensi (1933) est: "de vita justa pereas". Cf. Ps. 2, 12.

(b) "nequiorem" – in edit. Mechlinien. est: "nequiorum".

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMV, Kraków 2005

Reditus in indicem
SAPIENTIAE CHRISTIANAE

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: