IN
–––––––––
Caput III.
De fontibus theologiae
––––––––
SECTIO PRIMA.
De locis theologicis primi ordinis, id est de fontibus divinis theologiae, deque regula ejus infallibili
–––––––
QUAESTIO TERTIA.
De infallibili Ecclesiae magisterio
––––––
ARTICULUS TERTIUS.
De objecto magisterii Ecclesiae
In hac quaestione nostris praesertim temporibus impeditissima ob defectionem potestatis civilis a religione Christiana tuto proceditur sequendo viam, quam nobis S. Thomas aperuit, colligens scilicet infallibilitatem Ecclesiae ex eo, quod ejus doctrina procedit ex veritate prima in Scripturis sacris manifestata. Magisterium Ecclesiae eo usque porrigitur, quo se extendit lumen divinae revelationis, cujus custodia Ecclesiae est concredita.
Propositio.
Magisterio Ecclesiae subduntur ea omnia, quae aliquomodo referuntur ad veritatem revelatam.
1. Praeter veritates in se revelatas habentur quaedam aliae veritates cum revelatis plus minusve connexae. Nimium autem restringunt magisterium Ecclesiae, coarctantes illud ad solas veritates in se revelatas. Etenim ut has ipsas veritates revelatas Ecclesia rite custodire possit, infallibiliter judicare debet de aliis quoque pluribus veritatibus, quae, licet ipsae non sint revelatae, tamen cum revelatis tam arcte copulantur, ut omnis error circa illas, ob naturalem utrarumque connexionem, impediat rectam cognitionem atque observantiam etiam harum, id est veritatum revelatarum. Et vero judicium Ecclesiae etiam de veritatibus illis non in se revelatis, procedit ex lumine divinae revelationis. Hoc enim operatione Spiritus Sancti, qui Ecclesiam inducit in omnem veritatem, protenditur ad eas omnes veritates, quibus obscuratis, vel ipsum objectum revelationis non amplius recte tenetur. Sunt enim veritates hujusmodi, quamvis ipsae in se non revelatae, neque explicite, neque implicite, velut appendix objecti revelationis, eo quod cum revelatis dicto modo connectuntur. Et ideo Ecclesiae magisterium, cujus est applicare lumen revelationis ad nascentes fidei quaestiones, eodem lumine considerat plures res, quae, sumptae secundum se, sunt extra objectum revelationis, cadunt tamen sub lumen ejus, quatenus referuntur ad quaestionem fidei, dijudicandam ab Ecclesia ex lumine divinae revelationis.
Jam vero solum sub hac ratione, id est solum quatenus veritates hujusmodi, quamvis de se naturales, illustrantur tamen supernaturali lumine revelationis, magisterio Ecclesiae subjiciuntur. Ecclesia ergo non invadit fines potestatis civilis, si de talibus judicat, quae, considerata sub altera ratione, subduntur administrationi civili, scilicet quatenus ordinantur ad bonum temporale societatis. Ecclesia siquidem administrationem eorum non judicat, quatenus procedit e ratione finis proxime praestituti civili potestati in gerenda re publica. Sed haec rerum gestio, proxime ordinata ad bonum temporale hominis, respicit remote etiam aeternum bonum ejus. Et sub hac ratione jure merito ab Ecclesia judicata e lumine divinae revelationis. Inter temporalem et spiritualem potestatem conflictatio, nostra praecipue aetate tot altrix malorum, tunc demum feliciter componetur, postquam homines aliquando rursus coeperint rectius sentire de fine supernaturali, tum singulorum, tum humanae societatis. Nec prius recte sentient de Ecclesia. Ea sola hominibus, ad finem ipsorum assequendum et viam ostendit, et vires suppeditat. En quantum valeat theologia ad lenienda mala hujus saeculi, quae quidem maxime ex eo proveniunt, quod falsa scientia mentes hominum obnubilante, non recte agnoscitur prima veritas operans per se manifestationem sui in Ecclesia. Hanc igitur conceptum illustrando optime consulitur communi bono.
2. Quousque magisterium Ecclesiae se extendat, determinavit Concilium Vaticanum statuens, Ecclesiam infallibilem esse in definienda doctrina de fide vel moribus. Ecclesiae incolumitati parum consultum fuisset, si solum in ordine speculativo, non item in practico, immunis ab errore servaretur. Etenim talis error in materia morum aeque grave damnum, quam si accideret circa res fidei, animabus inferret. Eo ipso quod Ecclesia est catholica, S. Thomas dicit magisterium ejus se extendere ad totam vitam hominis, et omne quod ad ipsum quolibet modo pertinet. Philosophia frustra quaesivit universalem viam ad animae libertatem. "Haec autem", subdit Angelicus, "est religio Christiana! Ipsa enim docet, Deum esse colendum non solum propter aeterna, sed etiam propter temporalia beneficia; nec solum in spiritualibus, sed etiam in usu corporalium, hominem dirigit, et beatitudinem animae et corporis repromittit. Et ideo regulae ejus universales dicuntur; utpote totam vitam hominis et omne quod ad ipsum quolibet modo pertinet, continentes et ordinantes" (Super Boet. de Trinit. q. 3 ad 3). Item tam doctrina de moribus, quam ea de fide, pro suprema norma habet divinam revelationem, cujus interpres infallibilis Ecclesia est. Nequit ergo Pontifex legem ferre contrariam vel Evangelio, vel juri naturali.
Alia quidem quaestio est, utrum semper omnes leges Ecclesiae sequantur perfectissime ductum prudentiae. Nunquam autem defectus prudentiae, si quis contingat, ipsi Ecclesiae detrimentum affert vel dedecus. Si quis ergo in casu aliquo particulari defectum hujusmodi deprehendisse sibi videtur, is, ut Gravina sapienter monet, potius sententiam tenere debet et linguam cohibere, quam os aperire, ne irreverentiae nota signetur. Idem consequenter dicendum est quoad approbationem instituti alicujus religiosi. Cum ergo per Apostolicam sedem, S. Thomas inquit, religiones aliquae sint institutae.... manifeste se damnabilem reddit, quicunque talem religionem damnare conatur (Contra impugnantes religionem cap. IV). Certe perniciosus foret error, si fidelibus, tamquam secura via ad christianam perfectionem, ejusmodi proponeretur vitae ratio, quae spectata etiam in se ipsa, secum fert periculum aberrandi a tramite salutis. Nunquam ergo Pontifex approbare potest religiosum aliquod institutum, quod substantialiter, atque in se spectatum, contrarium sit vel doctrinae Evangelii, vel rectae rationi. Approbato autem religioso instituto aliquo, non approbantur simul singulae personae, aliquando illud amplexurae; nulli enim instituto religioso promittitur perseverantia professorum ejus in vero spiritu propriae religionis. Hujus igitur approbatione frustra excusantur alumni ejus, si vituperabiles sunt, sive in doctrina, sive in modo agendi.
3. Denique objectum magisterii Ecclesiae concinne definitum habes a S. Thoma, ubi solvit quaestionem Utrum omnes Sancti qui sunt per Ecclesiam canonizati, sint in gloria. Ita enim respondet: "Si vero consideretur divina providentia, quae Ecclesiam suam Spiritu Sancto dirigit, ut non erret, sicut ipse promisit, quod Spiritus adveniens doceret omnem veritatem, de necessariis scilicet ad salutem; certum est, quod judicium Ecclesiae universalis errare in his quae ad fidem pertinent, impossibile est.... In aliis vero sententiis, quae ad particularia facta pertinent, ut cum agitur de possessionibus, vel de criminibus, vel de hujusmodi, possibile est, judicium Ecclesiae errare propter falsos testes. Canonizatio Sanctorum medium est inter haec duo; quia tamen honor, quem Sanctis exhibemus, quaedam professio fidei est, qua Sanctorum gloriam credimus, pie credendum est, quod nec etiam in his judicium Ecclesiae errare possit" (Quodlib. IX a. 16). Neque obstat periculum erroris imminens e falsis testibus. Talem metum S. Thomas praeoccupavit monens "quod divina providentia praeservat Ecclesiam ne in talibus per fallibile testimonium hominum fallatur" (ibid. ad 2). Ista autem divina protectio causam suam habet in eo, quod res de qua agitur, quaedam professio fidei est. Quibus ultimis verbis S. Doctor praeclare circumscribit objectum magisterii Ecclesiae. Eo quippe comprehenduntur quaecunque ad religionem spectant. Haec enim omnia protestatio quaedam fidei sunt. Atque ideo ad pietatem fidei pertinet, ut in iis omnibus subjiciamur infallibili judicio Pontificis, quatenus objectum ejus quaedam professio fidei est. Tale judicium pro natura rei partim nititur medio fallibili, velut testimonio humano aut inquisitione theologorum. Nihilominus medium ejusmodi, prout substat divinae providentiae, plane idoneum est quo Summus Pontifex, accedente praesertim instinctu Spiritus Sancti, infallibiliter veritatem cognoscat.
Ac propterea est infallibile Ecclesiae judicium etiam de factis dogmaticis ut ajunt, sive de sensu librorum. Est scilicet quaestio facti, utrum sententia aliqua reapse contineatur in certo quodam scripto. Ecclesia autem infallibiliter judicat, non solum de quaestione juris, utrum talis sententia sit contraria divinae revelationi; verum etiam de quaestione facti, utrum liber aliquis reapse talem sententiam contineat. Quamvis enim factum hujusmodi revelatum non sit, est tamen liber sive propositio, de cujus sensu quaeritur, quaedam professio fidei. Et ideo de tali re, quantumvis spectante ad factum aliquod, infallibiliter Ecclesia judicat. Neque habemus hic unam ex iis quaestionibus, quae dicente S. Thoma ad particularia facta pertinent, et in quibus proinde possibile est judicium Ecclesiae errare propter falsos testes. Non ita quoad facta dogmatica. Haec potius spectant ad bonum universale Ecclesiae. Quandoquidem veritates credendae non aliter fidelibus proponuntur, nisi per quaedam signa, quae sunt quaedam professio fidei. Ut igitur Ecclesia veritates credendas infallibiliter proponere possit, infallibiliter debet judicare de vi ac potestate talium signorum, adeoque de sensu librorum seu de factis dogmaticis.
Consideratio.
Quaeris germanum theologum. Vide, e quibusnam fontibus doctrinam suam quisque hauriat. Definiens nomen theologi, Hoc verbum, quaerit Melchior Canus, in quo nomine ponimus? Opinor in eo, qui de Deo, rebusque divinis apte, prudenter, docte e Litteris institutisque sacris ratiocinetur (1). Maxime ad theologum spectat aureum dictum libri De imitatione Christi praedicans felicem, quem veritas per se docet, non per figuras et voces transeuntes, sed sicuti se habet (2). In Verbo Dei scripto et tradito, prout in doctrina Ecclesiae nobis proponitur, habemus veritatem per se docentem. Nec paucorum tantum privilegium est, doctrinam ejus percipere. Non reservatur soli populo profundi sermonis. Sed vocem ejus omnes audiunt, qui sunt ex veritate; qui veritatem colunt tamquam matrem suam et dominam, non ea sicut serva utuntur; qui doctrina ejus libenter mentes suas, judiciaque informant, nec pro lubitu interpretantes illam, venditant proprios sensus colore veritatis; quorum studia non primario ad privates fines, sed ante omnia ad triumphum veritatis ordinantur; qui legentes auctorem aliquem, ut iterum loquar cum citato libro, non quaerunt, quis hoc dixerit, sed quid dicatur attendunt (3). Ii studiose, pieque amplectuntur, quae a SS. Doctoribus e divinis fontibus theologiae probabiliter colliguntur, ad amplificandum magis magisque regnum veritatis in humanis mentibus; atque acumen suum praecipue explicandis, praedicandisque divitiis divinae sapientiae et potentiae, non autem in id impendunt, ut data opera exagerent difficultatem intelligendi, quam circa cognitionem rerum divinarum nunquam non experitur imbecillitas humani ingenii. Propterea non usque adeo aegre ferunt, si forte penes sciolos parum critici audiant. Optimus enim lector est, S. Hilarius monet, qui dictorum intelligentiam exspectet ex dictis potius quam imponat, et retulerit magis quam attulerit, neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumpserit intelligendum (4). Quae animi docilitas praesertim necessaria est ad percipiendam sacram doctrinam, in qua nihil proficitur nisi Deo doctore. Quare praestat per Deum nescire, quia non revelaverit, inquit Tertullianus, quam per hominum scire, quia ipse praesumpserit (5). Misere autem sibi blandiuntur, quotquot non acquiescentes ei quae secundum pietatem est doctrinae, meliorem putant eam theologiam, quae ipsis aut facilior videatur, aut utilior humanis quibusdam obtinendis finibus, aut accommodatior, ut ajunt, ad genium aetatis nostrae ingeniumque. Est autem veritas, quae per se nos docet e fontibus theologiae, ad aetates omnes accomodatissima. Hanc noscens vim veritatis theologus id imum cordi habet, ut doctrina ipsius religiose procedat e principiis revelatis, ac proinde ad ea tutius capessenda, tales fideliter auctores adhibet, quos Ecclesiae probatiores noverit. Sanctorum suffragio contentus magno animo contemnit conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium, quaestum esse pietatem (1. Tim. 6, 5). Contemnit artificia, quae ambitiosi usurpare solent captandae aurae populari. Contemnit calumnias aemulorum et lividum silentium. Qui enim doctrinam suam e divinis fontibus fideliter desumpsit, ei, quantumvis detrahentibus de nomine ejus falsis fratribus, testimonium redditur ab ipsa veritate (3. Joan. 12). Apostolus autem mox subdens Sed et nos testimonium perhibemus, hoc modo loquendi aperte distinguit manifestationem veritatis ex nobis a manifestatione ejus per se. Hoc testimonium veritatis, quod ea reddit per se cultoribus suis, id est, ut supra citatus pius auctor loquitur, beatum et verum solatium, quod intus a veritate percipitur (6), longe tutissimum praesidium est germanae libertatis spiritus, imo unicum, contra spiritualem illam tyrannidem, tantopere caritatis inimicam, quae semper consequitur, quoties favente injuria temporum et hominum ignavia, pauci quidam ambitiosi incautae multitudini persuadere potuerint, ipsis solis datum esse intellectum veritatis. Quomodo, secum quaerit idem auctor, potest erigi vaniloquio, cujus cor in veritate subjectum est Deo? Non eum totus mundus eriget, quem veritas sibi subjecit (7). Atque ideo veritas, obstrepente quantumvis vanitate, in fine tamen aliquando praevalet. Aut quid est loquacius vanitate? inquit S. Augustinus. Quae non ideo potest quod veritas, quia si voluerit, etiam plus potest clamare quam veritas (8). Animus resistens veritati morbo laborat insanabili: quando, S. Augustinus ait, ea putatur gloria vanitatis, nullis cedere viribus veritatis, in perniciem utique ejus, cui vitium tam immane dominatur (9). Haud impune primatus veritatis detrectatur.
Et vero vel ipsa sana philosophia idem principium postulat, id est manifestationem primae veritatis hujusmodi, quam ipsa per se operatur. Solum admisso hoc principio intelligitur, humana cognitione res attingi ut in se sunt, non solam apparentiam earum, ut somniat Idealismus, quem funestum errorem vix laudatus magister vitae spiritualis, illuminatus scilicet auctor Imitationis Christi, egregie praeoccupavit hisce verbis: Cui sapiunt omnia prout sunt, non ut dicuntur aut aestimantur, hic vere sapiens est, et doctus magis a Deo, quam ab hominibus (10). Quod jamdiu monuerat S. Augustinus inquiens: Non sit nobis religio in phantasmatibus nostris. Melius est enim qualecunque verum, quam omne quidquid pro arbitrio fingi potest (11). Solum admisso hoc principio mensura intellectus nostri superior est hoc ipso. Alias autem in ordinem intellectualem invehitur anarchia, cujus quoddam specimen in moderna philosophia videmus. Item ipsa prima veritas manifestatur nobis dictamine conscientiae. Quoniam, S. Augustinus inquit, omnis vita rationalis si perfecta est, incommutabili veritati secum intrinsecus sine strepitu loquenti obtemperat, non obtemperans autem vitiosa fit (12). Non sufficit regendis humanis actionibus qualecunque judicium de moralitate earum; sed id solum, quod veritate nititur, est idonea regula morum.
Sic manifestatio quaedam primae veritatis fundamentum est totius ordinis naturalis. Quid ergo de supernaturali dicam? Respondeat S. Hilarius loco vix citato ita pergens: Cum itaque de rebus Dei erit sermo, concedamus cognitionem sui Deo, dictisque ejus pia veneratione famulemur. Idoneus enim sibi testis est, qui, nisi per se, cognitus non est. Cur Ecclesia longe praestet humanis cunctis institutis, adeoque auctoritatem habeat supremam super illis judicandis lumine divinae revelationis, causa est perfectior in ea ac plane singularis manifestatio primae veritatis. Videlicet fides Christiana non aliud motivum habet praeter ipsam veritatem primam. Atque ut ductum ejus omnes actiones nostrae, etiam in minimis sequantur, summa totius sanctitatis est. Denique arcana vitae mysticae quid aliud sunt, quam secretius quoddam animae commercium cum prima veritate? Ad hoc praeclare erudimur, quantum fieri potest humana disciplina, admirabili illo coelestis sapientiae compendio, quod inscribitur de imitatione Christi. En vox discipuli anhelantis ad unionem cum prima veritate. Quis mihi det, Domine, ut inveniam te solum, et aperiam tibi totum cor meum, et fruar te, sicut desiderat anima mea, et jam me nemo despiciat, nec ulla creatura me moveat vel respiciat, sed tu solus mihi loquaris, et ego tibi, sicut solet dilectus ad dilectum loqui, et amicus cum amico conversari (13). Da mihi, Domine, coelestem sapientiam, ut discam te super omnia quaerere et invenire, ut discam te super omnia sapere et diligere, et caetera secundum ordinem sapientiae tuae, prout sunt, intelligere (14). Quae quidem intelligentia sine humili oratione non percipitur.
In hac autem via mystica, ne quis specie boni decipiatur, necessarium est, si unquam alias, criterium primae veritatis explicantis seipsam in doctrina Ecclesiae. Quo arctius adhaeremus sanctae matri nostrae Ecclesiae, eo felicius assequemur id ipsum, quod cum saepius laudato piissimo auctore, quicunque nomine theologi et professione gloriatur, quotidie a Domino Jesu, theologorum capite, humiliter petere debet: O veritas Dei, fac me unum tecum in caritate perpetua (15). Namque caritatem veritatis ad salutem esse necessariam, sic praedicatio habet apostolica (2. Thess. 2, 10).
–––––––––––
Constantini dynastae de Schaezler, Pontificalis Aulae Praesulis, in Urbe S. R. et U. Inquisitionis, necnon S. Congreg. negot. extraordin. Consultoris, Utriusque Signaturae Referendarii etc. etc. Introductio in S. Theologiam Dogmaticam ad mentem D. Thomae Aquinatis. Opus posthumum, editum cura et studio Fr. Thomae Esser Ord. Praed., S. Theologiae Doctoris. Ratisbonae. Typis et Sumptibus Georgii Josephi Manz. 1882, pp. 184-192.
Notae:
(1) Lib. VIII. cap. 1.
(2) Lib. I. cap. 3.
(3) Lib. I. cap. 5.
(4) De trinit. I. 18.
(5) De anima cap. 1.
(6) Lib. III. cap. 16.
(7) Ibid. cap. 14.
(8) De civitate Dei lib. V. cap. 27.
(9) Ibid. lib. VI. cap. 1.
(10) Lib. II. cap. 1.
(11) De vera religione cap. 55.
(12) Ibid.
(13) Lib. IV. cap. 13.
(14) Lib. III. cap. 27.
(15) Lib. I. cap. 3.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Reditus ad indicem operis P.
Constantini de Schaezler SI
INTRODUCTIO IN S. THEOLOGIAM
DOGMATICAM
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: