ARCHIEPISCOPUS CONSTANTINOPOLITANUS, DOCTOR ECCLESIAE
––––––––––
Synagoga Judaeorum diversorium daemonum (1)
Multi, scio, reverentur Judaeos, eorumque ritus hodiernos censent esse honestos; quo ipso ad perniciosam istam opinionem radicitus evellendam incitor. Negavi theatro quidquam praestare Synagogam; adducam prophetae testimonium: non sunt Judaei prophetis fide digniores. Quid igitur ille? Frons meretricis facta est tibi; desiisti erubescere apud omnes (Jerem. 3. 3). Ubi vero scortum prostituitur, is locus est prostibulum. Imo non prostibulum dumtaxat theatrumque est Synagoga, verum etiam spelunca latronum, et latibulum ferarum. Nam spelunca hyaenae facta est mihi, inquit, domus vestra (Id. 7. 11): nec simpliciter bestiae, sed bestiae impurae. At rursum, Dereliqui domum meam, deserui hereditatem meam (Id. 12. 7). Quod si Deus dereliquerit, quae salutis spes reliqua? Si deseruerit Deus, locus ille fit habitatio daemonum. At omnino se quoque Deum adorare dicunt. Sed absit ut hoc dicamus: nemo Judaeus Deum adorat. Quis ait hoc? Dei Filius. Si enim Patrem meum nossetis, et me nossetis: neque vero me nostis, nec Patrem (Joan. 8. 19). Quod testimonium hoc fide dignius adducam?
Si Patrem non norunt, Filium crucifixerunt, Spiritus auxilium repulerunt, quis locum istum esse daemonum diversorium affirmare non ausit? Non adoratur ibi Deus, absit: sed idololatriae deinceps locus est: et tamen aliqui illis tamquam sacrariis adhaerent.
S. Joannes Chrysostomus
–––––––––––
S. P. N. Joannis Chrysostomi, Archiepiscopi Constantinopolitani, Opera omnia quae exstant vel quae ejus nomine circumferuntur. Opera et studio D. Bern. de Montfaucon, Monachi Benedictini e Congr. S. Mauri. Editio novissima, iis omnibus illustrata quae recentius tum Romae, tum Oxonii, tum alibi, a diversis in lucem primum edita sunt, vel jam edita, ad manuscriptorum diligentiorem crisim revocata sunt, accurante et denuo recognoscente J.-P. Migne, Bibliothecae Cleri Universae, sive Cursuum completorum in singulos scientiae ecclesiasticae ramos editore. Tomi primi pars posterior. (Patrologiae Graecae Tomus XLVIII). 1862, col. 847-848. (1)
Notae:
(1) Cf. 1) P. Parthenius Minges OFM, De religione iudaica postchristiana. 2) Sac. Andreas Retke, Patrologiae Compendium scholis accomodatum. (Nota ab ed. Ultra montes).
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: