PATROLOGIAE COMPENDIUM

 

SCHOLIS ACCOMODATUM

 

S. Augustinus

 

ANDREAS RETKE

 

SACRAE THEOLOGIAE DOCTOR

 

S. Aurelius Augustinus Tagaste, quod erat obscurum Numidiae oppidum, haud procul a Madaura et Hippone Regio situm, Patritio gentili et Monica christiana et eximiae virtutis femina nobilibus sed non opulentis parentibus anno 354 ortus est (1). Puer, a matre religionis cultu et pietate imbutus et catechumenorum numero adscriptus, Madauram mittitur, humanioribus litteris operam daturus. Tunc tamen litterarum studium ei parum arrisit inprimis vero lingua graeca, paulo tamen post ad earum amorem poëtarum lectione inflammatus est. Decimum et septimum aetatis annum agens, amisso interea patre, qui paulo post susceptum baptismum obiit, Carthaginem profectus est Augustinus, ubi rhetoricae summa cum diligentia et progressu studuit. Lectione praesertim libri Ciceronis cui titulus Hortensius in sapientiae amorem raptus, ei quaerendae totis viribus imcumbere decrevit. Tunc sacram Scripturam legere coepit, attamen eam utpote humani eloquii floribus destitutam brevi dimisit, et Manichaeorum artibus delusus eorum errores amplexus est; interim et voluptatum illecebris captus in omnes adolescentiae cupiditates deflexit. Tagasten reversus grammaticam docuit, dein Carthagine, vicesimum quintum aetatis annum agens, magna cum laude rhetoricam profiteri coepit. Verum scholasticorum petulantiae pertaesus Romam migravit, ubi oratoriae artis scholam uno anno sustinuit. Tum a Symmacho urbis praefecto, qui eloquentiam ejus probaverat, Mediolanum missus est, ut eandem facultatem publice profiteretur. Huc S. Monica, quae filii delicta continuo amaris deflebat lacrymis, ex Africa transmittens, eum secuta est. Cum Mediolani versaretur, Augustinus curiositatis solum gratia S. Ambrosii conciones frequentare coepit; verum iis adeo commotus est, ut statuerit ejurata Manichaeorum haeresi fidem amplecti catholicam et Deo addictius servire. Quo in proposito matris et amicorum monitis et sacrarum Litterarum praesertim Apostoli lectione confirmatus est. Quare abdicato docendi munere per integrum fere annum indagandae veritati serio se applicuit, animum praeparans ad baptismum, quod festo Paschatis 387 anno suscepit triginta et tres annos natus. Postea constituit in Africam redire. Romae aliquamdiu moratus, Ostia vela daturus petiit, ibi autem mater ejus piam animam coelo reddidit. Ab Ostiis solvens, Carthaginem venit, inde profectus Tagasten se contulit, et in domo paterna fere triennium cum sodalibus suis vixit jejuniis, precibus, bonis operibus vacans, ac studio sacrarum Litterarum intentus. Tum Hipponem se contulit invisendi amici gratia, quem se Deo lucrari posse sperabat. Eodem tempore, cum presbytero indigeret Hipponensis ecclesia, Valerius, ejusdem civitatis episcopus, pro concione hortatus est populum, ut presbyterum eligeret; plebs vero Augustinum tunc in corona adstantem repente apprehendit, invitumque episcopo ordinandum tradidit ineunte 391 anno. Presbyter factus Augustinus, coenobio aedificato, hominum coetum, sub communi regula viventium, congregavit; interea ipse magno cum zelo praedicatoris fungebatur officio. Valerius episcopus praeter ecclesiarum Africae morem ei concessit, ut se coram concionaretur, item in synodo Carthaginensi coram episcopis provinciae ipsis jubentibus Augustinus symbolum solidissime explicuit. Cum autem insuper disputationibus cum haereticis et divulgatis operibus inclaruisset, Valerius veritus, ne tantus vir ab aliqua ecclesia pastore destituta ad episcopatum postularetur, atque Hipponensibus eriperetur, Augustinum se vivente Hipponis episcopum a Megalio, Calamae episcopo et Numidiae primate, ordinari postulavit anno 395. Hanc ordinationem Augustinus aegre admodum et reluctans sibi conferri passus est, quamquam, quod ipse postea declaravit, nondum noverat huic suae ordinationi decretum concilii Nicaeni adversari, quo cautum est, ne duo in una eademque ecclesia ordinentur episcopi. In hac dignitate constitutus quid egerit, quidve scripserit, non est opus sigillatim referre, id enim ex operum recensione manifestum fiet. Quae laudes tanti viri, quae vitae sanctitas, quae morum puritas et lenitas, quanta viri, dum viveret et postquam mortuus est, fuerit admiratio et fama, et quam late virum per ora volitarit, difficile est nimis describere, et tam late patentem laudum campum percurrere; satis est Augustini nomen praemisisse, prae quo langueat omne aliud encomium, minuatque magnam illam opinionem, quam audito Augustini nomine quilibet statim animo concipit. Ille, quemadmodum pie vixerat, sancte etiam mortuus est mensis Augusti 28 die anno 430, annos natus 76. Porro moriens patriam cum dolore reliquit a Vandalis occupatam urbemque, cujus erat episcopus, jam ab aliquot mensibus obsessam.

 

Character. "Vir ille erat vastissimo, exquisitissimo et sagacissimo ingenio. Vis illi ratiocinandi summa inerat. Methodus illi familiaris haec est: foecundissima statim principia statuit, unde innumeras elicit consequentias, quo fit, ut universae doctrinae hujus partes magna affinitate jungantur, apteque inter se cohaereant. Pleraque religionis christianae mysteria nullus ante eum Patrum penitius est rimatus, nullus de illis disseruit fusius. Multas prius non motas quaestiones agitat, quarum non paucas sola ingenii vi atque sagacitate solvit. Ejus porro stylus facilis et clarus magis scribentem expedite multum quam elegantem ac tersum auctorem arguit. Ille, quamquam artem rhetoricam erat professus, oratorum tamen eloquentiam aut non habebat, aut certe negligebat. Multas ille doctrinas a suis principiis deducit, primusque latinorum theologiae systema, quod ab eo Patres deinceps latini tenuerunt, conflavit. Hi ipsi latini principia, quibus usi sunt, non hauserunt modo, verum etiam nil saepius egerunt aliud, quam Augustinum pure exscripserunt. Ejus in concipiendis efferendisque decisionibus atque decretis voces adhibuere deinceps concilia. Duodecimo tandem saeculo universae theologiae compendium conscripturus Lombardus hoc se egregie praestiturum existimavit, si ex universis Augustini scriptis quosdam exscriberet locos, eosque in certum ordinem digereret. Thomas vero caeterique scholastici, quamquam aliam methodum secuti, plerique tamen Augustini principia retinuerunt, quibus opiniones suas theologicas superstruxerunt" (2). Exinde patet S. Augustinum eximium esse philosophum et christianorum theologorum parentem atque magistrum.

 

Opera. Scriptorum hujus Sancti ingens propemodum est numerus, quippe cum ille plus quam triginta annos oraculi loco universae Ecclesiae latinae fuerit, cum omnibus tunc saevientibus erroribus dimicaverit, et verbum Dei assidue praedicaverit.

 

Studio operum S. Doctoris praemitti solent libri Retractationum et Confessionum, qui praefationis ad ceteros ejus libros vicem supplent. Prior enim Augustini scriptorum notitiam difficiliorumque locorum intelligentiam exhibet. In posteriori vero ejus nativis coloribus ingenium effingitur, praecipuaeque vitae ejus circumstantiae continentur.

 

1. Retractationum libri II sub finem ejus vitae scripti non sunt nisi catalogus omnium S. Doctoris operum exceptis sermonibus et epistolis. In priori eos libros recenset, quos ante scripsit, quam sacratus esset episcopus; in posteriori, quos jam factus episcopus exaravit. Singulorum ibi titulum, tempus, argumentum et occasionem breviter notat, insuper quo ea consilio scripserit, quem maxime finem intenderit, indicat. Quae ipsi obscuriora videntur loca, elucidat, et quae in deteriorem partem accipi possent, explicat, indicatque genuinum et legitimum eorum sensum. Si quid in scribendo peccavit, et a veritate aberravit, culpam candide fatetur et emendat.

 

2. Confessionum libri XIII c. a. 400 exarati. In iis Augustinus miro animi candore eximiaque humilitate totum se ad vivum expressit eo potissimum fine, ut humanum intellectum et affectum excitaret in Deum, eique soli in omnibus gloriam et gratiarum actiones deferret; quapropter sermo divino amore fervidus haud raro piis precibus, egregiis considerationibus et praeceptis distinguitur, ita ut opus hoc ceteros veterum de vita spirituali libros sublimitate, soliditate et utilitate facile superet. Opus hoc praestantissimum et vere admirandum sua sponte in duas dispescitur partes, quarum priori (a 1 ad 10 lib.) auctor suam infantiam, lubricam adolescentiam, tandem conversionem depingit; in altera (ab 11–13 lib.) ex discussa creationis juxta initium Geneseos historia Dei gloriam continua meditatione et oratione praedicat.

 

Reliqua S. Augustini opera omnia facilioris conspectus gratia distinguimus in 1) philosophica, 2) dogmatica, 3) polemica contra gentiles, 4) contra haereticos in genere et contra Manichaeos, 5) contra Donatistas, 6) contra Arianos, 7) contra Pelagianos, 8) contra Semipelagianos, 9) exegetica, 10) moralia, 11) sermones et 12) epistolas.

 

I. Opera philosophica.

 

Haec S. Augustinus statim post conversionem suam in illo recessu, cum se ad baptismum praepararet, exaravit. Argumentum sumpsit ex colloquiis potissimum, quae tunc temporis cum amicis habuerat, ideoque libros hos in formam dialogi composuit. Haec autem scripta prae ceteris cultiori et elegantiori stylo perpolivit. Huc referuntur:

 

1. Libri III contra Academicos stylo, ratiocinationum cogitationumque concinnitate et soliditate eminentes. In iis Academicorum scepticismum impugnat, et simul ad veram philosophiam amicum suum hortatur.

 

2. Liber de vita beata fuse probat, beatam vitam nonnisi in perfecta Dei cognitione consistere.

 

3. Libri II de ordine, in quibus ostendit bona omnia malaque a Divina Providentia rerum omnium moderatrice regi et gubernari.

 

4. Soliloquiorum libri II exercitia sunt pietatis. In primo libro docet, quomodo animam affici oporteat, ut Dei cognitionem mereatur. Eam autem ad hanc Dei cognitionem pervenire ostendit fide, spe et charitate, nec non rerum terrenarum contemptu, ita ut solus Deus quaeratur et ametur. In secundo libro disputans de vero et falso, demonstrat veritatem nunquam esse morituram, unde ipsius animae, quae veritatis est sedes, immortalitatem evincit.

 

5. Liber de immortalitate animae et liber de quantitate animae, in quibus tractat de qualitatibus et origine animae.

 

6. Liber de Magistro dialogus est cum filio Adeodato, ubi probatur Deum esse magistrum, qui nos intus veritatem doceat.

 

7. Libri VI de Musica sat difficiles intellectu, ubi praecipue de rythmis et metris tractat.

 

II. Opera dogmatica.

 

1. Liber de vera religione c. a. 390 admodum ingeniose exaratus, in quo Augustinus verae religionis praestantiam, et quae imperet officia, explicat. Praeterea solam christianam religionem veram esse evincit, aliarum vero praeprimis Manichaeorum errores et defectus arguit.

 

2. Enchiridion ad Laurentium seu liber de fide, spe et charitate, a. 421 exaratus, opus vere aureum et quasi compendium totius doctrinae christianae. Proponit enim, quae sint credenda ordine in symbolo indicato, quae speranda, de oratione dominica agendo, quae tandem agenda, inculcando charitatem, ad quam divina praecepta referuntur.

 

3. Libri XV de Trinitate mirae profunditatis et diuturnae contemplationis opus c. a. 416 in lucem prodierunt. In iis fidem catholicam de hoc mysterio egregie explicat, multa dubia solvit, variisque imaginibus, quas tamen admodum imperfectas esse fatetur, hoc dogma illustrat.

 

4. Liber de fide rerum, quae non videntur, et liber de fide et symbolo, quorum argumentum ex ipsa inscriptione apparet.

 

5. Liber de agone christiano, ubi docet, qua ratione sit pugnandum cum diabolo.

 

6. Liber de cura gerenda pro mortuis, ubi suffragia fidelium animabus defunctorum valde prodesse ostendit.

 

7. Libri II de conjugiis adulterinis, ubi probat matrimonium Christianorum etiam in casu adulterii uxoris esse plane indissolubile.

 

III. Opera polemica contra gentiles.

 

1. Libri XXII de Civitate Dei scripti ab anno 413 – 426. Opus hoc praestantissimum et omnigena eruditione refertum duabus constat partibus, quarum altera priores decem libros complectitur, altera duodecim posteriores. In parte priori exorsus a gentilium calumniis confutandis, vanas illorum opiniones de diis eorumque cultu funditus evertit, disputans tam contra vulgi placita, quam contra philosophorum systemata subtiliter excogitata. In altera dein parte christianae religionis veritatem potissimum adstruit, duarum civitatum Dei et mundi, quibus angeli et homines continentur, exortum, progressum et exitum seu debitos fines praeclarum in modum exponens. Ceterum, quamvis de utraque civitate in libris agatur, a potiori tamen opus nomen sortitur.

 

2. Liber de divinatione daemonum, quos de futuris consulere peccaminosum esse demonstrat.

 

IV. Opera polemica contra haereticos in genere et contra Manichaeos.

 

1. Liber de haeresibus, rogante Quodvultdeo Carthaginensi diacono anno 428 scriptus, exiguus est tractatus, in quo sectarum, haereticorum, eorumque praecipuorum errorum brevis exhibetur recensio. Initium sumit a Simonianis et in Pelagianis desinit, haereses in universum continet octoginta octo.

 

2. Huic opusculo adnexus est tractatus adversus Judaeos, quos Augustinus ex vaticiniis impugnat, et ad lucem evangelicam agnoscendam amice invitat.

 

Opera contra Manichaeos. In iis S. Augustinus Manichaeorum systema, quod ex quibusdam christianis principiis cum persico dualismo variisque Gnosticorum deliramentis conjunctis constabat, penitus evertit, eorumque artes et fraudes, quibus incautos rudesque decipere solebant, detegit et castigat. Sunt autem opera:

 

1. Liber de utilitate credendi ad Honoratum amicum, quem a Manichaeismo retrahere conatur, atque de indole et auctoritate Ecclesiae agit.

 

2. De moribus Ecclesiae Catholicae et Manichaeorum libri II, ubi Deum summum bonum esse statuit, et Manichaeorum errores de origine et natura mali refellit.

 

3. De Genesi contra Manichaeos libri II scripti sunt in defensionem Geneseos historiae de creatione contra istorum haereticorum cavillationes.

 

4. De libero arbitrio libri III, ubi solvitur quaestio: unde sit malum?

 

5. De duabus animabus contra Manichaeos, qui duplicem in homine animam esse bonam atque malam adstruebant.

 

6. De natura boni adversus Manichaeos, ubi Deum esse immutabilem et summum bonum, atque adeo naturas omnes in se spectatas utpote a Deo procreatas bonas esse probat, deinde quid sit malum, unde veniat etc. docet.

 

7. Contra Faustum Manichaeum libri XXXIII, totidem disputationes continentes, quibus singulae hujus haeretici sententiae, verbatim prope exscriptae, solide confutantur.

 

8. Acta contra Fortunatum Manichaeum, est disputatio cum eo habita.

 

9. Liber contra Adimantum, Manichaei discipulum, qui Veteris Testamenti scripta pugnare cum libris Novi Foederis asseruerat.

 

10. Liber contra epistolam Manetis, quae Fundamentum dicitur, in quo libro docet veritatem absque auctoritate non posse consistere.

 

11. Libri II de actis cum Felice Manichaeo, seu disputatio de Spiritu S., de duabus in homine naturis et de origine mali publice Hippone habita cum Felice tunc Manichaeorum principe, quem divus Augustinus prolatis ibi gravissimis argumentis ad Christi veritatem reduxit ita, ut is suos palam errores condemnaverit.

 

12. Liber contra epistolam Secundini Manichaei, cujus objurgationibus et calumniis respondet, simulque conversionis suae rationem reddit.

 

13. Libri II contra adversarium Legis et Prophetarum plane similes libris contra Faustum et Adimantum.

 

14. Liber ad Orosium contra Priscillianistas et Origenistas, in quo de creatione animae aliarumque rerum disserit.

 

V. Opera polemica contra Donatistas.

 

Operibus his, quae scripsit S. Augustinus intra 400 – 412 annum, praecipuos errores istorum haereticorum contrivit, veramque doctrinam de Ecclesia visibili, de opere operato in sacramentis novae Legis et de valore baptismi extra Ecclesiam collati non minus luculenter exposuit, quam strenue defendit. Opera haec sunt:

 

1. Psalmus contra partem Donati, ubi hujus sectae historiam et statum controversiae exponit.

 

2. Contra Parmeniani epistolam libri III, quibus criminationes ejus in Catholicos factas rejicit, et s. Scripturae locos, ad quos Parmenianus provocat, rectius interpretatur.

 

3. De Baptismo contra Donatistas libri VII, quibus baptismum ab haereticis susceptum validum esse probat, et objectiones adversariorum a S. Cypriano maxime petitas refutat.

 

4. Contra litteras Petiliani libri III, quibus eam potissimum a Donatistis impugnatam sententiam defendit: baptismi effectus non a ministri hujus sacramenti meritis pendere sed ab habilitate et dispositione baptisati.

 

5. Ad Catholicos epistola contra Donatistas seu libellus de unitate Ecclesiae doctrinam de Ecclesia et baptismo proponit.

 

6. Libri IV contra Cresconium Grammaticum, qui Petiliani supra dicti sententiam tueri conatus est.

 

7. De unico Baptismo eoque non iterando adversus pravam Donatistarum opinionem ac consuetudinem.

 

8. Breviculus collationis cum Donatistis, qui liber continet synopsim eorum, quae gesta sunt in magna disputatione Carthagine anno 411 per tres dies cum iisdem habita.

 

9. Ad Donatistas post collationem liber, quo eorum mendacia de illa disputatione refellit.

 

10. De gestis cum Emerito, Caesareensi in Mauritania episcopo, quocum collationem habuit.

 

11. Sermo ad Caesareensis ecclesiae plebem Emerito praesente habitus, item.

 

12. Contra Gaudentium Thamugadensem episcopum libri II, duabus hujus Donatistae epistolis oppositi, quibus se purgare et defendere Gaudentius conatus est.

 

VI. Opera polemica contra Arianos.

 

1. Liber contra sermonem Arianorum scriptus a. 418, in quo errores hujus sectae in compendium collatos deinceps refellit.

 

2. Collatio cum Maximino Arianorum episcopo c. a. 428 habita.

 

3. Libri duo contra Maximinum Arianum, quibus eundem adversarium ulterius urget, cum in collatione illa non ad omnes ejus objectiones fusius potuisset respondere.

 

VII. Opera polemica contra Pelagianos.

 

S. Augustinus praecipuus est Pelagianorum debellator, qui eorum pariter ac Semipelagianorum errores penitus prostravit. Cum autem eorum errores circa peccatum originale ejusque sequelas concupiscentiam et mortem, nec non circa ejusdem remedia, quae praesto sunt in gratia Dei, verterentur; S. Augustinus haec capita doctrinae christianae ingeniose et uberrime pertractavit. Quae vero de gratia et libero arbitrio contra eos docuerit, maximi habentur, et speciali fruuntur Ecclesiae approbatione, qua fit, ut in hac materia ejus opera reliquorum Patrum scriptis sint praeferenda, ejusque hac in re doctrina tanquam catholica et erroris expers declarata sit. Sub hoc respectu eminent potissimum quinque priores statim recensendi contra Pelagianos libri, quos intra 412 – 418 a. exaravit, et ea, quae in extremis vitae annis 426 – 430 adversus Semipelagianos emisit.

 

1. De peccatorum meritis et remissione libri III (3), Marcellino tribuno inscripti, in quibus Pelagianis oppositas de peccato originali, de gratia Dei ad justificationem omnino necessaria et de parvulorum baptismo sententias tuetur.

 

2. De spiritu et littera i. e. de lege et gratia, liber occasione praecedentis operis ad eundem Marcellinum scriptus, ubi quaedam suborta dubia solvit.

 

3. De natura et gratia liber adversus Pelagii libellum "De natura" compositus, in quo veram de natura et gratia doctrinam exhibens, eam contra varias Pelagii argutias defendit.

 

4. Liber de perfectione justitiae hominis contra Coelestium, ad cujus objectiones respondet, et rursus gratiae necessitatem probat.

 

5. De gratia Christi et de peccato originali libri II, quibus demonstrat Pelagium et Coelestium coram Zosimo Papa necessitatem gratiae simulato confessos esse.

 

6. De gestis Pelagii ad Aurelium episcopum, cui doctrinam Pelagii exponens, ostendit versutiam haeresiarchae, quae patribus Palaestinensibus illusit.

 

7. De nuptiis et concupiscentia libri II ad Valerium comitem doctrinam christianam de liceitate et bonitate matrimonii contra Pelagianorum objectiones tuetur, et de concupiscentia, quomodo etiam in baptisatis sed actu non vero reatu maneat, exponit.

 

8. De anima et ejus origine libri IV, non quidem directe contra Pelagianos scripti, huc tamen pertinent, cum varia dubia circa peccati originalis propagationem resolvant.

 

9. Contra duas epistolas Pelagianorum libri IV ad Bonifacium Papam scripti, qui expositionem fidei catholicae adversus Pelagianos complectuntur refutatis iis criminationibus, quae Julianus aliique duo episcopi Pelagiani ad Papam detulerunt.

 

10. Contra Julianum libri VI, qui fusiorem continent refutationem librorum hujus Juliani, in quibus praeter alia commenta doctrinam catholicam Manichaeorum erroribus commixtam asseruerat.

 

11. Contra secundam Juliani responsionem libri VI, opus eruditum et magni laboris, quod tamen S. Augustinus morte praeventus absolvere non potuit.

 

VIII. Opera polemica contra Semipelagianos.

 

1. De gratia et libero arbitrio, liber scriptus occasione controversiae inter monachos Adrumetinos exortae, ubi gratiam et liberum arbitrium defendit, atque ad ipsum fidei initium gratiam necessariam dicit.

 

2. De correptione et gratia, ubi iisdem monachis Adrumetinis ad illorum objectiones respondet.

 

3. De praedestinatione Sanctorum, liber ad Prosperum et Hilarium in Galliam directus, dilucidius tractat quaestionem de praedestinatione Sanctorum a monachis Massiliensibus agitatam, item arguit eos, qui hominis voluntatem debere divinae gratiae antecedere eique quasi obviam ire dictitabant.

 

4. De dono perseverantiae, ad eosdem Prosperum et Hilarium, ubi id quoque, quod quis in Christo perseveraverit, gratiam seu merum donum Dei esse docet.

 

IX. Opera exegetica.

 

Varii generis sunt opera, quibus S. Augustinus divina Eloquia explicare aggressus est. Nam praeter compendium quoddam hermeneuticae sacrae, ex pluribus Scripturae libris difficiliores locutiones, quaestiones aut locos explanavit, alios libros concionibus sacris ad spiritualem plebis usum aptavit, et paucos tantum exegetico modo et continua serie exposuit. Sunt autem:

 

1. De doctrina Christiana libri IV, quorum tres priores c. a. 397 quartus vero c. a. 427 exarati sunt. In iis S. Augustinus praecepta et regulas tradit, quae sequenda existimat, tum ad Scripturam intelligendam tum ad eam ceteris explicandam, quo ex duplici scopo duae proveniunt operis partes: prima, quae de sensu sacrorum librorum indagando agit, tribus prioribus libris absolvitur, altera id est liber quartus praecepta rhetoricae christianae continet, seu concionatorem ad munus suum recte obeundum instruit.

 

a) Scripta S. Augustini in Vetus Testamentum sunt:

 

2. De Genesi ad litteram, liber imperfectus, quo primum Genesos caput explicare coeperat; pluribus annis interpositis novos addidit:

 

3. De Genesi ad litteram libros XII, et desinit in explicando locum, ubi Adam de paradiso ejectus esse traditur.

 

4. Quaestionum in Heptateuchum libri VII, ubi de variis rebus difficilioribus et dictis librorum Moysis, Josue et Judicum disserit.

 

5. Locutionum libri VII, quibus nonnullos loquendi modos in libris hisce explicat.

 

6. Annotationum Job liber unus, sunt glossae quasi marginales ex aliis interpretibus collectae, ceterum opusculum librariorum inscitia et negligentia valde deformatum.

 

7. Enarrationes in psalmos 150. Opus hoc homiliis potissimum constat, et est non tam exegeticum quam dogmatico-morale.

 

b) Scripta Augustini in Novum Testamentum sunt:

 

8. De consensu Evangelistarum libri IV, opus multi laboris, in quo S. Pater Evangeliorum sinceritatem ab infidelium criminationibus defendit, qui ad auctoritatem his sacris libris detrahendam Evangelistas vel Christo contradicere vel inter se ipsos dissentire contendebant.

 

9. Quaestionum evangelicarum libri II, in quibus multos locos ex evangeliis Matthaei et Lucae breviter exponit.

 

10. Item alius liber Quaestionum XVII in Evangelium secundum Matthaeum.

 

11. De sermone Domini in monte libri II, ubi explicat cap. V–VII S. Matthaei, indeque varia praecepta et considerationes morales deducit.

 

12. Tractatus 124 in Evangelium S. Joannis, et

 

13. Tractatus 10 in primam epistolam ejusdem Apostoli homiliae sunt utilissimae.

 

14. Expositio quarumdam propositionum ex epistola ad Romanos singulares quasdam phrases explicat.

 

15. Item alia ejusdem epistolae expositio inchoata.

 

16. Expositio epistolae ad Galatas eaque fusior et continua.

 

Caeterum opera haec S. Augustini in s. Scripturam submissioris sunt exegeticae qualitatis. Ex iis vix expositiones epistolarum ad Romanos et Galatas commentarii dici possunt. Enarrationes in psalmos, libri de sermone Domini in monte et tractatus in Joannem sunt homiliae. Caeteri vero libri sunt nonnisi aliquod plus minusve utile subsidium, unde interpretes s. Scripturae diligenti cura, quae sibi apta videntur, seligere possunt.

 

Huic operum classi appendicis loco adjungimus tria S. Augustini scripta, in quibus varias exegetici et dogmatici argumenti solvit quaestiones. Sunt autem:

 

1. Liber de diversis quaestionibus octoginta tribus.

 

2. Libri duo de diversis quaestionibus ad Simplicianum.

 

3. Liber de octo Dulcitii quaestionibus.

 

X. Opera moralia.

 

In iis S. Augustinus vel generatim ex s. Scriptura morum praecepta collegit, vel speciatim quaedam officia aut virtutes commendavit, vel demum singulis vitae institutis congruas leges dedit. Huc pertinent:

 

1. Speculum seu collectio locorum Scripturae sacrae, qui praecepta moralia continent. Opus pro omni homine fideli valde utile.

 

2. Liber de mendacio et alius libellus contra mendacium, in quibus disserit, an sit licitum in quibusdam casibus mentiri.

 

3. Liber de patientia, ubi hanc virtutem maxime commendat.

 

4. Liber de continentia, ubi docet, qua ratione affectus mali sint refrenandi.

 

5. De bono conjugali, in quo matrimonium honorabile esse defendit, et docet, quando et cur ineatur.

 

6. Liber de bono viduitatis, ubi coelibatum nuptiis praeferendum docet, quin nuptias damnet.

 

7. Liber de sancta virginitate, quam donum Dei esse nec subsistere sine humilitate docet.

 

8. Liber de opere monachorum, quo otiosos monachos ad laborandum incitare studet.

 

9. Liber de Catechizandis rudibus. In eo S. Augustinus diligenter exponit, quo ordine, quibus ex fontibus, et qua circumspectione catechista debeat instruere catechumenos; tum praecepta tradit, ut negotium istud etiam sine taedio et cum hilaritate impleatur. Quem in finem singulas taedii causas affert, eisque apta remedia indicat.

 

XI. Sermones.

 

Sermones S. Augustini 363 genuini habentur. Varii sunt argumenti; etenim vel ex s. Scriptura selectos locos explicant, vel dogmata fidei morumve praecepta exponunt, vel mysteria fidei celebrant, aut Sanctorum gloriam praedicant, aliave diversa argumenta pertractant. In sermonibus suis, quos ad plebem in parvo oppido proferebat, styli elegantiam non curat, dicit ex tempore, modo familiari et ad vulgi captum accommodato, imo saepe se ad barbarismum demittit, illud frequenter dictum in ore habens: Malo, ut me reprehendant grammatici, quam non intelligant populi.

 

XII. Epistolae.

 

Epistolae S. Augustini in collectionibus ejus operum ordine chronologico dispositae, et in quatuor classes ratione temporis habita distributae, circiter 270 numerantur. In iis multa circa doctrinam, disciplinam, ethicam, eaque summi momenti continentur, et in omnibus non minus ingenii acumen quam charitatis christianae ardor auctoris elucet. Notanda est epistola 211 de regula vivendi ad monachas. Ex ea desumpta est regula, quae ad calcem primi operum voluminis apponitur mutatis tamen, quae mutato opus erat, ut viris conveniret.

 

–––––––––––

 

 

Patrologiae Compendium scholis accomodatum opera Andreae Retke Sacrae Theologiae Doctoris. In Caesarea Romano Catholica Ecclesiastica Academia Petropolitana Homileticae et Patrologiae Professoris. Varsaviae 1889, pp. 200-214.

 

Notae:

(1) Fata vitae S. Augustini ex ipsius potissimum libris Confessionum, Retractationum et epistolis nec non ex vita ejus a S. Possidio episcopo, ejus discipulo et familiari, conscripta cognoscuntur.

 

(2) Dupin Biblioth. tom. III, pag. 495 (paucis omissis).

 

(3) Hi libri vocantur etiam de baptismo parvulorum, et quia Marcellino inscripti sunt, appellantur quoque simpliciter ad Marcellinum.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

            Opus, quod inscribitur: Patrologiae Compendium scholis accomodatum recognovi, et cum nihil in eo, quod fidei bonisve moribus adversetur, repererim, typis vulgari posse censeo.

 

Petropoli die 16 Julii 1889 a.

 

Franciscus Albinus Symon S. Th. D.

 

Academiae Ecclesiasticae Romano-Catholicae

 

Petropolitanae Rector

 

N. 1367.

LICET EXCUDATUR.

 

Petropoli 1889 anno Julii 18 die.

 

† Alexander Archiepiscopus M.

 

(L. S.)

 

E. Barancewicz,

 

Can. Archicath. Moh.

 

f. m. Secretarii in Spiritualibus.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 


 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: