Ecclesia est via salutis. Andrea di Firenze.

 

INSTITUTIONES

 

THEOLOGIAE DOGMATICAE

 

GENERALIS

 

SEU

 

FUNDAMENTALIS

 

CONSCRIPTAE

 

A REVERENDISSIMO

 

P. ALBERTO A BULSANO

 

ORD. MIN. S. FRANC. CAPUCCINORUM EX-DEFINIT. GENERALI

PROVINCIAE TIROLENSIS DEFINITORE AC LECTORE ETC. EMERITO

 

––––––––––

 

APPENDIX

 

DE TOLERANTISMO RELIGIOSO

 

§. 293.

 

Tolerantismi religiosi notio

 

Duplex Tolerantismus secernitur, civilis, et religiosus: prior, qui etiam tolerantia politica nominari solet, non est nisi licentia, seu facultas, quam Princeps, vel Respublica alienae religionis asseclis concedit, ut religionem suam publice profiteri et exercere possint. De hoc tolerantismo civili hic non est sermo, sed de religioso, qui est error eorum, qui putant, etiam extra Ecclesiam Catholicam in alia Religione, vel Ecclesia aeternam salutem obtineri posse. – Error iste, teste Eusebio, iam Saeculo II a quodam haeretico traditus fuit; et etiam S. Augustinus loquitur de haeresi, quae dicit, omnes haereticos recte ambulare. Sed haec absurda et impia sententia praecipue a Novatoribus lugendo reformationis tempore propugnata fuit. Tolerantismum vero varii varie extenderunt, et ideo triplex distinguitur, universalis, particularis, et particularissimus: a) Tolerantismus universalis est error eorum, qui dicunt, homines in quacunque religione salvari posse, sive sint Ethnici, sive Mahumetani, sive Iudaei, sive Christiani. b) Tolerantismus particularis est error eorum, qui docent, salutis viam patere iis omnibus, qui Religionem christianam colunt, quamcunque demum Ecclesiam amplectantur sive Catholicam, sive Graecam, sive Lutheranam, sive Calvinianam, etc. Sed etiam iste Tolerantismus saeculo decimo septimo restrictus fuit a Calvinianis, qui, ut damnationem suam, quam in synodo Dordraci habita contra Arminianos pronuntiaverant, vindicarent, auctore Petro Iurio distinctionem inter articulos fundamentales et non fundamentales statuerunt, et sic originem dederunt c) Tolerantismo particularissimo, qui est error eorum, qui omnibus illis salutem aeternam promittunt, qui Religionem christianam colentes in nullo articulo fundamentali dissentiunt: huic postmodum sententiae etiam aliae Protestantium sectae subscripserunt. – Ast huic triplici errori opponitur doctrina catholica, quae dicit, omnes homines sub dispendio salutis obligari, ut veram Christi Ecclesiam amplectantur, extra quam via salutis non patet. Ut huius doctrinae veritas probetur, error illi oppositus, i. e. Tolerantismus refutandus est.

 

§. 294.

 

Tolerantismi religiosi refutatio

 

Omnes homines strictissime obligari, ut veram Christi Ecclesiam, i. e. Romano-catholicam amplectantur, extra quam aeternam salutem consequi non possunt, atque ideo Tolerantismum neque universalem, neque particularem, neque particularissimum admitti posse, tum ex S. Scriptura, tum ex Traditione, tum ex rationibus theologicis probatur.

 

1. In S. Scriptura clarissimis verbis refutatur, et damnatur Tolerantismus a) universalis: in S. Litteris enim manifeste traditur, sine fide in Christum aeternam salutem obtineri non posse. Christus enim, cum Apostolis praecepit, ut euntes in universum mundum praedicent Evangelium omni creaturae, addit: Qui crediderit (vobis Evangelium meum praedicantibus) et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur (1). – Idem divinus mundi Redemptor loquens de necessitate baptismi ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei (2). Et inferius laudans summam Patris dilectionem, qua Filium suum unigenitum pro salute hominum misit, ait: Qui credit in eum non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei (3). Eandem veritatem iterum repetit, dicens: Qui credit in Filium, habet vitam aeternam, qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum (4). Petrus, ut Iudaeos ad recipiendum Evangelium Iesu Christi Nazareni excitaret, ait: Non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (5). Paulus (6) annunciat diem iudicii, et adventum Domini Iesu in flamma ignis dantis vindictam iis, qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Iesu Christi, qui poenas dabunt in interitu aeternas. – – Apertissime ergo cum S. Scriptura pugnat sententia eorum qui dicunt, homines in quacunque Religione aeternam suam salutem consequi posse. b) Sed eodem modo per clarissima S. Literarum effata etiam Tolerantismus particularis, et particularissimus destruitur. Nam iuxta hanc erroneam sententiam non opus esset, ut omnia credantur, quae revelata sunt, sed sufficit, in Christum credere, vel saltem in praecipuis dogmatibus, seu in articulis fundamentalibus consentire; circa reliqua dissensio ita licita dicitur, ut a salute aeterna neminem excludat. – Sed S. Scriptura omnino contrarium docet. Strictissime enim praecipit, ut omnia credantur, unitatem in fide gravissime exigit, et omnes circa fidem dissensiones damnat, uti probatum est (§ 283 n. 1 et 2). Ergo etiam Tolerantismus particularis, et particularissimus S. Scripturae e diametro opponitur.

 

2. Cum S. Scriptura consonat Traditio. SS. Patres enim unitatem fidei maxime commendant (§ 283 n. 3), ideo haereticos (§ 280 n. 2) et schismaticos (ib. n. 3) ab Ecclesia et a salute alienos pronuntiant, et aperte asserunt, extra veram Christi Ecclesiam salutem non dari. Praeter loca iam citata etiam sequentia huc pertinent: S. Ignatius M. (7) ait: «Nolite errare, fratres, si quis schisma conflantem sequatur, regnum Dei non haereditabit, et si quis in alia opinione versetur, non consentit cum passione Christi». – Idem (8) inquit: «Nolite seduci, fratres, adulteri regnum Dei non haereditabunt. Si autem isti, qui hoc iuxta carnem fecerunt, morte mulctati et condemnati sunt, quanto magis id ille meretur, qui per pravam doctrinam fidem Dei corrumpit, pro qua Iesus Christus crucifixus est? Qui tali labe maculatus est, in ignem inextinguibilem ibit, uti et ille, qui ipsi consentit». – Tertullianus (9) ita heterodoxos alloquitur: Apostoli – «vos certe exhaereditaverunt semper, et abdicaverunt, ut extraneos, ut inimicos: unde autem extranei et inimici Apostolis haeretici, nisi ex diversitate doctrinae, quam unusquisque de suo arbitrio adversus Apostolos aut protulit, aut recepit?». Origenes (10) ait: «Sicut illi, qui fornicaverunt, regnum Dei non possidebunt, ita nec hi, qui haereses tenuerunt:» et alibi (11): «Extra Ecclesiam nemo salvatur». S. Cyprianus (12) inquit: «Quisquis ab Ecclesia segregatus adulterae iungitur, a promissis Ecclesiae separatur, nec perveniet ad Christi praemia..... Alienus est, profanus est, hostis est: habere iam non potest Deum patrem, qui Ecclesiam non habet matrem. Si potuit evadere quisquam, qui extra arcam Noe fuerit, et qui extra Ecclesiam fuerit, evadit». – S. Hilarius Pict. (13) docet: «In sola Catholica Ecclesia, sicut columba in arca, vera quies invenitur, et semita ad coelum». S. Ambrosius (14) scribit: «Omnes haereticos et schismaticos a regno Dei, et ab Ecclesia intellige separatos». «Mirum proinde non est, ait ad Novatianos (15), si salutem aliis negatis, qui vestram recusatis». S. Hieronymus, quem Petrus Iurius suae causae patronum appellat (16), ita scribit: «Cathedrae Petri communioni consocior... Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum; qui tecum non colligit, spargit. – Supra illam Petram aedificatam Ecclesiam scio. Quicunque extra hanc domum agnum comederit, profanus est. Si quis in Noe arca non fuerit, peribit regnante diluvio». – S. Augustinus (17) ait: «Intra istam aream (Ecclesiam) boni et mali esse possunt, extra eam boni esse non possunt». – Huic traditioni insistens Concilium Lateranense IV (18) definivit: Una est Fidelium universalis Ecclesia, extra quam nemo salvatur.

 

3. a) Christus revelationem mundo attulit, ut modum indigitet, quo homines Deum colere, et salutem suam operari debeant: quodsi homines hunc modum servare nolint, partam a Christo salutem consequi non possunt. b) Christus instituit Ecclesiam docentem, quam omnes audire (Cap. II), et imperantem, cui omnes obedire (Cap. III) tenentur. Qui gravissimum hoc Christi praeceptum non adimplent, eodem modo salvari non possunt, sicut illi, qui alia gravia Dei praecepta violant. c) Qui sententiam defendit, non omnia credenda esse, quae revelata sunt a Christo, in Filium Dei impius et blasphemus est, quia eo ipso adstruere cogitur aliquid a Christo revelatum esse vel falsum, vel saltem inutile, ita ut idem sit, sive credatur, sive non credatur. d) Theoriam Protestantium de articulis fundamentalibus et non fundamentalibus in Revelatione fundamentum non habere, iam ex eo apparet, quia inter ipsos nunquam unanimi consensu statutum fuit, quaenam doctrinae pro articulis fundamentalibus habendae sint.

 

Nota. Catholicorum doctrina, qua dicitur, extra Ecclesiam Catholicam neminem salvari posse, multis nimis dura, Dei misericordiae et caritati contraria videtur: ideo etiam iam nonnulli Ecclesiam Catholicam respuendam esse censuerunt, quia tam crudelem ac Deo indignam sententiam defendit. – Gravissime autem aberrant, qui talia sentiunt et deblaterant. Nam a) Catholici hanc sententiam non defenderent, nisi revelata esset; ipsam autem revelatam esse ex utroque Revelationis fonte iam probatum est. b) Haec porro sententia Deo indigna, vel eius attributis contraria nullo modo dici potest. Deus enim nullo modo tenebatur ad lapsum genus humanum redimendum, et si hoc non praestitisset, a nemine reprehendi posset, sed infinite sanctus, iustus et bonus laudandus esset. Cum autem Deus ex infinita bonitate homines in peccata lapsos redimere decrevit, quis reprehendet eum, aut quis ipso indignum iudicabit, quod pro liberrima sua voluntate et infinita sapientia conditiones praescripserit, quas homo adimplere debeat, ut fructuum Redemptionis et recuperatae salutis particeps reddatur? inter conditiones autem praescriptas hanc praecipuam nobis Revelatio assignat, quod homines institutam a Christo Ecclesiam ingrediantur, et illi perfecte subiiciantur. Quid facilius, quid melius, quid sapientius praescribi potuisset? omni iure ergo Deus illos damnat, qui talem conditionem adimplere recusant. Ipsa sana ratio, si misericordiam et caritatem Dei extollit, infinitam eius sanctitatem, sapientiam et iustitiam negare non potest. – Hominum profecto non est, sapientiae divinae regulas praescribere, vel limites infinitae misericordiae, et infinitae iustitiae assignare, cum omnia, quae Deus ens primum et independens decernit, non aliunde bona, sancta, sapientia et iusta dici possint, nisi ex eo, quia vult. c) Denique nota difficultas maxima ex parte evanescit, si doctrina catholica rite exponitur. Dum enim Ecclesia Catholica dicit, infideles, qui nec baptizati sunt, nec fidem in Christum concipiunt, aeternam salutem consequi non posse, inter illos, qui culpabiliter, et eos qui inculpabiliter in infidelitate manent, distinguit. Qui culpabiliter errori inhaerent, dum veritatem agnoscere possent et deberent, iuxta ipsa sanae rationis dictamina iure plectuntur. Qui autem omnino inculpabiliter infidelitati suae insistunt, uti sunt, quibus Evangelium nunquam praedicatum fuit (19), hi damnantur, aut puniuntur non propter dissensum, seu neglectum Ecclesiae ingressum, sed propter peccatum originale, quod in ipsis non deletur, vel propter peccata actualia, quae commiserunt: iustum et aequum autem semper est, ut, qui peccavit, puniatur. Si quis autem huiusmodi infidelis legem naturalem exacte observet, veritatem amet, et Deum, quem rationis lumine agnoscit, invocet, etiam per miraculum, ut Cornelius Centurio, et Eunuchus Reginae Candacis ad rectam fidem perduci potest. – S. Thomas Aq. dicit, Deum potius Angelum missurum esse ad talem infidelem instruendum, quam permissurum, ut sine regeneratione pereat. Neque Angelo opus est, cum Deus per gratias internas fidem supernaturalem et caritatem excitare possit. Imo non desunt, qui putant, infidelem, qui legem naturalem observat, paratus ad omnia perficienda, quae Deus ab ipso exigit, baptismo flaminis, seu desiderii purgari, Ecclesiam ingredi, et aeternam salutem consequi posse. – Quoad haereticos Ecclesia Catholica distinguit formales, qui culpabiliter et pertinaciter errorem tenent, et materiales, qui sine omni culpa et pertinacia in errore cubant. – Illi se ipsos damnationi obnoxios reddunt; hi vero Ecclesiae Catholicae membra manent, et, si caeteroquin rectam vitam agant, salvantur. Idem S. Augustinus docet, qui (20) ait: «Qui sententiam suam, quamvis falsam et perversam nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim, quod non audacia praesumtionis suae pepererunt, sed a seductis et in errorem lapsis parentibus acceperunt, quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati cum invenerint, nequaquam sunt inter haereticos reputandi» (21).

 

–––––––––––

 

 

Institutiones theologiae dogmaticae generalis seu fundamentalis conscriptae a Reverendissimo P. Alberto a Bulsano ORD. MIN. S. FRANC. CAPUCCINORUM EX-DEFINIT. GENERALI PROVINCIAE TIROLENSIS DEFINITORE AC LECTORE ETC. EMERITO. Editio quinta. Augustae Taurinorum. EX PONTIFICIA TYPOGRAPHIA PETRI, H. FILII, MARIETTI. MDCCCLXXI (1871), pp. 501-505. (a)

 

Notae:

(1) Marc. 16, 16.

 

(2) Io. 3, 5.

 

(3) Io. 3, 18.

 

(4) Io. 3, 36.

 

(5) Act. 4, 12.

 

(6) II Thess. 1, 7 etc.

 

(7) Ep. ad Philad. c. 3.

 

(8) Ep. ad Ephes c. 16.

 

(9) L. de praescript. c. 37.

 

(10) Comment. ad Tit.

 

(11) Hom. 3 in Ios.

 

(12) L. de unit. Eccl.

 

(13) In Ps. 146 n. 12.

 

(14) In Luc. l. 7, n. 95.

 

(15) De Poenit. l. 2, c. 4, n. 27.

 

(16) Ep. 14, al. 57 ad Damasum P.

 

(17) L. de un. bapt. c. 16, n. 31.

 

(18) Cap. Firmiter.

 

(19) Rom. 10, 11.

 

(20) Ep. 163 ad Glor.

 

(21) Perrone t. I, p. II, prop. 11 et 12.

 

(a) Cf. 1) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De proprietatibus religionis. b) De indefectibilitate Ecclesiae. c) De necessitate Ecclesiae. d) De opere Christi. Indoles religionis christianae. e) Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae.

 

2) Codex Iuris Canonici. Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).

 

3) S. Pius Papa X, Iusiurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

4) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).

 

5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm Rzymski według uchwały świętego Soboru Trydenckiego).

 

6) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, a) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauka Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład nauki chrześcijańskiej).

 

7) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

8) P. Parthenius Minges OFM, a) De excellentia religionis christianae. b) De religione iudaica postchristiana (O religii żydowskiej po ustanowieniu chrześcijaństwa). c) Compendium Theologiae dogmaticae specialis. d) Compendium Theologiae dogmaticae generalis. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

9) Sac. Antonius Martinet, Institutiones Theologicae ad usum seminariorum.

 

10) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.

 

11) Sac. F. H. Reinerding, a) Theologiae fundamentalis tractatus duo. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.

 

12) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMIX, MMXXI, Kraków 2009, 2021

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: