TRACTATUS IN LAUDEM SS. ROSARII

 

VEN. PAULUS MARIA QUARTI

CLERICUS REGULARIS

 

–––––––

 

Inter auctores antiquiores, qui de Ss. Rosario calamum moverunt, vix quisquam tam pulchre et diserte nec non tam breviter de excellentia Ss. Rosarii scripsisse videtur, quam doctissimus Paulus Maria Quarti, Clericus Regularis Andriensis, in libro suo, qui titulum habet: "Biga Aetherea, duplici sacro Tractatu rapiens in coelum animos. In primo agitur: «De Processionibus ecclesiasticis» etc. Editio altera, prima in Germania, Coloniae Agrippinae, anno 1672 typis mandata". Quod opus cum nostris temporibus raro inveniatur neque sine difficultate ad promptum sit, reproductio huius discursus certo nemini displicebit, praesertim cum totus discursus, sicut auctor ipse eum vocat, sit punctum solummodo. Est "Punctum duodecimum Sectionis II: De Processione Ss. Rosarii", in quo paucis verbis praemissis agitur de iis, quae sequuntur.

 

I.

De nomine Rosarii

 

In primis hic advertendum, hanc precum devotionem communiter appellari "Rosarium" summa metaphora a rosis assumpta. Nam sicut rosae inter flores hortorum mirifice excellunt et primum obtinent locum ob eximium earum decorem coloresque decoros, ob odoris fragrantiam et salutares effectus, quos causant, ita Rosarium inter omnes devotiones primatum obtinet ob insignes praerogativas, quibus refulget; praesertim autem rosae ob suam fragrantiam sunt typus et symbolum tum sacrarum precum et orationum ad Deum, tum ornatae et gratae eloquentiae insignium oratorum apud homines, quasi tot rosae ex eorum prodeant ore, quot conceptus et sententias proferunt; unde manavit proverbium: "Rosas loqui". Hinc in re nostra rosae significant sacras, quas fundunt fideles pie recitantes Rosarium, preces, ex quibus contexitur sertum seu diadema ad ornatum capitis Deiparae, virginum Reginae; corona enim florum et rosarum maxime congruit virginibus. Porro non semel – ex auctoribus gravioribus – visae sunt ex ore Salutationes Angelicas recitantium rosae prodire, quas Angeli colligentes Mariae obtulerunt pro diademate.

 

Merito quidem; cum enim Dei Genitrix sit Regina coeli et terrae, Angelorum et hominum, tamquam Regina coeli stellis coronatur (Apoc. 12), hoc est privilegiis et insignibus coelestibus et Angelorum, quo­rum obsequiis colitur; insuper ut hominum et terrae Regina coronatur rosis, quae sunt veluti stellae terrarum, hoc est: praerogativis omnium iustorum omniumque obsequiis et laudibus celebratur.

 

Ut evidentius appareat excellentia et dignitas huius devotionis, quae Rosarium appellatur, discurrendum est supra praecipua capita, ex quibus colligi solet cuiusque rei excellentia et sublimitas, videlicet ex auctore, ex partibus componentibus, ex numero earundem partium, ex mysteriis, quibus refulget, et tandem ex fructibus, quos parit etc.

 

––––––––––

 

II.

De auctore Rosarii

 

. . . Devotionem Rosarii revelatam primo fuisse a Dei Genitrice Maria sanctissimo Patriarchae Dominico, Praedicatorum institutori, ex Bulla Pii V. Consueverunt etc. sat constat, atque adeo Rosarium suam originem ducit a Virgine Maria et a S. Dominico, consequenter omni studio et devotionis ardore addiscendum et recitandum.

 

Primus namque discendi ardor secundum S. Ambrosium (lib. 2. de Virgin.) "nobilitas est magistri. Quid autem nobilius Dei Matre? quid illustrius ea, quam Splendor elegit?" Haec ille. Adde, quid illustrius inclyto Patriarcha Dominico post Dei matrem, quem ipsa Dei Genitrix sole splendidior in suum electum et dilectum discipulum praeelegit et hac sublimi revelatione dignata est atque divinas preces Rosarii edocuit, ut ipsemet Dominicus eis uteretur ad profligandas haereses et cordibus fidelium easdem imprimeret in obsequium gratissimum revelantis Deiparae.

 

Maria igitur has mysticas rosas plantavit, Domi­nicus rigavit, Deus autem incrementum dedit. Maria dictavit hoc insigne opus Rosarii, Dominicus conscripsit et evulgavit, Christus autem per suos Vicarios amplissimis privilegiis ditavit.

 

Maria concepit et peperit hanc nobilissimam Ro­sarii prolem, Dominicus eam nutrivit et educavit, Deus autem innumeris miraculis illustravit. Constat ergo ex hoc capite originis et primi eius auctoris, Rosarium esse devotionem valde sublimem et sacratissimam. Concludo verbis S. Ambrosii loco citato: "Si igitur auctor non displicet, opus probemus".

 

––––––––––

 

III.

De partibus componentibus Rosarium

 

Secunda excellentia Rosarii consurgit ex partibus, quibus constat, videlicet Oratione Dominica et Salutatione Angelica; quo enim partes sunt digniores et nobiliores, eo ex ipsis resultat compositum perfectius. Constat autem, inter omnes preces praedictas sublimiorem locum obtinere; ergo etc.

 

Et quidem de Oratione Dominica nemo dubitat, eam esse omnium excellentissimam, tum propter auc­toris summam eminentiam, Christi videlicet, veri Dei, aeternique Dei Sapientiae, tum quia mirabili dispositione composita, omnes perfectiones orationis et universam orandi materiam complectitur, ut fuse declarant expositores Evangeliorum (1).

 

Haec Oratio Dominica proponitur ab Ecclesia om­nibus Fidelibus et praecipitur animarum Pastoribus, ut inter fidei rudimenta illam universos edoceant, et similiter parentibus, ut cum lacte et nutrimento cor­poris animis filiorum hoc manna coeleste instillent etc. Hanc eandem orationem SS. Patres summis laudibus celebrant omnesque Theologi cum Divo Thoma 2. 2. q. 83. art. 9. dignissimam ac excellentissimam super omnes alias esse constanter docent.

 

De Salutatione Angelica non dissimilia, docent tum SS. Patres tum Doctores et Theologi communiter. Si quidem prima illa verba: "Ave, gratia plena" sunt Gabrielis Archangeli, ut constat Lucae 1., quando nuntiavit Mariae Incarnationis mysterium, ea vero, quae sequuntur, sunt pariter Archangeli et S. Elisa­beth: "Benedicta tu etc.", ut ex consensione horum Sanctorum, ait Ambrosius, Spiritus Sanctus, utriusque salutationis auctor, ostendatur. Elisabeth, etiam Spiritu Sancto plena, pronuntiavit verba sequentia: "Et benedictus fructus ventris tui". In prima ergo parte huius salutationis omnia sunt a Spiritu Sancto dicta et summa pietate referta.

 

Altera pars eiusdem salutationis addita est ab Ecclesia similiter a Spiritu Sancto edocta, qua petimus a Dei Matre, ut in vita et in morte nos protegat.

 

Cum ergo partes componentes Rosarium sint orationes omnium perfectissimae, manifeste sequitur, ipsum Rosarium inter omnes formas orandi principatum obtinere.

 

Item cum partes praedictae sint a Spiritu Sancto dictatae et tota haec devotio Rosarii habeat suam originem a Deipara, Spiritu Sancto superplena, et a Dominico, mirifice ornato donis Spiritus Sancti, sapientiae, consilii, fortitudinis etc., ut constat ex eius gestis, merito S. Pius V. (2) Rosarium appellat "inventum Spiritus Sancti".

 

Denique cum oratio dividatur in vocalem et mentalem, Rosarium autem ratione precum praedictarum, quae voce proferuntur, sit vocalis oratio et ratione mysteriorum, quae meditanda proponuntur, sit mentalis oratio, sequitur, preces Rosarii esse perfectissimas utpote complectentes utriusque orationis commoda.

 

––––––––––

 

IV.

De sacro numero et convenienti dispositione earundem partium Rosarii

 

Tertia excellentia Rosarii manat a mystico numero precum, quae in eo recitantur, et a miro, quo disponuntur, ordine.

 

Primo enim Rosarium est unica et tripartita oratio in honorem Dei et Sanctissimae Trinitatis, ad quam principaliter dirigitur omnis vera oratio, sed expressius in Rosario, quod unum est et in tres partes distribuitur tripartito ordine mysteriorum, quae gaudiosa, dolorosa et gloriosa dicuntur.

 

Item in honorem Deiparae Virginis, et tripliciter Virginis, ante partum, in partu et post partum.

 

Deinde quaelibet pars continet quinquaginta Ave et quinque Pater. Constat autem, numerum quinquagenarium tum ex veteri testamento (3), tum ex novo, in quo quinquagesimo die a resurrectione Christi venit Spiritus Sanctus super discipulos, pertinere ad Iubilaeum seu remissionem plenissimam, quia per Rosarium tripartitum impetramus remissionem a culpis, a poenis et a miseriis huius vitae. Quia vero omnis remissio et liberatio nostra originem habet a Sanguine Christi, e quinque eius plagis effuso, quinquies dicitur Pater seu Oratio Dominica.

 

Tertio singulae partes Rosarii quinque decadibus absolvuntur praemissa unica Oratione Dominica, quia observatione Decalogi seu decem praeceptorum efficimur capaces Iubilaei et remissionis. Praemittitur autem Pater, quia non nostra virtute, sed gratia Dei, quam petimus, ut fiat in nobis voluntas Dei, ad observantiam mandatorum pervenire possumus.

 

Quarto completum Rosarium quindecim decadibus et quindecim sacris mysteriis absolvitor in honorem completae perfectionis et summi decoris Beatissimae Virginis Mariae, "pulchrae ut luna" quae etiam dicitur "luna perfecta" (4) et "luna plena".

 

Porro tunc luna dicitur plena et perfecta, quando est in quintadecima; merito etiam plenitudo decoris et gratiarum Mariae hoc numero praenotatur, quia septem donis Spiritus Sancti abunde superfusa et octo beatitudinibus praeclara tota pulchra facta est et absque macula.

 

Tandem integrum Rosarium centum quinquaginta salutationes Virgineas continet ad imitationem Psalterii Davidici, totidem psalmos complectentis. Sicut enim rex David, egregius divinarum laudum praeceptor, mirabile Psalterium composuit, omni pietate et suavitate repletum, ita et Maria Davidicae stirpis suum progenitorem imitata novum et non minus admirandum Psalterium edidit, quod Rosarium appellamus, eoque recoluntur gratiae, quas abunde in ipsam Virginem Deus effudit: "Fecit mihi magna, qui potens est etc.". Porro eadem mysteria, quae clauduntur in praedicto numero centum quinquaginta psalmorum triplicati Iubilaei pariter continentur in hoc numero 150 Ave, ut videri potest apud expositores Psalterii Davidici, ad quos remittimus lectores, ne iusto prolixiores hic simus.

 

Solum hoc dicam in solamen oppressorum sub aquis tribulationum, videlicet a Cassiodoro praedictum numerum 150 psalmorum referri ad 150 dies, quibus aquae diluvii occupaverunt terram (5) et post centum quinquaginta dies imminutae sunt aquae, quia recitatione Psalterii Davidici eripimur ab aquis tribulationum; hoc autem a fortiori affirmare possumus de recitatione Rosarii seu Psalterii Virginei; quippe arca, qua, salvae factae fuerunt animae viventium ab aquis diluvii, figura fuit nostrae Virginis Deiparae, qua mediante evaserunt homines a diluvio peccatorum, quod si post centum quinquaginta dies imminutae sunt aquae et consolari coeperunt, qui erant in arca, non dubium, quod manentes in arca virginea, id est sub protectione Mariae Virginis, post recitata 150 Ave consolationem sentient imminutis aquis tribulationum. Addimus etiam, si aquae tribulationum ad summam excreverint altitudinem, sicuti elevatae fuerunt aquae diluvii quindecim cubitis supra montes, nihilominus devotos Virginis ab eis evasuros illaesos recitatione Rosarii et meditatione quindecim mysteriorum, quae recoluntur in eo.

 

––––––––––

 

V.

De mysteriis ineffabilibus recolendis in recitatione Rosarii

 

Quarta et praecipua excellentia Rosarii derivat a sacrosanctis mysteriis vitae Christi ac Matris eiusdem, ad quae recolenda et contemplanda fuit Rosarium principaliter institutum, quibus nihil sublimius, nihil sanctius excogitari potest. Unde Rosarium dicitur, et vere est admirabile compendium mysteriorum nostrae Redemptionis, in qua miserationes Dei longe superant cetera ipsius Dei opera (6).

 

Distribuuntur autem in tres classes seu partes Rosarii iuxta ordinem vitae ipsius Christi eiusdemque Matris, ut consideranti patet. Primo enim mysteria Incarnationis, Nativitatis etc. usque ad Passionem, ad gaudium pertinent et maximam nostram consolationem ob miracula et prodigia, quae fecit Christus in salutem nostram quaeque in prima parte Rosarii meditanda proponuntur. Deinde sequuntur mysteria doloris plena, Passionis et mortis eiusdem Christi, ob quae eidem Christo et Mariae compatimur et condolemus in secunda parte Rosarii. Tandem completur Rosarium gloriosis mysteriis et triumphis Resurrectionis, Ascensionis etc. eiusdemmet Christi et Matris eius, ob quae laetamur et gloriamur in Domino, sperantes per Christum no­stram resurrectionem et gloriam.

 

Congruit etiam huic divisioni mysteriorum et partium Rosarii supra insinuata rosarum metaphora, quarum aliquae sunt candidae et typus gaudii, aliae sanguineae et figura martyrii ac dolorum, aliae sunt coloris aurei, quae congruunt gloriae et triumpho. Sic Maria, in cuius honorem recitatur Rosarium, et Rosa est mystica, fuit candida et gaudens in primis mysteriis; sanguinea et dolorosa in secundis, aurea et gloriosa in tertiis. Nos ergo congaudeamus gaudenti Virgini, compatiamur dolenti et gloriosae congratulemur.

 

Ex quibus manifeste colligitur sublimis dignitas et maxima excellentia Rosarii super omnes alias devotiones. Siquidem aliae piae devotiones, quibus veneramur peculiare aliquod mysterium vitae Christi vel Sanctorum, sunt limitatae quaedam areolae aromatum, ex quibus anima contemplativa peculiare meritum alicuius virtutis colligit vel tenuem fasciculum spiritualium odoramentorum; at Rosarium est hortus spatiosus Sponsi coelestis et paradisus deliciarum, continens omnia aromata ac omnes mysticas plantas mysteriorum supernaturalium; unde anima deliciis affluit copiosissimis.

 

Aliae devotiones sunt veluti privata oratoria vel minores ecclesiae, in quibus recolimus et veneramur aliquod particulare mysterium nostrae Redemptionis et confitemur expresse peculiarem aliquem fidei articulum. Caeterum Sacratissimum Rosarium est templum maximum et pantheon augustissimum, non dedicatum, ut olim Pantheon apud gentiles, in cultum omnium inanium deorum, sed in memoriam et venerationem omnium mysteriorum verae fidei legisque evangelicae, in quo a devotis Rosarii fit publica et solemnis professio eiusdem fidei quoad omnes fidei articulos.

 

Aliae devotiones sunt veluti orbes coelestes inferiores, in quibus dominatur speciale sidus vel planeta, id est speciale mysterium; Rosarium vero est firmamentum supremum, in quo refulget universitas stellarum, hoc est omnia Redemptionis myste­ria, ex quibus manant influxus saluberrimi omnium virtutum.

 

Tandem Rosarium est thesaurus coelestium divitiarum, quae per tripartita mysteria nostrae Redemptionis abunde nobis communicantur; est sacra panoplia armorum spiritualium, quibus per Christum eiusque merita ac vitae mysteria daemones vincimus. Est famosum gymnasium christianae doctrinae, verae sapientiae, in quo Dei arcana huius saeculi sapientibus et prudentibus abscondita revelantur parvulis seu humilibus. Est manna coeleste, habens omnem saporem spiritualis dulcedinis pro varietate mysteriorum, quae in Rosario pia meditatione ruminamus. Denique est lac suavissimum, quod eadem mysteria contemplando sugimus ex uberibus Mariae Dei Genitricis utpote auctricis Rosarii (7).

 

––––––––––

 

VI.

De utilitate et copiosis fructibus Rosarii

 

Quinta excellentia est abundantia fructuum, quos Rosarii flores parturiunt recitantibus huiusmodi sacratissimas preces. Ad cuius rei intelligentiam:

 

Ponderandum est primo, Virginem Deiparam, in cuius honorem haec devotio recitatur, esse potentissimam apud Deum et summae efficaciae ad impetrandas pro nobis gratias; quippe ipsa est dispensatrix thesaurorum Dei secundum illud (8): "Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae etc.", et iuxta vulgatum dictum D. Bernardi: "Omnes Dei gratiae transeunt per manus Mariae". Sic pariter S. Bonaventura in speculo c. 5. ait: "Quia Dominus potentissimus est tecum, o Virgo, tu es potentissima secum; ita ut vere dicere possis: «Et in Jerusalem potestas mea»". Et S. Petrus Damianus (serm. de Nativ.): "Data est, inquit, Virgini potestas in coelo et in terra, et nihil illi impossibile est, cui potestas est, desperatos in spem beatitudinis relevare"; aliique Patres communiter id confirmant.

 

Ponderandum secundo, ipsam Dei Matrem esse quoque piissimam et misericordiae matrem, atque eo profusius et libentius coelestes thesauros dispensare, quo fideles ad eam recurrentes sunt magis erga ipsam devoti et magis gratum ei impendunt obsequium; unde in Proverbiis, cap. 8: "Ego, inquit, diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me".

 

Cum ergo Rosarium sit obsequium ipsi Virgini gratissimum ex hactenus dictis et sertum ex mysticis eius rosis intextum, pro diademate capiti Mariae impositum: sequitur, devotos Rosarii innumeris bonis et gratiis a liberalissima Virgine cumulari et speciali eius patrocinio gubernari.

 

Libri autem gravium auctorum, qui de Rosario scripserunt, pleni sunt innumeris gratiis et miraculis, quae fecit clementissima Virgo intuitu huius devotionis, et indulgentiis amplissimis, quas lucrantur recitantes Rosarium, de quibus praesertim agit Navarrus in suis miscell. Rosarii, ad quem remittimus lectorem etc.

 

Addo solum, hanc devotionem Rosarii institutam fuisse a Deipara in memoriam mirabilium suorum et ad imitationem quandam sui Filii. Sicut enim Christus in memoriam suorum mirabilium mysterium Eucharistiae instituit, quo eius corpore nutriuntur fideles, pretioso eius sanguine potantur, sic Virgo ex mysteriis suae et Christi vitae hanc devotionem instituit, quo sui devoti purissimo suo lacte, id est sincerae devotionis affectu, ex uberibus suae pietatis manante pascuntur et nutriuntur. Et sicut in mysterio Eucharistiae recolitur memoria Passionis Christi, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur, ita proportionali modo in devotione Rosarii praeter alia mysteria recolitur memoria Passionis Christi et ipsius Virginis cum Christo passae; mens recitantium repletur gratiis et favoribus eiusdem Virginis auctricis Rosarii, et futurae gloriae illis pignus datur, ut ex multis revelationibus relatis a gravioribus auctoribus colligitur et ex verbis ipsius Virginis supra adductis: "Qui me invenerint, invenient vitam et haurient salutem a Domino".

 

Confirmatur, quia tripartita recitatione Rosarii huius vitae peregrinationem devote agentes velut triplici itinere triplicique sacra mysteriorum statione cursum laborum consummantes feliciter pervenimus ad requiem et ad coelestem patriam.

 

Primum enim peregrinationis iter primamque stationem perficimus cum Magis ad praesepe Salvatoris aliaque infantiae Christi mysteria, ibique cum Magis adorantes Salvatorem ac munera nostrae devotionis ei offerentes per aliam viam i. e. per viam virtutum, non vitiorum praeteritorum, revertimur in regionem nostram patriamque coelestem.

 

Secundum peregrinationis iter facimus cum Maria aliisque piis mulieribus et cum Ioanne ad montem Calvariae, ubi iuxta crucem stationem agentes cum bono latrone audire quisque merebitur: "Hodie mecum eris in Paradiso!"

 

Tertia tandem itineratio fit a recitantibus Rosa­rium cum Apostolis ad montem Galilaeae, ubi contemplantes Christi gloriosissimam resurrectionem et summum decorem quoddam initium beatitudinis gustant et eriguntur in spem suae gloriosae resurrectionis et perfectae gloriae in Paradiso. Unde de hoc Apostolorum itinere canit Ecclesia:

 

Galilaeae ad alta montium

Se conferunt Apostoli,

Iesuque voti compotes,

Almo beantur lumine.

 

––––––––––

 

Explicit Punctum duodecimum Sectionis II.: «De Processionibus Ecclesiae» a Ven. Paulo Maria Quarti, Clerico Regulari, compositum.

 

––––––––––

 

 

Rosa Aurea. De Sacratissimo B. Mariae V. Rosario eiusque venerabili Confraternitate deque Rosario tum perpetuo tum vivente. Auctore P. Fr. Thoma Maria Leikes ORDINIS PRAEDICATORUM, PROMOTORE SS. ROSARII PROVINCIAE TEUTONIAE. Cum approbatione superiorum. Dülmen in Guestfalia 1886, pp. 296-308.

––––––––––

Notae:

(1) In cap. 6. Matthaei.

 

(2) In Bulla supra citata no. II.

 

(3) Levit. 25.

 

(4) Ps. 88, 38.

 

(5) Genes. 8.

 

(6) Ps. 144, 9.

 

(7) Adiungamus ex ipsius auctoris "Tract. de Ss. Bened.": "Sicut Psalterium Davidicum est veluti compendium Scripturarum Veteris Testamenti, ita Rosarium est compendium mysteriorum Novi Testamenti seu recapitulatio totius vitae Christi et eius Matris Mariae. Dividitur autem in quindecim capita iuxta numerum psalmorum, qui dicuntur graduales, quia per illa tamquam per tot gradus ad coelum ascendimus".

 

(8) Proverb. 8, 18.

––––––––––––––––

 


 


 


 


 


 


 


 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVI, Kraków 2006

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: