DE CIVITATE DEI

 

LIBRI XXII

 

S. AURELIUS AUGUSTINUS

 

HIPPONENSIS EPISCOPUS

 

––––––––––

 

LIBER DECIMUS OCTAVUS

 

–––––––––

 

CAPUT LI.

 

Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur

 

Videns autem diabolus templa daemonum deseri, et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum, haereticos movit, qui sub vocabulo Christiano doctrinae resisterent Christianae, quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in Civitate Dei, sicut Civitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diversa et adversa sentientes. Qui ergo in Ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque sapiunt, si correpti ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter, suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt; haeretici fiunt, et foras exeuntes habentur in exercentibus inimicis. Etiam sic quippe veris illis catholicis membris Christi malo suo prosunt, dum Deus utitur et malis bene, et diligentibus eum omnia cooperantur in bonum. Inimici enim omnes Ecclesiae, quolibet errore coecentur vel malitia dopraventur, si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent eius patientiam; si tantummodo male sentiendo adversantur, exercent eius sapientiam; ut autem etiam inimici diligantur, exercent eius benevolentiam, aut etiam beneficentiam, sive suadibili doctrina cum eis agatur, sive terribili disciplina. Ac per hoc diabolus princeps impiae Civitatis, adversus peregrinantem in hoc mundo Civitatem Dei vasa propria commovendo, nihil ei nocere permittitur. Cui procul dubio et rebus prosperis consolatio, ut non frangatur adversis; et rebus adversis exercitatio, ut non corrumpatur prosperis, per divinam providentiam procuratur: atque ita temperatur utrumque ab alterutro, ut in Psalmo illam vocem non aliunde agnoscamus exortam: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae iucundaverunt animam meam. Hinc est et illud Apostoli: Spe gaudentes, in tribulatione patientes.

 

Nam et id, quod ait idem doctor, Quicunque volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur, nullis putandum est deesse posse temporibus. Quia et cum ab eis qui foris sunt non saevientibus, videtur esse tranquillitas, et re vera est, plurimumque consolationis affert, maxime infirmis; non tamen desunt, imo multi sunt intus, qui corda pie viventium suis perditis moribus cruciant: quoniam per eos blasphematur Christianum et catholicum nomen: quod quanto est carius eis, qui volunt pie vivere in Christo, tanto magis dolent, quod per malos intus positos fit, ut minus quam piorum mentes desiderant, diligatur. Ipsi quoque haeretici, cum [Christianum] cogitantur habere nomen et sacramenta Christiana, et Scripturas, et professionem, magnum dolorem faciunt in cordibus piorum: quia et multi volentes esse Christiani, propter eorum dissensiones haesitare coguntur, et multi maledici etiam in his inveniunt materiam blasphemandi Christianum nomen; quia et ipsi quoquo modo Christiani appellantur. His atque huiusmodi pravis moribus et erroribus hominum persecutionem patiuntur qui volunt in Christo pie vivere, etiam nullo infestante neque vexante corpus illorum. Patiuntur quippe hanc persecutionem, non in corporibus, sed in cordibus. Unde illa vox est: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo. Non enim ait, In corpore meo. Sed rursus quoniam cogitantur immutabilia divina promissa, et quod ait Apostolus, Novit Dominus qui sunt eius. Quos enim praescivit, et praedestinavit conformes [fieri] imaginis Filii sui; ex eis perire nullus potest: ideo sequitur in illo Psalmo: Consolationes tuae iucundaverunt animam meam. Dolor autem ipse, qui fit in cordibus piorum, quos persequuntur mores Christianorum malorum sive falsorum, prodest dolentibus; quoniam de caritate descendit, qua eos perire nolunt, nec impedire aliorum salutem. Denique magnae consolationes fiunt etiam de correctionibus eorum, quae piorum animas tanta iucunditate perfundunt, quantis doloribus de sua perditione cruciaverunt. Sic in hoc saeculo, in his diebus malis, non solum a tempore corporalis praesentiae Christi et Apostolorum eius, sed ab ipso Abel, quem primum iustum impius frater occidit, et deinceps usque in huius saeculi finem, inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit Ecclesia.

 

–––––––––––

 

 

S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi, De Civitate Dei Libri XXII. Tomus II. Continet Libr. XIV–XXII. Lipsiae. SUMTIBUS ET TYPIS CAROLI TAUCHNITII. 1825, pp. 222-224. (a)

 

Notae:

(a) Cf. 1) Sac. Andreas Retke, Patrologiae Compendium. S. Augustinus. 2) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate. (Nota ab ed. Ultra montes).

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: