PIUS PP. XII

 

LITTERAE ENCYCLICAE

 

SACRA VIRGINITAS

 

AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,

PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,

EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,

PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:

DE SACRA VIRGINITATE.

––––––

 

VENERABILES FRATRES

 

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Sacra virginitas et perfecta illa castitas, quae divino est consecrata famulatui, in pretiosissimis procul dubio annumerantur thesauris, quos Ecclesiae Auctor ab se conditae societati quasi hereditate reliquit.

 

Hoc profecto in causa fuit cur Sancti Patres asseverarent virginitatem perpetuam excelsum esse munus a christiana religione invectum. Ac iure meritoque animadvertunt antiquitatis ethnicos Vestalibus hanc morum condicionem non nisi ad certum imperavisse tempus (1); et cum in Vetere Testamento virginitas servanda ac tuenda praecipiatur, id iuberi tantum ut praevium matrimonii postulatum (2); ac praeterea – quod scribit Ambrosius (3) – "etiam templo Hierosolymis fuisse legimus virgines. Sed quid dicit Apostolus? «Haec autem omnia in figura contingebant illis» (4), ut essent indicia futurorum".

 

Siquidem inde ab Apostolorum aetate haec virtus in Ecclesiae viridario viget ac florescit. Quod in Apostolorum Actis (5) scribitur quattuor Philippi diaconi filias fuisse virgines, id profecto potius quam iuventutem, earum significat vitae statum. Ac non multum post temporis spatium Ignatius Antiochenus virgines salutando commemorat (6), quae iam, una cum viduis, Smyrnensis christianorum communitatis haud mediocris pars erant. Secundo autem saeculo – ut S. Iustinus testatur – "multi quidem et multae, annos sexaginta et septuaginta nati, a pueris Christi disciplina imbuti, incorrupti perseverant" (7). Pedetemptim, virorum mulierumque numerus, qui suam castitatem Deo devoverant, succrevit; parique modo eorum muneris, quo in Ecclesia fungebantur, momentum haud parum invaluit, ut fusius in Nostra Constitutione Apostolica Sponsa Christi exposuimus (8).

 

Ac praeterea Sancti Patres – ut Cyprianus, Athanasius, Ambrosius, Ioannes Chrysostomus, Hieronymus, Augustinus aliique non pauci – de virginitate scribendo, eam summis extulerunt laudibus. Haec autem Sanctorum Patrum doctrina, ab Ecclesiae Doctoribus et a christianae asceseos Magistris decursu saeculorum aucta, multum profecto confert ad firmum in utriusque sexus christianis vel excitandum, vel iam conceptum confirmandum propositum perfecta se Deo devovendi castitate atque in ea ad mortem usque perseverandi.

 

Maior est, quam ut dinumerari possit multitudo eorum qui, ab Ecclesiae initiis ad nostra usque tempora, suam castitatem Deo obtulerunt, alii quidem illibatam suam virginitatem conservando, alii vero, coniuge defuncto, perpetuam viduitatem eidem consecrando, alii denique, suorum peccatorum paenitentes, vitam omnino castam eligendo; omnes autem eodem concordi proposito praestantes, nempe in perpetuum a carnis delectationibus propter Deum abstinendi. Quod igitur Sancti Patres de virginitatis gloria et merito praedicarunt, his omnibus invitatio, firmamentum ac robur sit, ut immobiliter in sacrificio oblato perseverent, neu quidquam vel minimum, super Dei altare positi holocausti partem tollant sibique vindicent.

 

Dum autem in hac perfecta castitate unum ex tribus votis innititur, quibus religiosus status constat (9), atque eadem ab Ecclesiae latinae clericis in maioribus ordinibus constitutis requiritur (10) et ab Institutorum Saecularium sodalibus exigitur (11), ipsa nihilo secius etiam apud non paucos floret, qui ad laicorum ordinem omnino pertinent; viri enim et mulieres habentur, qui in statu publico perfectionis non constituuntur, et tamen a matrimonio delectationibusque carnis ex proposito vel voto privato se omnino abstinent, ut liberius proximis inserviant et ut facilius arctiusque cum Deo animum coniungant suum.

 

Ad hos singulos universos dilectissimos filios ac filias, qui corpus animumque suum quomodocumque Deo consecrarunt, Nos paternum convertimus animum, eosdemque ut propositum sancte susceptum confirmare diligenterque efficere velint adhortamur quam maxime.

 

Cum autem nonnulli hodie habeantur, qui a recto itinere hac in re declinantes matrimonium adeo extollant, ut illud reapse virginitati praeponant, ideoque Deo dicatam castitatem et ecclesiasticum coelibatum detrectent, Nos doctrinam de excelso virginitatis munere in praesens potissimum declarare ac tueri apostolici officii conscientia postulat, ut veritatem catholicam adversus hos errores defendamus.

 

I

 

Imprimisque animadvertendum putamus id ex ipsius Divini Sponsi labiis Ecclesiam deprompsisse, quod de virginitatis doctrina praecipuum est. Cum enim discipulis gravissima viderentur matrimonii vincula et incommoda, quae eorum Magister loquendo fecerat manifesta, cumque eidem dixissent: "Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere" (12), Iesus Christus respondit non omnes capere verbum istud, sed quibus datum esset; quosdam enim naturae defectu, alios hominum violentia et pravitate a matrimonio impediri, alios vero sponte ac propria voluntate ab eo abstinere, idque "propter regnum caelorum"; atque hisce verbis concludit: "Qui potest capere, capiat" (13).

 

Hac igitur sententia divinus Magister, non de corporeis agit ad matrimonium ineundum impedimentis, sed de spirituali liberae voluntatis proposito se perpetuo a nuptiis et a corporis delectationibus abstinendi. Eos enim, qui iisdem, sua sponte se fore renuntiaturos decrevere, cum eis comparando, qui vel natura, vel hominum vi ad eandem renuntiationem coguntur, nonne Divinus Redemptor illud nos docet, castitatem nempe, ut perfecta reapse sit, oportere perpetuam fore?

 

Huc accedit – quod Sancti Patres Ecclesiaeque Doctores praeclare docuere – virginitatem non esse christianam virtutem, nisi eam "propter regnum caelorum" (14) amplectamur; hoc est, nisi eiusmodi vitae institutum idcirco suscipiamus, quo facilius divinis rebus vacare possimus, quo tutius aeternam aliquando assequamur beatitatem, quo expeditius denique ceteros etiam ad caelorum regnum, sollerti data opera, conducere possimus.

 

Non ii igitur christianorum christianarumve virginum honorem sibi vindicare queunt, qui vel ob nimium sui ipsorum studium matrimonio abstineant, vel ea de causa ut ab eius oneribus refugiant, uti Augustinus admonet (15), vel etiam ut, phariseorum more, suorum corporum integritatem superbe ostentent, quod quidem Gangrense iam Concilium improbat, ne virgo vel continens a matrimonio tamquam abominando recedat et non propter ipsam virginitatis pulchritudinem et sanctitatem (16).

 

Ac praeterea gentium Apostolus, caelesti instinctu afflatus, haec animadvertit: "Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo... Et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu" (17). Hoc igitur primarium propositum est, haec praecipua christianae virginitatis ratio: ad divina nempe unice contendere ac mentem animumque convertere; Deo in omnibus placere velle; eum impense recogitare; eidemque corpus ac spiritum omnino consecrare.

 

Hoc modo Iesu Christi sententiam et Apostoli gentium doctrinam Sancti Patres nullo non tempore interpretati sunt: etenim inde a prisca Ecclesiae aetate virginitatem reputarunt corporis animique consecrationem Deo delatam. Itaque S. Cyprianus a virginibus requirit "ut quae se Christo dicaverint, a carnali concupiscentia recedentes, tam carne, quam mente se Deo voverint..., nec ornari iam aut placere cuiquam nisi Domino suo studeant" (18). Ulterius autem procedens Hipponensis Episcopus haec asseverat: "Neque et ipsa, quia virginitas est, sed quia Deo dicata est honoratur. Nec nos hoc in virginibus praedicamus quod virgines sunt, sed quod Deo dicatae pia continentia virgines" (19). Sacrae vero theologiae principes, S. Thomas Aquinas (20) ac S. Bonaventura (21), Augustini auctoritate innixi, virginitatem edocent virtutis firmitate non pollere, nisi a suscepto voto oriatur eam illibatam perpetuo servandi. Et sane Christi sententiam de perpetua abstinentia a matrimonio ii maxime perfectissimeque ad effectum deducunt, qui voto perpetuo eam servandi se obligant; neque iure asseverari potest eorum propositum, qui sibi quandam ab eo resiliendi apertam viam reservare velint, melius esse atque perfectius.

 

Quod quidem perfectae castitatis vinculum Sancti Patres habuerunt veluti quoddam spiritualis matrimonii genus, quo animus cum Christo coniungitur; ideoque eo usque nonnulli processere, ut datam fidem, si hac in re violaretur, cum adulterio compararent (22). Itaque S. Athanasius scribit Catholicam Ecclesiam solitam esse eas appellare sponsas Christi, quae virginitatis virtute polleant (23). Et S. Ambrosius, presse de sacra virgine scribendo, haec habet : "Virgo est, quae Deo nubit" (24). Immo, ut ex eiusdem Mediolanensis Doctoris scriptis patet (25); iam a quarto saeculo consecrationis virginum ritus, valde illi similis erat, quo Ecclesia in matrimonii benedictione nostris hisce temporibus utitur (26).

 

Eadem de causa Sancti Patres virgines adhortantur ut suum ipsarum divinum Sponsum vehementius adament, quam eum diligerent, cum quo fuissent matrimonio coniunctae; eiusque voluntati nullo non tempore cogitando agendoque obtemperent (27). Haec siquidem iisdem Augustinus scribit: "Toto corde amate speciosum forma prae filiis hominum: vacat vobis, liberum est cor a coniugalibus vinculis. ... Si ergo magnum amorem coniugibus deberetis, eum propter quem coniuges habere noluistis, quantum amare debetis? Toto vobis figatur in corde qui pro vobis est fixus in cruce" (28). Quod ceteroquin iis sensibus propositisque respondet, quae Ecclesia ipsa a virginibus eo die postulat, quo Deo rite consecrantur, eas invitans ut haec verba proferant: "Regnum mundi et omne ornamentum saeculi contempsi propter amorem Domini Nostri Iesu Christi, quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi" (29). Nihil aliud igitur est, quod virginem suaviter compellit ad corpus animumque suum Divino Redemptori omnino consecrandum, nisi ipsius amor, quemadmodum S. Methodius, Olympi Episcopus, pulcherrima haec verba eam loquentem inducit: "Omnia ipse tu, Christe, mihi es. Tibi me servo castam et, splendentem tenens lampadem, tibi, Sponse, occurro" (30). Christi amor utique est, qui virgini suadet ut intra monasterii saepta confugiat, ibique perpetuo maneat, ad expeditius ac facilius caelestem Sponsum contemplandum et diligendum; et qui eam impense excitat ad misericordiarum opera proximorum causa ad mortem usque viribus omnibus suscipienda.

 

De iis vero viris, "qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt" (31), Apostolus Ioannes asseverat: "Hi sequuntur Agnum quocumque ierit" (32). Quod igitur iis omnibus adhortamentum S. Augustinus impertit, meditemur: "Sequimini Agnum, quia et Agni caro utique virgo... Merito eum sequimini virginitate cordis et carnis quocumque ierit. Quid est enim sequi nisi imitari? Quia Christus pro nobis passus est relinquens nobis exemplum, sicut ait Apostolus Petrus, «ut sequamur vestigia eius»" (33). Siquidem hi omnes discipuli sponsaeque Christi virginitatis institutum amplexi sunt, ut ait S. Bonaventura, "propter conformitatem ad Christum sponsum, ad quem virgines conformes facit" (34). Eorum enim incensae erga Christum caritati haud satis esse poterat animi vinculis una cum eo coniungi, sed necesse omnino erat ut haec eadem caritas eius virtutum imitatione comprobaretur, peculiarique modo eius conformitate vitae, quae omnis fuit in bonum, in salutemque humani generis acta. Si sacerdotes, si religiosi viri mulieresque, si ii denique omnes, qui quavis ratione divino se devoverunt famulatui, perfectam castitatem colunt, idcirco hoc profecto evenit, quod Divinus eorum Magister virgo fuit ad suae usque vitae obitum. Ita exclamat S. Fulgentius: "Hic est autem Unigenitus Dei Filius, unigenitus etiam Virginis filius, unus omnium sacrarum virginum sponsus, sanctae virginitatis fructus, decus et munus, quem corporaliter sancta virginitas peperit, cui spiritualiter sancta virginitas nubit, a quo sancta virginitas fecundatur ut perseveret intacta, a quo decoratur ut permaneat pulchra, a quo coronatur ut regnet perenniter gloriosa" (35).

 

Heic autem opportunum ducimus, Venerabiles Fratres, enucleare magis ac declarare diligentius qua de causa Christi amor generosos commoveat animos ad matrimonio abstinendum; et quae arcana intercedant vincula virginitatem inter et christianae caritatis perfectionem. Iam ex ea, quam supra rettulimus, Iesu Christi sententia innuitur perfectam eiusmodi a matrimonio abstinentiam homines exonerare gravibus eius muneribus atque officiis. Divino autem afflante Spiritu gentium Apostolus liberationis huius causam hisce verbis proponit: "Volo autem vos sine sollicitudine esse... Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae mundi sunt, quomodo placeat uxori, et divisus est" (36). Quam ad rem tamen animadvertendum est Apostolum non idcirco improbare viros quod de suis uxoribus solliciti sint, neque uxores reprehendere quod suis coniugibus placere enitantur; sed asseverare potius eorum animos divisos esse inter coniugis amorem et Dei dilectionem, atque acribus distringi curis, quibus ob finiti connubii officia haud facile possint divinarum rerum meditationi vacare. Siquidem coniugii officium, quo tenentur, clare imperat: "Erunt duo in carne una" (37). Namque coniuges, cum in tristibus, tum in laetis rerum adiunctis, mutuis vinculis colligantur (38). Facile igitur intellegitur cur ii, qui se divino famulatui mancipare cupiant, virginalis vitae institutum veluti quandam liberationem amplectantur, hoc est ut plenius queant Deo servire et ad proximorum viribus omnibus conferre bonum. Quomodo enim poterat – ut exempla proponamus – mirabilis ille evangelicae veritatis praeco, S. Franciscus Xaverius, quomodo poterat misericors ille pater pauperum, S. Vincentius a Paulo, studiosissimusque ille iuventutis educator, S. Ioannes Bosco, ac indefessa illa "mater emigrantium", S. Francisca Xaveria Cabrini, ingentia exantlare incommoda laboresque, si suae cuiusque subolis suique coniugis debuissent corporis animique necessitatibus consulere?

 

Aliud praeterea in causa est, cur ii omnes, qui se Deo proximorumque saluti omnino devovere percupiant, virginitatis institutum amplectantur. Illud siquidem est, quod Sancti Patres asseverarunt, de utilitatibus edisserentes, quas ii assequi possunt, qui idcirco eiusmodi corporis delectationibus omnino abstinent, ut aptius spiritualis vitae elationibus delectentur. Procul dubio – quod ipsi quoque palam animadverterunt – huius generis voluptas, quae ex matrimonio legitime oritur, haud improbanda in se est; quin immo castum connubium peculiari sacramento nobilitatur ac consecratur. Verumtamen est pari modo concedendum inferiores humanae naturae facultates, post miserum Adae casum, rectae rationi obsistere atque interdum etiam ad inhonesta facienda hominem compellere. Ut enim scribit Doctor Angelicus, usus matrimonii "retrahit animum ne totaliter feratur in Dei servitium" (39).

 

Quam quidem spiritualem corporis animique libertatem ut sacrorum administri adipiscantur, utque terrenis negotiis ne implicentur, Latina Ecclesia ab iisdem postulat ut volentes libentesque perfectae castitatis obligationi pareant (40). "Quodsi eiusmodi lex – ut a Decessore Nostro imm. mem. Pio XI assertum est – Orientalis Ecclesiae administros non omnino tenet, iisdem tamen etiam ecclesiasticus coelibatus honori ducitur; atque interdum – cum praesertim de summis agitur hierarchiae gradibus – necessario requiritur atque praecipitur" (41).

 

Considerandum praeterea est sacrorum administros, non idcirco solummodo quod apostolico munere funguntur, sed idcirco etiam quod altari inserviunt, matrimonio omnino abstinere. Etenim, si iam Veteris Testamenti sacerdotes, dum templi servitio fungebantur, ab usu matrimonii abstinebant, ne a Lege, sicut et ceteri homines, immundi declararentur (42), quanto magis opportunum est Iesu Christi administros, qui cotidie Eucharisticum offerunt Sacrificium, perpetua castitate pollere? Ad perfectam hanc sacerdotum continentiam quod attinet, S. Petrus Damiani haec interrogando admonet: "Si igitur Redemptor Noster tantopere dilexit floridi pudoris integritatem, ut non modo de virgineo utero nasceretur, sed etiam a nutritio virgine tractaretur, et hoc, cum adhuc parvulus vagiret in cunis, a quibus nunc, obsecro, tractari vult corpus suum cum iam immensus regnat in caelis?" (43).

 

Hac de causa imprimis asseverandum est – quod luculenter Ecclesia docet – sanctam virginitatem excellentia sua matrimonio praestare. Id iam Divinus Redemptor utpote perfectioris vitae consilium discipulis suaserat (44); ac Paulus Apostolus, postquam de patre, qui filiam suam matrimonio iungit, dixit: "Bene facit", haec continuo adicit: "Et qui non iungit, melius facit" (45). Qui quidem Apostolus nuptias cum virginitate comparando, sententiam suam non semel, at praesertim verbis hisce aperit: "Volo enim omnes vos esse sicut meipsum... Dico autem non nuptis et viduis: bonum est illis, si sic permaneant, sicut et ego" (46). Si igitur virginitas, ut scripsimus, matrimonio praestat, id potissimum procul dubio ex eo evenit, quod ad excellentiorem assequendum finem spectat (47); ac praeterea quod etiam efficacitate summa confert ad sese omnino divino servitio mancipandum; dum contra illius animus, qui coniugii vinculis negotiisque implicatur, plus minusve "divisus" (48) est.

 

Quodsi fructuum copiam consideramus, qui ex ea oriuntur, tum procul dubio eius excellentia maiore in luce ponitur: "siquidem ex fructu arbor agnoscitur" (49).

 

Cum ad innumerabilem illam virginum apostolorumque phalangem mentem convertimus, qui a prima Ecclesiae aetate ad nostra usque tempora nuptiis abstinuere, ut facilius pleniusque in proximorum salutem amore Christi incumberent, atque ita miranda prorsus religionis caritatisque incepta provexere, tum facere non possumus quin summa suavissimaque afficiamur laetitia. Nam, etsi nolumus, ut aequum est, aliquid ex eorum meritis, ex eorumque apostolatus fructibus detrahere, qui in Actionis Catholicae agminibus militantes, eos etiam salutari navitate sua attingere possunt, quos haud raro nequeunt sacerdotes et religiosi viri mulieresque; nihilominus postremis hisce maiore ex parte novimus eiusmodi caritatis opera procul dubio esse tribuenda. Hi enim hominum vitam, quavis aetate et quavis rerum condicione, generoso animo comitantur ac regunt; et quotiescumque fatigati vel infirmi decidunt, sacrum eiusmodi munus aliis persequendum quasi hereditate committunt. Itaque haud raro fit ut, vixdum natus, infans virginalibus excipiatur manibus, eique nihil desit, quod deinde ipsa mater impensiore amore impertire possit; item, grandiculus factus ac ratiocinationis compos, illis educandus concreditur qui eius mentem christianae doctrinae praeceptis instruant, eius animum opportunis disciplinis excolant, eiusque ingenium et indolem recte conforment; si quis aegritudine laborat vel implicatur morbis, ei praesto sunt qui, caritate Christi compulsi, eius valetudinem sollicitis curis consentaneisque remediis confirmare enituntur; si parentibus orbatur, si rerum angustiis animique miseriis exagitatur, si in vincula coniectus est, non destituitur solaciis auxiliisque, sed sacrorum administri, religiosi viri, sacraeque virgines eum veluti aegrotans mystici Iesu Christi corporis membrum miserabundi respicientes, haec Divini ipsius Redemptoris verba in memoriam revocabunt: "Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me... Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis" (50). Quid vero dilaudando dicamus de divini verbi praeconibus, qui longe a patria sua infidelium multitudines, gravissimos exantlando labores, ad christianam fidem convertunt? quid de sacris Christi sponsis, quae eis adiutricem navant operam pretiosissimam? Eis singulis universis haec verba, quae in Apostolica Adhortatione Menti Nostrae scripsimus, libenter tribuenda repetimus: "... Coelibatus lege, potius quam paterni muneris officium omnino amittat Sacerdos, in immensum revera adauget, quandoquidem non terrenae huic ac caducae vitae subolem parit, sed caelesti perpetuoque mansurae" (51).

 

Virginitas praeterea non ob externa solummodo incepta et opera, quibus ii facilius ac plenius se devovere possunt, quicumque eam amplectuntur, fecunda est, sed ob perfectae etiam erga proximos caritatis formas, hoc est ob adhibitas eorum causa incensas supplicationes, et ob gravia incommoda hac eadem de causa sponte libenterque tolerata; quibus quidem Dei famuli ac Iesu Christi sponsae – ii praesertim atque illae, qui intra coenobii saepta aetatem traducunt – totam suam consecrarunt vitam.

 

Ac denique ipsa Christo consecrata virginitas talem per se testatur fidem ad caelorum regnum quod attinet, talem praebet erga Divinum Redemptorem amorem, ut haud mirum sit eam uberes edere sanctitatis fructus. Virgines siquidem iique omnes, qui apostolatui se dedunt, perfectaeque se devovent castitati, excelsa suae vitae sanctimonia Ecclesiam decorant paene innumeri. Virginitas enim eiusmodi spiritualem vim in animos inserit, quae ad martyrium etiam, si opus sit, compellere queat; idque luculentissime historia docet, quae tot virginum agmina omnium admirationi proponit, ab Agnete Romana ad Mariam Goretti.

 

Nec sine causa virginitas virtus angelica dicitur; quod quidem S. Cyprianus virginibus scribens iure meritoque asseverat: "Quod futuri sumus, iam vos esse coepistis. Vos resurrectionis gloriam in isto saeculo iam tenetis, per saeculum sine saeculi contagione transitis. Cum castae perseveratis et virgines, Angelis Dei estis aequales" (52). Animo purissimae vitae sitienti ac desiderio flagranti assequendi regni caelorum, virginitas praebetur "sicut pretiosa margarita", propter quam aliquis "vendidit omnia quae habuit et emit eam" (53). Ii vero, qui matrimonio iuncti sunt ac vel ipsi, qui in vitiorum caeno pervolutantur, cum virgines suspiciunt, candidae earum puritatis splendorem haud raro admirantur, seseque permoveri sentiunt ad aliquid assequendum quod sensuum delectationes exsuperet. Quod Aquinas asseverat, haec scribens: "virginitati... attribuitur excellentissima pulchritudo" (54), id procul dubio in causa est cur virgines suo exemplo omnes alliciant. Ac praeterea hi omnes viri ac mulieres, per suam perfectam castitatem, nonne patefaciunt quam maxime, hoc animi imperium in corporis motus esse divini auxilii effectum atque validae virtutis signum?

 

Hoc autem peculiari modo considerare placet, quod suavissimus est virginitatis fructus: sacras nempe virgines manifestam ac quasi ante oculos ponere perfectam ipsius Ecclesiae matris virginitatem, suaeque ipsarum cum Christo arctissimae coniunctionis sanctitudinem. Quibus verbis Pontifex utitur sacrandarum virginum ritus peragens ac Deum suppliciter adprecans, ea sapientissime hac praesertim de causa scripta fuere: "ut exsisterent sublimiores animae, quae in viri ac mulieris copula fastidirent connubium, concupiscerent sacramentum, nec imitarentur quod nuptiis agitur, sed diligerent quod nuptiis praenotatur" (55).

 

Quod virgines imagines viventes sunt perfectae illius integritatis, qua Ecclesia cum Divino suo Sponso coniungitur, id procul dubio summae iisdem gloriae vertitur; quod vero eaedem mirabile signum praebent florentis sanctitatis spiritualisque illius fecunditatis, qua societas praestat a Iesu Christo condita, id profecto huic eidem societati gaudium affert tam vehemens, quam quod maxime. Hac de re optime Cyprianus scribit: "Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritalis, laeta indoles, laudis et honoris opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per illas atque in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa fecunditas: quantoque plus copiosa virginitas numero suo addit, tanto plus gaudium matris augescit" (56).

 

II

 

Haec doctrina, qua statuitur virginitatem et coelibatum omnino excellere ac matrimonio praestare, iam a Divino Redemptore et a gentium Apostolo, ut diximus, patefacta fuit; itemque in sacrosancta Tridentina synodo (57) sollemniter fuit ut divinae fidei dogma definita, et a Sanctis Patribus Ecclesiaeque Doctoribus concordi semper sententia declarata. Praeterea ut Decessores Nostri, ita Nosmet ipsi, quotiescumque occasio data est, eam etiam atque etiam explanavimus ac valde commendavimus. Verumtamen, cum recens non defuerint qui hanc eandem doctrinam a maioribus Ecclesiae traditam impugnarent non sine gravi christifidelium periculo ac detrimento, Nos pro officii Nostri conscientia opportunum duximus rem iterum per Encyclicas has Litteras resumere, et eiusmodi errores, qui saepenumero sub fucata veri specie proponuntur, detegere ac reprobare.

 

Imprimisque a communi probatorum hominum sensu, quem quidem Ecclesia semper in honore habuit, ii procul dubio aberrant, qui naturalem sexus instinctum considerant quasi potiorem maioremque humanae compagis propensionem et exinde concludunt hominem non posse per totius vitae cursum huiusmodi appetitum coërcere sine gravi periculo eius corporis vitalia potissimumque nervos perturbandi, ideoque humanae personae aequilibritati detrimentum inferendi.

 

Ut autem S. Thomas iure meritoque animadvertit, quae nostro in animo altius insidet propensio, reapse ad sui ipsius conservationem spectat, inclinatio vero, quae e sexus facultatibus oritur, secundum obtinet locum. Ac praeterea ad humanae rationis impulsum ac regimen pertinet, quae singulare est naturae nostrae privilegium, intimos huius generis moderari stimulos atque instinctus, eosdemque recto dominio suo efficere nobiliores (58).

 

Utique, proh dolor, post primum Adae peccatum, perturbatae corporis facultates cupidinesque non solum in sensus, sed in animos etiam dominari contendunt, tenebras offundendo mentibus ac debilitando voluntates. At Iesu Christi gratia idcirco nobis per sacramenta potissimum impertitur, ut spiritu viventes corpus in servitutem redigamus (59). Castitatis virtus non a nobis postulat ut concupiscentiae stimulum ne sentiamus, sed ut rectae potius subiciamus rationi et legi gratiae ad id pro viribus contendendo, quod in humana christianaque vita nobilius est.

 

Ad hoc autem animi imperium in corporis sensus perfecte acquirendum, non satis est ab actibus solummodo, qui directe castitati sint contrarii, sese abstinere, sed omnino necesse est libenter generoseque ea omnia deserere, quae huius virtutis actibus plus minusve remote adversentur: tunc enim animus in corpore plene regnat et spiritualem suam vitam pace ac libertate exercere potest. Quis igitur, inter eos qui catholicae religionis principiis innituntur, non videat perfectam castitatem virginitatemque, nedum naturali virorum ac mulierum incremento naturalique progressioni officiat, id augere ac nobilitare quam maxime?

 

Recentius autem eorum sententiam maerenti animo reprobavimus, qui eo usque procedunt ut coniugium asseverent unum esse, quod naturale personae humanae incrementum debitamque perfectionem tueri possit (60). Nonnulli enim affirmant divinam gratiam, a matrimonii sacramento ex opere operato impertitam, ita coniugii usum sanctum reddere, ut instrumentum evadat ad singulos animos cum Deo coniungendos efficacius quam virginitas ipsa, quandoquidem matrimonium christianum, non autem virginitas, sacramentum est. Quam quidem doctrinam utpote falsam ac detrimentosam denuntiamus. Utique enim hoc sacramentum divinam sponsis impertit gratiam ad coniugalem officium sancte obeundum; utique mutui amoris nexus confirmat, quibus iidem una invicem continentur; verumtamen non ad id institutum est ut coniugii usum veluti instrumentum reddat per se magis aptum ad sponsorum animos caritatis vinculo cum Deo ipso coniungendos (61). Nonne potius Apostolus Paulus coniugibus ius agnoscit a matrimonii usu se abstinendi ad tempus, ut vacent orationi (62), idcirco quia eiusmodi abstinentia liberiorem reddit animum, qui velit caelestibus rebus Deique supplicationibus se dedere?

 

Denique asseverari non potest – ut quidam faciunt – "mutuum adiutorium" (63), quod sponsi in christianis nuptiis quaerunt, opem esse perfectiorem quam solitudinem, ut aiunt, cordis virginum et coelibum, ad propriam sanctitatem assequendam. Nam, quamquam ii omnes, qui perfectae castitatis institutum amplexi sunt, humano huiusmodi amore se abdicaverunt, nihilo secius hac de causa affirmari non potest eos ob hanc eandem privationem suam reddidisse humanam personam quasi imminutam ac despoliatam. Ii enim a caelestium ipso munerum Datore spirituale aliquid accipiunt, quod quidem illud in immensum exsuperat "mutuum adiutorium", a coniugibus sibi invicem impertitum. Cum siquidem ei omnino se devoveant, qui suum principium est, quique divinam cum ipsis participat vitam, semet ipsos non minuunt, sed quam maxime adaugent. Quisnam enim verius potest, quam virgines, mirabilem illam Pauli Apostoli sententiam sibi tribuere: "Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus"? (64).

 

Hac de causa Ecclesia sapientissime ducit sacerdotum coelibatum tuendum esse; novit enim illum esse ac fore spiritualium gratiarum fontem, quibus iidem arctius usque cum Deo coniungantur.

 

Opportunum praeterea putamus breviter heic aliquid de eorum errore attingere, qui quidem ut iuvenes a sacris Seminariis, puellas vero a religiosis Institutis avertant, eorum mentibus inculcare enitantur Ecclesiam hodie illorum auxilio illorumque christianae virtutis professione magis indigere, qui matrimonio coniuncti communem cum ceteris in saeculo vitam traducant, quam sacerdotum sacrarumque virginum, qui ob nuncupatum castitatis votum quasi ab humana societate abstrahantur. Quod quidem commentum, Venerabiles Fratres, falsum omnino esse ac perniciosissimum nemo est qui non videat.

 

Equidem mens Nobis haud est infitiari catholicos coniuges, ob eorum christianae vitae exempla, in quibusvis locis commorentur et in quibusvis versentur rerum adiunctis, uberes posse eorum virtutis testimonio salutaresque edere fructus. Verumtamen qui hac de causa suadet magis optandum esse in matrimonio vivere, quam se Deo omnino consecrare, is rectum rerum ordinem procul dubio invertit ac miscet. Vehementer utique cupimus, Venerabiles Fratres, ut qui iam confecerint nuptias, vel in matrimonium ire exoptent, opportune edoceantur se gravi teneri officio non modo quam habeant aut habituri sint subolem recte diligenterque educandi, sed etiam suae fidei testimonio virtutisque exemplo ceteros pro facultate iuvandi. Attamen qui adulescentes ab ingrediendo Seminario vel a Religiosis Ordinibus ac Sodalitatibus a sacrisque nuncupandis votis avertere contendant, iisdem suadendo se posse, si matrimonio coniungantur, utpote patres matresve familias, christianae suae vitae professione omnibus aperta ac publica, maius assequi spirituale bonum, eos quidem omnes, ut officii Nostri conscientia postulat, facere non possumus quin omnino reprobemus. Aptius profecto rectiusque ii egerint, si innumeros eos, qui in coniugio vivunt, quam studiosissime possint, adhortentur ad apostolatus opera in laicorum ordine adiutrice navitate sua provehenda, quam si eos iuvenes, hodie non multos, proh dolor, qui se divino famulatui dedere cupiant, a virginitate abstrahere contenderint. Quam ad rem opportune scribit Ambrosius: "Semper spectavit ad gratiam sacerdotum iacere semina integritatis, et virginitatis studia provocare" (65).

 

Ac praeterea monendum putamus, omnino falsum esse asseverare, qui se perfectae castitati devoverint, eos ab hominum communitate quasi extraneos abesse. Sacrae enim virgines, quae vitam suam pauperum infirmorumque servitio dedunt, nullo habito stirpis, socialis ordinis, religionisve discrimine, nonne eorum miseriis eorumque doloribus intime coniunguntur, iisdemque suavissime afficiuntur, ac si reapse essent eorum matres? Itemque sacerdos nonne exemplo divini Magistri sui permotus, boni pastoris munere fungitur, qui oves suas cognoscit ac nominatim vocat? (66). Iamvero ex perfecta, quam colunt, castitate hi sacerdotes ac religiosi viri religiosaeque mulieres habent, cur sese omnibus addicant, omnesque adament amore Christi. Atque ii etiam, qui vitam contemplativam ducunt, idcirco quod non modo suas preces supplicationesque, sed suam ipsorum quoque immolationem Deo offerunt pro ceterorum salute, multum profecto conferunt ad Ecclesiae bonum; quin immo, cum in praesentibus rerum adiunctis apostolatus et caritatis operibus se dedant ad normas, quas per Apostolicas Litteras Sponsa Christi (67) impertivimus, hac etiam ratione maxime probandi sunt; neque ab hominum consortione alieni dici queunt cum potius ad spiritualem eorum profectum duplici hac de causa adlaborent.

 

III

 

Iam ad ea deveniamus, Venerabiles Fratres, quae ex hac Ecclesiae doctrina de virginitatis excellentia, in vitae usum deduci queant.

 

Hoc imprimis aperte declarandum est: idcirco quod virginitas aliquid perfectius est quam coniugium existimanda, non inde consequi eam esse necessariam ad christianam perfectionem attingendam. Vitae sanctimonia, etiam sine castitate Deo dicata, reapse haberi potest; quod quidem frequentes testantur sancti viri sanctaeque mulieres, qui ab Ecclesia publico honorantur cultu, quique fideles fuerunt coniuges excellentesque patres matresve familias in exemplum enituere; immo haud rarum est coniuges etiam agnoscere, qui ad christianam perfectionem studiosissime contendant.

 

Animadvertendum praeterea est Deum non christianos omnes ad virginitatem iubendo compellere, quemadmodum hisce verbis Paulus docet Apostolus: "De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do" (68). Ad perfectam igitur castitatem amplectendam consilio tantum movemur, utpote quae eos, "quibus datum est" (69), tutius atque expeditius ad evangelicam perfectionem, ad quam aspirent, et ad regnum caelorum assequendum conducere queat; quamobrem ea, ut recte animadvertit Ambrosius, "non imponitur, sed proponitur" (70).

 

Hac de causa perfecta castitas hinc liberam a christianis optionem postulat antequam iidem se omnino Deo offerant ac dedant, illinc vero a Deo ipso supernum munus postulat supernamque gratiam (71). Iam Divinus ipse Redemptor hac de re hisce verbis nos admonuit: "Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est... Qui potest capere, capiat" (72). Quam sacram Iesu Christi sententiam Hieronymus intento reputans animo, omnes adhortatur "ut unusquisque consideret vires suas, utrum possit virginalia et pudicitiae implere praecepta. Per se enim castitas blanda est et quemlibet ad se alliciens. Sed considerandae sunt vires, ut qui potest capere capiat. Quasi hortantis vox Domini est, et milites suos ad pudicitiae praemium concitantis. Qui potest capere, capiat: qui potest pugnare, pugnet, superet ac triumphet" (73).

 

Virginitas enim ardua virtus est: ut quis eam amplecti valeat, non modo requiritur ut firmum et expressum habeat propositum a legitimis oblectationibus, quae ex matrimonio oriuntur, omnino perpetuoque abstinendi, sed etiam ut rebellantes corporis animique motus constanter vigilando eluctandoque coërceat ac sedet, ut a mundi sollicitationibus refugiat, utque daemonis certamina evincat. Quam verum igitur est illud Chrysostomi: "Et radix et fructus virginitatis vita crucifixa est" (74). Virginitas enim, secundum Ambrosium, veluti sacrificium est, et virgo ipsa "pudoris hostia, victima castitatis" (75). Immo S. Methodius Olympi episcopus martyribus comparat virgines (76) et S. Gregorius Magnus docet castitatem perfectam supplere martyrium: "Nam, quamvis occasio persecutionis desit, habet tamen pax nostra martyrium suum, quia, etsi carnis colla ferro non subdimus, spiritali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus" (77). Quapropter castitas Deo dicata fortes nobilesque animos postulat, qui ad suum certamen certandum ac vincendum parati sint "propter regnum coelorum" (78).

 

Antequam igitur arctissimum eiusmodi iter ingrediantur, omnes, qui experiundo noverint se hac in re animi nimia debilitate laborare, hanc Pauli Apostoli monitionem mente demissa audiant: "Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri" (79). Multis enim continentiae perpetuae onus procul dubio gravius est, quam quod iisdem suaderi possit. Parique modo, qui sacerdotes gravi tenentur officio eos adulescentes suo consilio iuvandi, qui ad sacerdotium capessendum vel ad religiosam ineundam vitam, quadam animi inclinatione, se excitatos dicant, ad rem diligenter considerandam eos adhortentur, ne viam ingrediantur, quam eos firmiter feliciterque ad finem usque obituros sperari non possit. Eiusmodi idoneitatem prudenter perpendant, audita etiam peritorum sententia, quoties consentaneum fuerit; tunc vero, si serium dubium supersit praesertim ex anteactae vitae experientia, suam auctoritatem interponant, ut candidati a statu perfectae castitatis capessendo desistant, neve iidem ad sacros ordines vel religiosam professionem admittantur.

 

Verumtamen, etsi Deo dicata castitas ardua virtus est, eam nihilo secius ii fideliter perfecteque servare possunt, qui Iesu Christi invitationi, re diligenter considerata, generoso respondeant animo, et quidquid possunt ad hanc rem assequendam efficiant. Nam, cum eiusmodi virginitatis vel coelibatus statum capessierint, idcirco hoc donum gratiae a Deo accipient, quo adiuti suum propositum exsequi possint. Quapropter, si forte habeantur, "qui non sentiunt se castitatis (etiamsi eam voverint) habere donum" (80), ne ipsi contendant exinde suis obligationibus hac in re satisfacere non posse: "Nam «Deus impossibilia non iubet, sed iubendo monet, et facere quod possis, et petere quod non possis» (81) et adiuvat ut possis" (82). Hanc, solatio plenam veritatem eorum quoque in memoriam revocamus, quorum voluntas ob nervorum perturbationes infirmata est, et quibus nonnulli medici, interdum etiam catholici, nimia facilitate suadent – speciosam interponentes causam, se nempe non posse sine mentis aequilibritatis detrimento castitatem servare – ut eiusmodi obligatione eximantur. Quam utilius opportuniusque est huius generis infirmos adiuvare ad suam solidandam voluntatem, eosdemque admonere ne ipsis quidem castitatem impossibilem esse, secundum Apostoli sententiam: "Fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere" (83). Haec autem sunt, quae Divinus ipse Redemptor nobis commendavit adiumenta, quibus virtutem nostram efficaciter tueamur: sedula nempe adsiduaque vigilantia, qua quidquid in nostra facultate est diligenter efficiamus; ac praeterea constans precatio, qua id a Deo petamus, quod nos pro infirmitate nostra assequi non possimus: "Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma" (84).

 

Eiusmodi vigilantia, quae ad quaelibet pertineat nostrae vitae momenta et ad quaevis etiam rerum adiuncta, nobis omnino necessaria est: "Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem" (85). Si quis vero aliquid, etsi parum, corporis illecebris concesserit, facile is ad ea "opera carnis", quae Apostolus enumerat (86), et quae turpiora ac foediora sunt hominum vitia, se prolabi sentiet.

 

Hac de causa imprimis invigilemus oportet cupidinum sensuumque motibus, eosdemque voluntaria etiam asperitate vitae corporisque castigatione ita coërceamus, ut rectae efficiamus rationi Deique legi subiectos: "Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis" (87). Ipse gentium Apostolus de semet ipso confitetur: "Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar" (88). Omnes sancti viri sanctaeque mulieres suorum sensuum cupidinumque motibus impense invigilarunt eosque interdum acerrime cohibuerunt, secundum verba ipsius Divini Magistri docentis: "Ego autem dico vobis, quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam" (89). Qua admonitione, ut luculenter patet, id a nobis imprimis Redemptor noster postulat ut nempe, ne mente quidem, peccato umquam concedamus, itemque ut ea omnia a nobis firma voluntate arceamus, quae pulcherrimam eiusmodi virtutem vel levissimo modo commaculare queant. Hac in re nulla nimia diligentia, nulla severitas nimia haberi potest. Si infirma valetudo aliaeve causae alicui graviores corporis austeritates non permittant, nunquam tamen eum ex vigilantia et interna sui ipsius refrenatione eximunt.

 

Quam ad rem animadvertendum praeterea est – quod ceteroquin Sancti Patres (90) Ecclesiaeque Doctores (91) docent – facilius nos posse peccati blandimenta cupidinumque illecebras eluctando compescere, si non recta adversus ea repugnemus, sed potius si ab iisdem pro viribus refugiamus. Ad tuendam castimoniam, secundum Hieronymi sententiam, fuga magis valet quam apertum certamen: "Ideo fugio, ne vincar" (92). Quae quidem fuga ita intellegenda est, ut non modo peccandi occasiones diligenter arceamus, sed praesertim ut in huius generis certaminibus mentem animumque ad divina erigamus, in eo potissimum defixi, cui virginitatem nostram devovimus. "Inspicite pulchritudinem Amatoris vestri" (93), ut Augustinus admonet.

 

Iamvero eiusmodi fugam ac sedulam vigilantiam, quibus nos a peccandi occasionibus diligentissime removeamus oportet, sancti viri sanctaeque mulieres nullo non tempore habuerunt utpote aptiorem eluctandi hoc in genere rationem; verumtamen hodie non idem omnes sentire videntur. Nonnulli siquidem autumant christianos omnes, ac praesertim sacrorum administros, non ut superioribus aetatibus esse a mundo segregandos, ut aiunt, sed mundo praesentes esse oportere, et ideo necesse esse eos aleam subire atque eorum castitatem in discrimen adducere, ut inde dare pateat utrum habeant, an non, validam obsistendi facultatem: omnia igitur videant iuvenes clerici, ita ut omnia cernere aequo animo assuescant, atque adeo quibusvis perturbationibus se immunes reddant. Hac de causa facile concedunt eos posse, nulla habita verecundia, in quidquid obversetur libere oculos convertere; cinematographica spectacula frequentare, ac vel illa etiam, quae ab ecclesiasticis censoribus prohibita fuerint; quoslibet commentarios, etsi obscenos, pervolutare, atque eas etiam amatorias fabulas legere, quae in Indice scriptorum prohibitorum annumerentur, vel ipso vetentur naturali iure. Idque idcirco concedunt, quod censent eiusmodi spectaculis editisque scriptionibus hodie hominum multitudinem pasci, quorum quidem cogitandi sentiendique modum intellegere debeant qui eos iuvare velint. Atqui facile cernitur falsam hanc esse ac detrimentosam cleri educandi rationem eiusdemque ad crediti muneris assequendam sanctitatem conformandi. Etenim "qui amat periculum, in illo peribit" (94); atque in hanc rem opportuna cadit haec Sancti Augustini admonitio: "Ne dicatis vos habere animos pudicos si habeatis oculos impudicos, quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius" (95).

 

Procul dubio haec funesta agendi ratio in gravi ratiocinandi confusione innititur. Siquidem Christus Dominus de Apostolis utique asseveravit: "Ego misi eos in mundum" (96); sed antea tamen de iisdem dixerat: "De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo" (97), ac divinum Patrem suum hisce verbis precatus est: "Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo" (98). Ab Ecclesia autem, quae iisdem permovetur principiis, ut sacerdotes a malis incitamentis arceantur, quae facile illos omnes attingere queant, qui in mediis mundi rebus versentur, opportunae sapientesque editae sunt normae (99), quibus eorum vitae sanctimonia longe satis a laicorum hominum curis et oblectamentis in tuto ponatur.

 

Iamvero maiore profecto de causa iuvenis clerus, idcirco quod ad vitam spiritualem ad perfectionemque sacerdotalem vel religiosam educandus est, oportet a mundi tumultu segregatus sit, priusquam ad suum certandum certamen prodeat, et in sacrum Seminarium vel in scholasticorum sodalium domum per diuturnum temporis spatium excipiatur, ubi edoceatur diligenter seduloque conformetur ad eas quaestiones sensim prudenterque attingendas cognoscendasque, quae praesens induxit aetas, secundum normas quas Nosmet ipsi per Apostolicam Adhortationem Menti nostrae impertivimus (100). Quisnam enim viridarii cultor virgulta, electa quidem sed adhuc tenuia, procellosis tempestatibus idcirco obiciat, ut suae, qua nondum polleant, firmitudinis experimentum praebeant? Atqui sacri Seminarii alumni ac scholastici sodales instar iuvenum debiliumque arbustorum certo habendi sunt, quos adhuc in tuto ponere ac pedetemptim ad resistendum certandumque comparare necesse est.

 

Rectius profecto utiliusque fecerint sacrae iuventutis educatores, si adulescentium mentibus christianae pudicitiae praecepta inculcaverint, quae quidem tantopere valet ad virginitatis incolumitatem servandam et quae castitatis prudentia revera dici potest. Pudicitia enim et ingruens periculum prospicit, et vetat ne quis se discrimini prodat, et ea etiam rerum adiuncta vitare iubet, a quibus aliquis minus prudens non refugit. Verba turpia minusve honesta non amat, et ab immodestia vel levissima abhorret, atque a suspecta familiaritate cum alterius sexus personis diligenter cavet, cum animo suadeat debitam corpori praestare reverentiam, quod membrum Christi sit (101) ac Spiritus Sancti templum (102). Qui christiana verecundia ornatus est, quodlibet abominatur impuritatis peccatum, ab eoque illico se abstrahit, quotiescumque eius illecebris allicitur.

 

Pudicitia praeterea parentibus atque educatoribus opportuna verba suggerit ac praebet, quibus oporteat iuvenum conscientiam, ad castimoniam quod attinet, conformare. "Quocirca – ut in allocutione haud ita multo ante habita animadvertimus – huiusmodi verecundia non ita accipienda est ut hac super causa perpetuo aequiparetur silentio, utque in impertienda disciplina morum ne sobrius quidem cautusque sermo de iis umquam fiat" (103). Verumtamen, nostris hisce temporibus, nonnulli institutores educatoresque nimio saepius sibi officium esse ducunt innocentes pueros puellasque tali modo arcanis humanae generationis initiandi rebus, qui eorum pudorem offendat. Atqui iusta hac in re agendi temperatio ac moderatio adhibenda est, quae a christiana pudicitia requiritur.

 

Haec autem pudica verecundia Dei timore alitur, eo videlicet filiorum timore, profundae humilitatis christianae virtute innixo, quo summa cura a peccato cuiusvis generis abhorremus, ut Decessor Noster S. Clemens I hisce verbis asseverat: "Qui carne castus est, ne glorietur, cum sciat alium esse qui continentiae donum ipsi tribuat" (104). Quanti autem momenti christiana humilitas sit ad virginitatem custodiendam, nemo fortasse clarius quam Augustinus docuit: "Quia perpetua continentia, maximeque virginitas, magnum bonum est in sanctis Dei, vigilantissime cavendum est ne superbia corrumpatur. ... Quod bonum quanto magnum video, tanto ei, ne pereat, furem superbiam pertimesco. Non ergo custodit bonum virginale, nisi Deus ipse qui dedit: et «Deus est charitas» (105). Custos ergo virginitatis charitas; locus autem huius custodis humilitas" (106).

 

Aliud praeterea intento perpendendum est animo: ad illibatam nempe conservandam castimoniam neque vigilantiam, neque verecundiam valere satis. Adiumentis etiam utendum est, quae naturae vires omnino excedunt: hoc est precatione ad Deum adhibita, Paenitentiae et Eucharistiae sacramentis, incensaque pietate erga Sanctissimam Dei Matrem.

 

Numquam obliviscendum est perfectam castitatem excelsum donum esse a Deo datum. Quam ad rem haec presse animadvertit Hieronymus: "His datum est (107), qui petierunt, qui voluerunt, qui ut acciperent laboraverunt. Omni enim petenti dabitur, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur" (108). A sancta precatione pendet, Ambrosius addit, constans virginum fidelitas erga Divinum Sponsum (109). Et S. Alphonsus a Liguori ea, qua praestabat, flagrantissima pietate docet nullam esse magis necessariam et securam opem ad tentationes vincendas adversus pulchram eiusmodi castitatis virtutem, quam statim ad Deum precando confugere (110).

 

Ad preces tamen accedat oportet Paenitentiae Sacramentum, quod frequenter studioseque adhibitum, utpote spirituale medicamentum, nos expiat ac sanat; itemque Eucharistiae pabulum, quod quidem, ut Decessor Noster imm. mem. Leo XIII asseverat, optimum est "remedium contra libidinem" (111). Quo purior et castior est animus, eo magis hunc panem esurit, ex quo fortitudinem haurit ad obsistendum quibuslibet impuri peccati illecebris, et quo arctius cum Divino Sponso coniungitur: "Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo" (112).

 

Insignis sane et per saeculorum decursum iterum iterumque experimento probata ratio, qua intemerata perfectaque castitas custodiatur ac foveatur, solida est atque incensissima erga Deiparam Virginem pietas. Hac enim pietate quodam modo cetera omnia adiumenta continentur; quandoquidem qui ea sincere impenseque animatur, is procul dubio ad sedulam vigilantiam, ad effundendas preces, atque ad accedendum ad paenitentiae tribunal et ad sacram mensam salutariter excitatur. Quamobrem sacerdotes omnes ac religiosos sodales sacrasque virgines paterno adhortamur animo, ut in peculiarem tutelam se recipiant almae Dei Matris, quae virginum Virgo est atque "virginitatis magistra", ut asseverat Ambrosius (113), et quae potentissima Mater est praesertim eorum omnium, qui se divino servitio manciparunt ac consecrarunt.

 

Per eam autem esse virginitatem ortam iam animadvertit Athanasius (114), atque hisce verbis clare docet Augustinus: "Coepit dignitas virginalis a Matre Domini" (115). Atque eiusdem Athanasii (116) vestigia premens Ambrosius Mariae Virginis vitam virginibus tamquam exemplar proponit: "Hanc imitamini, filiae... (117) Sit igitur vobis tamquam in imagine descripta virginitas vita Mariae, de qua, velut speculo, refulgeat species castitatis et forma virtutis. Hinc sumatis licet exempla vivendi, ubi tamquam in exemplari magisteria expressa probitatis, quid corrigere, quid effingere, quid tenere debeatis, ostendunt... Haec est imago virginitatis. Talis enim fuit Maria, ut eius unius vita omnium sit disciplina... (118) Ergo sancta Maria disciplinam vitae informet" (119). "Cuius tanta gratia ut, non solum in se virginitatis gratiam reservaret, sed etiam his, quos viseret, integritatis insigne conferret" (120). Quam verum igitur est illud eiusdem Ambrosii effatum: "O divitias Marianae Virginitatis!" (121). Ob quas quidem divitias hodiernis etiam sacris virginibus religiosisque viris et sacerdotibus summopere prodest virginitatem Mariae contemplari, ut fidelius ac perfectius castitatem proprii status exerceant.

 

Sed non satis vobis sit, dilectissimi filii et filiae, de Beatae Mariae Virginis virtutibus meditari: ad ipsam impensissima etiam cum fiducia confugite, consilio obsequentes S. Bernardi hortantis: "Quaeramus gratiam, et per Mariam quaeramus" (122). Ac peculiari modo per Marianum qui volvitur annum in ipsa vestrae spiritualis vitae ac perfectionis curam reponite, exemplum imitantes Hieronymi, qui asseverabat: "Mihi virginitas in Maria dedicatur et Christo" (123).

 

IV

 

In gravibus difficultatibus, quas hodie Ecclesia eluctari debet, Noster Supremi Pastoris animus magno solacio afficitur, Venerabiles Fratres, cum cernimus virginitatem, quae ubique terrarum floret, nostra quoque ut superioribus aetatibus, magna in aestimatione magnoque in honore esse, quamvis, ut diximus, erroribus impugnetur, quos tamen, ut evanidos, quam primum dilapsuros confidimus.

 

Haud diffitemur nihilo secius hoc gaudium Nostrum aliqua obumbrari maestitia, cum noscamus in non paucis regionibus eorum numerum in dies imminui, qui divino quodam afflatu vocati amplectendum suscipiant virginalis vitae institutum. Quibus praesertim de causis id eveniat, iam supra diximus; non est igitur cur rem iterum attingamus. Confidimus potius fore ut ii iuvenum educatores, qui hac super re in errores prolapsi fuerint, eos quam primum detegant ac repudient, ideoque sibi cordi habeant et iisdem mederi, et quidquid possunt efficere, ut qui ad sacerdotalia munia capessenda vel ad amplectendum religiosae vitae institutum superno quodam instinctu vocatos se sentiant, suisque ipsorum curis concrediti fuerint, ii omni ope adiuventur, ut excelsam eiusmodi metam attingere queant. Atque utinam feliciter contingat ut nova frequentioraque sacerdotum, religiosorum sodalium sacrarumque virginum agmina, praesentibus Ecclesiae necessitatibus numero virtuteque paria, ad Dominicam excolendam vineam quam primum prodeant.

 

Hortamur praeterea – ut Apostolici officii Nostri conscientia postulat – patres matresque familias, ut libenter velint eos divino famulatui offerre, quos filios habeant ad illum suscipiendum vocatos. Quodsi hoc iisdem afferat aliquid oneris, maestitiae, aegritudinis, haec verba intento meditentur animo, quibus Ambrosius Mediolanenses admonebat matres: "Plerasque virgines cognovi velle et prohiberi etiam prodire a matribus... Si hominem vellent amare filiae vestrae, per leges possent eligere quem vellent. Quibus igitur hominem eligere licet, Deum non licet?" (124).

 

Considerent parentes quanto sibi honori sit suum filium cernere sacerdotio augeri, vel filiam suam Divino Sponso virginitatem devovere suam. Ad sacras virgines quod attinet idem Mediolanensis Episcopus haec habet: "Audistis, parentes... Virgo Dei donum est, munus parentis, sacerdotium castitatis. Virgo matris hostia est, cuius cotidiano sacrificio vis divina placatur" (125).

 

Nunc vero, antequam Encyclicis hisce Litteris finem facimus, cupimus, Venerabiles Fratres, mentem animumque Nostrum ad eos ad easque peculiari modo convertere, qui divino famulatui mancipati, in non paucis regionibus acres funestasque insectationes patiuntur. Sibi exemplum sumant ad imitandum ab illis primaevae Ecclesiae aetatis sacris virginibus, quae suae ipsarum virginitatis causa strenuo invictoque animo martyrium subiere (126).

 

Ii omnes quod sacrosanctum inierunt propositum serviendi Christo, in eo "usque ad mortem" (127) forti animo perseverent; ac prae oculis habeant suos angores suasque aerumnas et precationes magni esse pretii coram Deo ad eius regnum in suis regionibus in universaque Ecclesia instaurandum; itemque sibi certissimum habeant eos, qui "sequuntur Agnum quocumque ierit" (128), sempiternum in aevum "canticum novum" (129), edituros esse, quod nemo alius canere possit.

 

Nos autem erga eos, sive sacerdotes religiososque sodales, sive sacras virgines, qui quidem ad martyrium usque suam fidem strenue profitentur, paterno miserantique commovemur animo; ac non modo pro eis, sed pro iis etiam omnibus, qui in qualibet terrarum orbis parte divino servitio se omnino dedunt ac consecrant, supplices ad Deum admovemus preces, ut eos confirmet, roboret, consoletur; ac vos singulos universos, Venerabiles Fratres, vestrosque greges vehementer adhortamur ut, una Nobiscum comprecando, necessaria iis omnibus impetretis divina solacia divinaque munera et auxilia.

 

Quorum divinorum munerum conciliatrix esto, peculiarisque benevolentiae testis Apostolica Benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, ceteris sacrorum administris ac sacris virginibus, iis imprimis, "qui persecutionem patiuntur propter iustitiam" (130), ac cunctis e gregibus vestris christifidelibus amantissime in Domino impertimus.

 

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXV mensis Martii, in festo Annuntiationis B. Mariae Virginis, anno MDCCCCLIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

 

PIUS PP. XII

 

–––––––––––

 

 

Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XVI, Sedicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1954 – 1 marzo 1955, pp. 371-398. Tipografia Poliglotta Vaticana.

 

"Acta Apostolice Sedis" (1954) pp. 161-191. (a)

 

Notae:

(1) Cfr. S. AMBROS., De virginibus, lib. I, c. 4, n. 15; De virginitate, c. 3, n. 13; P. L. XVI, 193, 269.

 

(2) Cfr. Ex. XXII, 16-17; Deut. XXII, 23-29; Eccli. XLII, 9.

 

(3) S. AMBROS., De virginibus, lib. I, c. 3, n. 12; P. L. XVI, 192.

 

(4) I Cor. X, 11.

 

(5) Act. XXI, 9.

 

(6) Cfr. S. IGNAT. ANTIOCH., Ep. ad Smyrn., c. 13; ed. Funk-Diekamp, Patres Apostolici, vol. I, p. 286.

 

(7) S. IUSTIN., Apol. I pro christ., c. 15; P. G. VI, 349.

 

(8) Cfr. Const. Apost. Sponsa Christi; A. A. S. XLIII, 1951, pp. 5-8.

 

(9) Cfr. C. I. C., can. 487.

 

(10) Cfr. C. I. C., can. 132 § 1.

 

(11) Cfr. Const. Apost. Provida Mater, art. III, § 2; A. A. S. XXXIX, 1947, p. 121.

 

(12) MATTH. XIX, 10.

 

(l3) Ibid., XIX, 11-12.

 

(14) Ibid., XIX, 12.

 

(15) S. AUGUSTIN., De sancta virginitate, c. 22; P. L. XL, 407.

 

(16) Cfr. can. 9; MANSI, Coll. concil., II, 1096.

 

(17) I Cor. VII, 32, 34.

 

(18) S. CYPR., De habitu virginum, 4; P. L. IV, 443.

 

(19) S. AUGUSTIN., De sancta virginitate, cc. 8, 11; P. L. XL, 400, 401.

 

(20) S. THOM., Summa Th., II-II, q. 152, a. 3, ad 4.

 

(21) S. BONAV., De perfectione evangelica, q. 3, a 3, sol. 5.

 

(22) Cfr. S. CYPR., De habitu virginum, c. 20; P. L. IV, 459.

 

(23) Cfr. S. ATHANAS., Apol. ad Constant., 33; P. G. XXV, 640.

 

(24) S. AMBROS., De virginibus, lib. I, c. 8; n. 52; P. L. XVI, 202.

 

(25) Cfr. Ibid., lib. III, cc. 1-3, nn. 1-14; De institutione virginis, c. 17, nn. 104-114; P. L. XVI, 219-224, 333-336.

 

(26) Cfr. Sacramentarium Leonianum, XXX; P. L. LV, 129; Pontificale Romanum: De benedictione et consecratione virginum.

 

(27) Cfr. S. CYPR., De habitu virginum, 4 et 22; P. L. IV, 443-444 et 462; S. AMBROS., De virginibus, lib. I, c. 7, n. 37; P. L. XVI, 199.

 

(28) S. AUGUSTIN., De sancta virginitate, cc. 54-55; P. L. XL, 428.

 

(29) Pontificale Romanum: De benedictione et consecratione virginum.

 

(30) S. METHODIUS OLYMPI, Convivium decem virginum, Orat. XI, c. 2; P. G. XVIII, 209.

 

(31) Apoc. XIV, 4.

 

(32) Ibid.

 

(33) I Petr. II, 21; S. AUGUSTIN., De sancta virginitate, c. 27; P. L. XI, 411.

 

(34) S. BONAV., De perfectione evangelica, q. 3, a. 3.

 

(35) S. FULGENT., Epist. 3, c. 4, n. 6; P. L. LXV, 326.

 

(36) I Cor. VII, 32-33.

 

(37) Gen. II, 24; Cfr. MATTH. XIX, 5.

 

(38) Cfr. I Cor. VII, 39.

 

(39) S. THOM., Summa Th., II-II, q. 186, a. 4.

 

(40) Cfr. C. I. C., can. 132, § 1.

 

(41) Cfr. Litt. Enc. Ad catholici sacerdotii fastigium, A. A. S. XXVIII, 1936, pp. 24-25.

 

(42) Cfr. Lev. XV, 16-17; XXII, 4; I Sam. XXI, 5-7; cfr. S. Siric. PAPA, Ep. ad Himer. 7; P. L. LVI, 558-559.

 

(43) S. PETRUS DAM., De coelibatu sacerdotum, c. 3; P. L. CXLV, 384.

 

(44) Cfr. MATTH. XIX, 10-11.

 

(45) I Cor. VII, 38.

 

(46) Ibid., VII, 7-8; cfr. 1 et 26.

 

(47) Cfr. S. THOM., Summa Th., II-II, q. 152, aa. 3-4.

 

(48) Cfr. I Cor. VII, 33.

 

(49) MATTH. XII, 33.

 

(50) MATTH. XXV, 35-36, 40.

 

(51) A. A. S. XLII, 1950, p. 663.

 

(52) S. CYPR., De habitu virginum, 22; P. L. IV, 462; cfr. S. AMBROS., De virginibus, lib. I, c. 8, n. 52; P. L. XVI, 202.

 

(53) MATTH. XIII, 46.

 

(54) S. THOM., Summa Th., II-II, q. 152, a. 5.

 

(55) Pontificale Romanum: De benedictione et consecratione virginum.

 

(56) S. CYPR., De habitu virginum, 3; P. L. IV, 443.

 

(57) Sess. XXIV, can. 10.

 

(58) Cfr. S. THOM., Summa Th., I-II, q. 94, a. 2.

 

(59) Cfr. Gal. V, 25; I Cor. IX, 27.

 

(60) Cfr. Allocutio ad Moderatrices supremas Ordinum et Institutorum Religiosarum, d. 15 septembris 1952; A. A. S. XLIV, 1952, p. 824.

 

(61) Cfr. Decretum S. Officii, De matrimonii finibus, d. 1 aprilis 1944; A. A. S. XXXVI, 1944, p. 103.

 

(62) Cfr. I Cor. VII, 5.

 

(63) Cfr. C. I. C., can. 1013 § 1.

 

(64) Gal. II, 20.

 

(65) S. AMBROS., De virginitate, c. 5, n. 26; P. L. XVI, 272.

 

(66) Cfr. Io. X, 14; X, 3.

 

(67) Cfr. A. A. S., XLIII, 1951, p. 20.

 

(68) I Cor. VII, 25.

 

(69) MATTH. XIX, 11.

 

(70) S. AMBROS., De viduis, c. 12, n. 72; P. L. XVI, 256; cfr. S. CYPR., De habitu virginum, c. 23; P. L. IV, 463.

 

(71) Cfr. I Cor. VII, 7.

 

(72) MATTH. XIX, 11, 12.

 

(73) S. HIERONYM., Comment. in Matth., XIX, 12; P. L. XXVI, 136.

 

(74) S. IOANN. CHRYSOST., De virginitate, 80; P. G. XLVIII, 592.

 

(75) S. AMBROS., De virginibus, lib. I, e. 11, n. 65; P. L. XVI, 206.

 

(76) Cfr. S. METHODIUS OLYMPI, Convivium decem virginum, Orat. VII, c. 3; P. G. XVIII, 128-129.

 

(77) S. GREGOR. MAGNUS, Hom. in Evang., lib. I, hom. 3, n. 4; P. L. LXXVI, 1089.

 

(78) MATTH. XIX, 12.

 

(79) I Cor. VII, 9.

 

(80) Cfr. Conc. Trid., sess. XXIV, can. 9.

 

(81) Cfr. S. AUGUSTIN., De natura et gratia, c. 43, n. 50; P. L. XLIV, 271.

 

(82) Conc. Trid., sess. VI, c. 11.

 

(83) I Cor. X, 13.

 

(84) MATTH. XXVI, 41.

 

(85) Gal. V, 17.

 

(86) Cfr. Ibid. 19-21.

 

(87) Ibid. 24.

 

(88) I Cor. IX, 27.

 

(89) MATTH. V, 28-29.

 

(90) Cfr. S. CAESAR. ARELAT., Sermo 41; ed. G. Morin, Maredsous, 1937, vol. I, p. 172.

 

(91) Cfr. S. THOMAS, In Ep. I ad Cor. VI, lect. 3; S. FRANCISCUS SALES., Introduction à la vie dévote, part. IV, c. 7; S. ALPHONSUS A LIGUORI, La vera sposa di Gesù Cristo, c. 1, n. 16; c. 15, n. 10.

 

(92) S. HIERONYM., Contra Vigilant., 16; P. L. XXIII, 352.

 

(93) S. AUGUSTIN., De sancta virginitate, c. 54; P. L. XL, 428.

 

(94) Eccli. III, 27.

 

(95) S. AUGUSTIN., Epist. 211, n. 10; P. L. XXXIII, 961.

 

(96) Io. XVII, 18.

 

(97) Ibid. 16.

 

(98) Ibid. 15.

 

(99) Cfr. C. I. C., can. 124-142. Cfr. B. Pius PP. X, Exhort. ad cler. cath. Haerent animo, A. S. S., XLI, 1908, pp. 565-573; Pius PP. XI, Litt. enc. Ad catholici sacerdotii fastigium, A. A. S., XXVIII, 1936, pp. 23-30; Pius XII, Adhort. apost. Menti Nostrae, A. A. S., XLII, 1950, pp. 692-694.

 

(100) Cfr. A. A. S. XLII, 1950, pp. 690-691.

 

(101) Cfr. I Cor. VI, 15.

 

(102) Ibid. 19.

 

(103) Alloc. Magis quam mentis, d. 23 Sept., a. 1951; A. A. S. XLIII, 1951, p. 736.

 

(104) S. CLEMENS ROM., Ad Corinthios, XXXVIII, 2; ed. Funk-Diekamp, Patres Apostolici, vol. I, p. 148.

 

(105) I IOANN. IV, 8.

 

(106) S. AUGUSTIN., De sancta virginitate, cc. 33, 51; P. L. XL, 415, 426; cfr. cc. 31- 32. 38; 412-415, 419.

 

(107) Cfr. MATTH. XIX, 11.

 

(108) Cfr. Ibid. VII, 8; S. HIERONYM., Comm. in Matth. XIX, 11; P. L. XXVI, 135.

 

(109) Cfr. S. AMBROS., De virginibus, lib. III, c. 4, nn. 18-20; P. L. XVI, 225.

 

(110) Cfr. S. ALPHONSUS A LIGUORI, Pratica di amar Gesù Cristo, c. 17, nn. 7-16.

 

(111) LEO XIII, Enc. Mirae caritatis, d. 28 Maii, a. 1902; A. L. XXII, pp. 1902-1903.

 

(112) Io. VI, 57.

 

(113) S. AMBROS., De institutione virginis, c. 6, n. 46; P. L. XVI, 320.

 

(114) Cfr. S. ATHANAS., De virginitate, ed. Th. Lefort, Muséon, XLII, 1929, p. 247.

 

(115) S. AUGUSTIN., Serm. 51, c. 16, n. 26; P. L. XXXVIII, 348.

 

(116) Cfr. S. ATHANAS., Ibid., p. 244.

 

(117) S. AMBROS., De institutione virginis, c. 14, n. 87; P. L. XVI, 328.

 

(118) S. AMBROS., De virginibus, lib. II, c. 2, n. 6, 15; P. L. XVI, 208, 210.

 

(119) Ibid., c. 3, n. 19; P. L. XVI, 211.

 

(120) S. AMBROS., De institut. virginis, c. 7, n. 50; P. L. XVI, 319.

 

(121) Ibid., c. 13, n. 81; P. L. XVI, 339.

 

(122) S. BERNARD., In nativitate B. Mariae Virginis, Sermo de aquaeductu, n. 8; P. L. 183, 441-442.

 

(123) S. HIERONYM., Epist. 22, n. 18; P. L. XXII, 405.

 

(124) S. AMBR., De virginibus, lib. I, c. 10, n. 58; P. L. XVI, 205.

 

(125) Ibid., c. 7, n. 32; P. L. XVI, 198.

 

(126) Cfr. S. AMBROS., De virginibus, lib. II, c. 4, n. 32; P. L. XVI, 215-216.

 

(127) Phil. II, 8.

 

(128) Apoc. XIV, 4.

 

(129) Ibid., 3.

 

(130) MATTH. V, 10.

 

(a) Cf. 1) Papież Pius XII, Encyklika "Sacra Virginitas" o Świętym Dziewictwie. Fragmenty.

 

2) Pius Papa XII, Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi".

 

3) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm Rzymski według uchwały świętego Soboru Trydenckiego).

 

4) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, a) Catechismi Latini et Germanici. b) Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae.

 

5) S. Robertus Card. Bellarminus SI, a) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauki Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład nauki chrześcijańskiej. Katechizm większy).

 

6) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

7) Canones et decreta sacrosancti oecumenici et generalis Concilii Tridentini sub Paulo III, Iulio III, et Pio IV Pontificibus Maximis.

 

8) S. Alphonsus Maria de Ligorio, a) De magno orationis medio ad aeternam salutem et quamlibet a Deo gratiam consequendam (O wielkim środku modlitwy do dostąpienia zbawienia i otrzymania od Boga wszystkich łask, jakich pragniemy). b) De Mariae gloriis. (Uwielbienia Maryi). c) Opera dogmatica.

 

9) Joannes Cardinalis Bona Ocist, Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum (Przewodnik do nieba.Droga do nieba). b) Opuscula ascetica selecta.

 

10) P. Ludovicus Blosius OSB, Manuale vitae spiritualis continens opera spiritualia selecta.

 

11) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.

 

12) Sac. Franciscus Zeibert, Compendium historiae ecclesiasticae.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVII, Kraków 2017

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: