MANUDUCTIO AD COELUM

 

MEDULLAM CONTINENS SANCTORUM PATRUM

 

ET VETERUM PHILOSOPHORUM

 

JOANNES CARDINALIS BONA OCist.

 

––––––

 

CAPUT XV.

 

De gaudio, et tristitia. Qualiter vir bonus gaudere debeat. Non tristatur qui omnia praevidet. Varia doloris antidota.

 

1. Ita gaudere debes, ut in gaudio tuo modestia eluceat; neque animus ita dissolvatur, quin possis libere, si opus sit, a laetitia ad moerorem transire. Christus Dominus optimus rerum aestimator non ridentes beatos vocat, sed eos qui lugent. Valde enim dedecet Christianum hominem, qui se aeterna sectari profitetur, inter tot pericula mentis et corporis, inter tot justissimas tristitiae causas, stultorum more risu gestire, et de rebus perituris exultare. Fugit terrena voluptas, et quae nos gaudia vocamus, saepe initia tristitiae sunt. Verum gaudium non nisi ex virtutum conscientia nascitur. Non potest gaudere nisi justus, fortis et temperans. Ut nunquam desit animo tuo laetitia, fac ut tibi domi nascatur. Nascetur autem, si intra te ipsum fuerit. Caeterae hilaritates leves sunt: non implent pectus; nec semper gaudet, qui ridet. Res severa est verum gaudium; oritur ex bona conscientia, et honestis consiliis, et rectis actionibus; ex contemptu voluptatum, et placido illibatae vitae tenore. Haec est vera virtutis lex: ut vere gaudeas, diu lugendum.

 

2. Tristitia malum praesens vel re ipsa, vel apprehensione, cum quadam perturbatione et inquietudine, execratur. Solemus autem ut plurimum non rebus, sed rerum opinionibus cruciari. Noli res indagare quales sint, non servitia, non agros, non nummos, non negotia: considera potius, quae tua de illis opinio sit. Quod dedecore afficiaris, quod spolieris pecunia, quod vapules, arbitrii tui non est: at recte de his sentire, non ea esse mala sed saepe utilia, penes te est. Nunquam dolebis, si a praesenti molestia avulsam cogitationem illuc converteris; ubi vera sunt gaudia. Viro bono nihil accidit mali: non quia non sentiat, sed quia vincit. Respicit enim omnem adversitatem, ut occasionem exercendi patientiam, ut instrumentum divinae gratiae, ut viam ad gloriam in aeternum duraturam. Potest vir bonus miser dici, esse non potest.

 

3. Quicquid fieri potest, quasi futurum prospice. Sic omnium malorum impetum mollies: quae ad praeparatos nihil afferunt novi; securis, et omnia prospera expectantibus, gravia eveniunt. Quid erit, si rerum tuarum dimidium auferat casus; quid si omnia? quid si ruat domus, comburantur segetes, deserant amici? quid si fama periclitetur, et de gradu per calumniam dejiciaris? Morbus, captivitas, ruina, ignis; nihil horum sapienti repentinum est. Futuras secum commentatur miserias, et dolorem, quem alii diu sustinendo, ipse diu meditando lenit. Cuivis accidere potest, quod alicui accidit. Quae sunt divitiae, quas non fames a tergo, et mendicitas sequantur? Quae dignitas, quam non sordes comitentur, et extrema contemptio? Quod regnum, cui non sit paratum excidium? Nonne gladio carnificis regiam cervicem abscissam, idque jussu subditorum, inaudito exemplo, haec aetas vidit? Nec magnis ista intervallis divisa sunt: horae momentum interest inter opes et egestatem, inter aulam et caulam, inter solium et securim. Scito ergo, omnem conditionem versabilem esse; et quicquid in ullum incurrit, in te quoque incurrere posse. Adversam fortunam facile sustinet, qui semper expectat.

 

4. Non se exerit virtus, cum secundo cursu vita procedit. Tunc apparet quanta sit, cum, quid possit, patientia ostendit. Spectaculum, inquit Apostolus, facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus (1). Ecce autem spectaculum dignum, ad quod respiciat intentus operi suo Deus. Ecce par Deo dignum, vir fortis cum adversitate compositus, de seipso, et de omni calamitate triumphans. Tranquillum mare, et ventus obsequens, artem gubernatoris non ostendunt. Qui non est tentatus, quid scit? (2) Dicit aliquis infelicem me, cui hoc acciderit. Imo felicem te; quia licuit tibi te experiri. Potuit enim tale quidpiam cuique accidere; sed non erat cujusque similem casum sine dolore excipere. Ne itaque in sinistris eventibus te submiseris: contra potius fige stabilem gradum; et quicquid oneris supra cecidit, sustine. Nam primo impetu fracto, nihil in his horribile esse videbis, praeter opinionem. Quae a natura vim habent, eamdem servant in omnibus: sed paupertatem, ignominiam, contumelias et caetera, quae mala vulgus nuncupat, multi patienter ferunt, multi nec sentiunt quidem: non ergo naturale est, in his moerore consumi; sed a perversa opinione procedit. Quid tibi ipsi mentiris? Levem omnem calamitatem ferendo facere potes. Levis est omnis dolor, si nihil ei opinio adjecerit. Noli mala tua facere tibi per impatientiam graviora. Tam miser quisque est, quam se ipse existimat.

 

5. Omnis aegritudo mora tandem decrescit; et licet contumacissimum, dolorem tempus adimit, et enervat. Visne igitur diem operiri, quo luctus te invito desinat; an ipse illi finem imponere? Cur non id consilio praeripis, quod allatura est diuturnitas? Quamvis ipse custodias moerorem tuum, custodienti tamen elabitur. Nulla enim res citius in odium venit, quam tristitia: quae dum recens est, consolatorem invenit; inveterata deridetur. Quod si dolore calamitas vincitur, eat omnis inter luctus dies, noctem sine somno moestitia consumat, ingerantur pectori manus, et sese omni saevitiae genere profecturus dolor exerceat. Sed si lacrymae inutiles sunt, si nullo fletu adversitas mitigatur; disce te ipsum regere, et omni adversitati invicta constantia obsiste. Turpis est navigii rector, cui gubernacula fluctus eripuit, qui fluctuantem navim tempestati permisit. At ille vel in naufragio laudandus, quem obruit mare clavum tenentem, et undis reluctantem.

 

–––––––––––

 

Opuscula ascetica Eminentissimi Cardinalis Bona. Principia et documenta vitae christianae, indicans naturam, finem et officia vitae christianae, regulas de moderandis animi affectibus et de studio virtutum, necnon Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum, insuper Via compendii ad Deum per motus anagogicos et orationes jaculatorias liber isagogicus ad mysticam theologiam, auctore D. Joanne Bona S. Romanae Ecclesiae tit. S. Bernardi ad Thermas Presbytero Cardinali, Ordinis Cisterciensis. Editio caeteris praestantior atque accuratior, studio unius sacerdotis Congregationis ac Seminarii Missionum ad exteros, Parisiis MDCCCXLVII (1847), pp. 251-254.

 

Notae:

(1) I Cor. IV, 9.

 

(2) Eccli. XXXIV, 9.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVI, Kraków 2016

Reditus ad indicem operis Joannis Card. Bona OCist.

MANUDUCTIO AD COELUM

 

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: