––––––––
PARS TERTIA
–––––––
TITULUS VIGESIMUSPRIMUS
DE STATU CARDINALIUM
ET LEGATORUM
––––––
CAPUT II.
De statu cardinalium, et officio eorum
–––––
Num Papa mortuo remaneat ejus potestas
III. Utrum mortuo Papa, potestas ejus remaneat in collegio cardinalium? Respondet Augustinus [de Anchona] in dicto libro [de potestate ecclesiastica] quaest. 3. Duobus modis potestas Papae remanet in collegio cardinalium, ipso defuncto, primo quantum ad radicem. Comparatur enim collegium ad Papam, sicut radix ad arborem vel ramum. Sicut autem potestas arboris vel rami, qua floret, et fructum producit, remanet in radice, ipsa arbore vel ramo destructo; sic potestas papalis remanet in ecclesia, vel collegio, ipso Papa mortuo. In collegio quidem tamquam in radice propinqua et in ecclesia praelatorum et aliorum fidelium tamquam in radice remota. Secundo talis potestas remanet in ecclesia et in collegio quantum ad illud, quod est in papatu materiale, quia Papa mortuo, potest collegium per electionem personam determinare ad papatum, ut sit talis vel talis. Unde sicut radix producit arborem, mediante qua flores et fructum producit, sic collegium facit Papam habentem jurisdictionem et administrationem ejus in ecclesia. Unde, si nomine papatus intelligimus personae electionem et determinationem, quod est quid materiale in papatu, ut dictum est, sic talis potestas remanet in collegio, mortuo Papa. Si vero nomine potestatis papalis intelligimus ejus auctoritatem et jurisdictionem, quod est quid formale, sic talis potestas numquam moritur, quia semper remanet in Christo, qui resurgens a mortuis jam non moritur. Unde super illo verbo, data est mihi omnis potestas in coelo et in terra..... et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi, Matth. cap. final. dicit Augustinus, quod apostoli, quibus Christus loquebatur, non permansuri erant usque ad consummationem seculi, sed in persona omnium sequentium eos ipsis locutus est, tamquam uni corpori ecclesiae. Sed, si nomine potestatis papalis intelligimus actualem administrationem, quod est quid materiale et formale in papatu, sic actualis administratio bene moritur, mortuo Papa, quia nec remanet in collegio actualis administratio potestatis papalis, ipso mortuo, nisi in quantum per statutum praedecessoris est eis commissum, nec remanet isto modo in Christo, quia de communi lege Christus post ressurrectionem non est exsecutus talem potestatem, nisi mediante Papa: licet enim ipse sit ostium, Petrum tamen et successores suos constituit ostiarios suos, quibus mediantibus aperitur et clauditur janua intrandi ad ipsum. Potestas ergo ecclesiae non moritur, mortuo Papa, quantum ad jurisdictionem, quod est quasi formale in papatu, sed remanet in Christo. Nec moritur quantum ad personae electionem et determinationem, quod est tamquam quid materiale, sed remanet in collegio cardinalium, sed moritur quantum ad actualem administrationem jurisdictionis ejus, quia mortuo Papa ecclesia vacat, et privatur administratione talis potestatis. Nec obstat, si dicatur Christi sacerdotium durare in aeternum, sicut Christus; ergo, mortuo Papa, remanet potestas ejus, quia hoc est verum quantum ad id, quod est formale in sacerdotio: sicut enim omnes sacerdotes non sunt nisi unus sacerdos, puta Christus quantum ad potestatem conficiendi, quia omnes conficiunt in persona Christi; sic omnes Papae non sunt nisi unus Papa, puta Christus, quia omnes Papae recipiunt jurisdictionem et potestatem administrandi immediate a Deo; moritur tamen actualis administratio dictae potestatis, mortuo isto vel illo Papa.
Ad quos electio summi Pontificis pertinet (1)
VI. Ad cardinales ordinarie spectat electio Papae. Pro cujus declaratione dicit Augustinus de Anchona ubi supra, quod secundum antiqua jura erat concessum Romanis jus eligendi Papam, ut patet ex illo capitulo, Ego Ludovicus, Dist. 63. Quodam etiam tempore fuit concessum quibusdam Imperatoribus tale jus eligendi, vel saltem requisitio assensus ejus. Et hoc quia multum fuerunt devoti ecclesiae, et juvabant contra haereticos et schismaticos, ut patet Dist. 23. In nomine, et Dist. 63. Adrianus, et can. In synodo. Sed postmodum, quia abutebantur tali privilegio, fuit eis ablatum, ut Dist. ead. §. Verum, et can. Quum Adrianus. Nunc autem ad solos cardinales noscitur pertinere, ut patet ex cap. Licet, De elect. ubi dicitur, quod duae partes cardinalium requiruntur ad electionem Papae, ut scilicet assentiant ad hoc, quod sit Papa. Et De elect. Ubi periculum lib. 6. dicitur, quod cardinales solum debent includi pro electione Papae. Et hoc satis convenienter factum est, tam propter eorum assistentiam, quum enim assistant Papae, possunt magis et melius scire mores suorum coassistentium et necessitates ecclesiae, et quid expediat ad regimen ecclesiae, quam alii communiter, tum propter convenientiam, nam secundum philosophum in paucioribus est via certior et securior. Quanto enim periculo per pauciora remedia potest subveniri, tanto citius et securius subvenitur, quia igitur vacatio sedis apostolicae est nimis periculosa ecclesiae, ut citius et securius possit tali periculo remedium adhiberi congrue, ad paucas personas, puta tantum ad cardinales, est devoluta electio. Sicut enim Papa, quamvis sit universalis pastor ecclesiae, est tamen praetitulatus episcopus urbis et singularis, sic et cardinales, quamvis dicantur judices et principes orbis, praetitulantur tamen titulis ecclesiarum Romae, et in districtu ejus.
Deficiente autem collegio cardinalium, ita quod nullus remaneret, dicunt aliqui, quod tunc electio Papae pertineret ad Romanum clerum, quia illi sunt successores cardinalium. Quum enim Papa singulariter sit episcopus Romanus, et ecclesia parochialis sua sit ecclesia S. Joannis Lateranensis, ideo ad canonicos illius ecclesiae et clericos pertineret electio Papae. Sed dicit idem Augustinus, quod eo casu magis tutum esset, quod congregaretur propter hoc concilium ad talem electionem faciendam, et hoc tum ad vitandum schisma; nam, si in eo casu electio fieret per Romanum clerum, posset esse hoc materia schismatis; nam forte taliter electus non reciperetur ab universali ecclesia in Papam, calumniando vel dubitando de potestate talis electionis; tum propter dubium interpretandum, quia enim dubium est, ad quos tunc spectaret electio Papae, quum dubia interpretari, quae emergunt in ecclesia, ad generale concilium spectet, praecipue vacante sede apostolica; ideo magis tutum esset, quod ad concilium generale referatur. Quamvis enim Romani clerici dicantur successores cardinalium nominatione, non tamen in jurisdictione, quia non habent dignitatem et jurisdictionem cardinalium. Et ideo, nisi fieret speciale statutum per Papam, quod deficiente collegio cardinalium, potestas eligendi remaneret in Romanis clericis, vel in canonicis S. Joannis Lateranensis; non conveniret eis eligere summum Pontificem, magis quam aliis, quia sicut Papa est Romanus episcopus singulariter, sic singulares personae et singulares clerici, puta cardinales, sunt deputati ad talem electionem faciendam, quibus deficientibus nullis aliis clericis vel canonicis singularibus potestas in tali electione conveniret, nisi super hoc novum statutum conderetur. Nec obstat, quod concilium generale congregari non potest nisi auctoritate Papae, ut habetur Dist. 17. per totum, quia hoc est verum, ipso vivente: secus ipso mortuo, et collegio cardinalium deficiente. Nam in tali casu Imperator et alii reges et principes christianorum possent et deberent concilium episcoporum congregare ad hujusmodi electionem faciendam.
–––––––––––
Sancti Antonini Archiepiscopi Florentini Ordinis Praedicatorum Summa Theologica in quattuor partes distributa. Ad vetustiores libros exacta, et ab innumeris mendis correcta, et posterioribus Conciliorum, praesertim Tridentini, ac Pontificum Romanorum decretis in adnotationibus ad calcem paginarum subjectis, aliisque observationibus et Praelectionibus illustrata, Vita Auctoris, et indicibus rerum praecipue moralium locupletissimis aucta. Pars tertia. Veronae, MDCCXL (1740). Ex Typographia Seminarii. Apud Augustinum Carattonium. Superiorum permissu, col. 1157-1161. (2)
Notae:
(1) Titulus ab ed. Ultra montes.
(2) Cf. 1) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).
2) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, a) Disputationes de controversiis Christianae Fidei adversus hujus temporis Haereticos. Ad quos electio summi Pontificis pertinet, si Cardinales nulli essent etc. b) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauka Chrześcijańska krótko zebrana). c) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład Nauki Chrześcijańskiej).
3) Codex Juris Canonici, Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).
4) S. Pius Papa X, Jusjurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).
5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świetego Soboru Trydenckiego).
6) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).
7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.
8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).
9) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.
10) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.
11) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.
12) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.
13) Pius Papa XII, a) Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi" (Encyklika "Mystici Corporis Christi", O Mistycznym Ciele Chrystusa). b) Enchiridion indulgentiarum.
(Notae ab ed. Ultra montes).
( PDF )
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXVIII, Kraków 2018
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: