* * * * * * * * * * * * *
* * * * * * * * * * * * *
Quaerent Judaei gloriam, quae ab invicem est: ego hanc requiram, quae a solo Deo est.
(De imitatione Christi III, 40).
* * * * * * * * * * * * *
(Joannes Duns Scotus OFM).
* * * * * * * * * * * * *
(Tertullianus).
* * * * * * * * * * * * *
Cum omnis haeresis ex novitate orta sit, ut hoc se titulo dignam ostendat, nunquam ab innovando desistit.
(S. Hilarius Pictaviensis ad Constantium Augustum).
* * * * * * * * * * * * *
Igitur, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
(S. Paulus Apostolus ad Colossenses III, 1).
* * * * * * * * * * * * *
Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia: ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ecce praedixi vobis.
(Verba Domini nostri Jesu Christi, Matt. XXIV, 24).
* * * * * * * * * * * * *
Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. Et non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae; quorum finis erit secundum opera ipsorum.
(S. Paulus Apostolus, 2 Cor. XI, 13-15).
* * * * * * * * * * * * *
Nolite jugum ducere cum infidelibus; quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis?
(S. Paulus Apostolus, 2 Cor. VI, 14-16).
* * * * * * * * * * * * *
(Symbolum fidei catholicae s. Athanasio adscriptum).
* * * * * * * * * * * * *
(Verba Domini nostri Jesu Christi, Luc. XVIII, 8).
* * * * * * * * * * * * *
Firmissime tene, et nullatenus dubites, non solum omnes Paganos, sed et omnes Judaeos, et omnes haereticos atque schismaticos, qui extra Ecclesiam catholicam praesentem finiunt vitam, in ignem aeternum ituros, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41).
(S. Fulgentius Ruspensis Episcopus, De fide ad Petrum. Caput XXXVIII, seu Reg. XXXV: Damnandi).
* * * * * * * * * * * * *
Praeliantes nos et fidei congressione pugnantes spectat Deus, spectant Angeli ejus, spectat et Christus. Quanta est gloriae dignitas et quanta felicitas praesente Deo congredi et Christo judice coronari!
(S. Cyprianus Episcopus et Martyr, Epistola ad Thibaritanos. De exhortatione martyrii).
* * * * * * * * * * * * *
Nos Christiani, philosophi non verbis, sed factis sumus; nec vestitu sapientiam, sed veritate praeferimus: Virtutum conscientiam magis quam jactantiam novimus: non loquimur magna, sed vivimus quasi servi et cultores Dei.
(S. Cyprianus Episcopus et Martyr, De bono patientiae).
* * * * * * * * * * * * *
Damasci sancti Petri Mavimeni, qui, cum diceret Arabibus quibusdam, ad se aegrotum venientibus: "Omnis qui fidem Christianam catholicam non amplectitur, damnatus est, sicut et Mahumet, psudopropheta vester", ab illis est necatus.
(Martyrologium Romanum, Nono Kalendas Martii).
* * * * * * * * * * * * *
Itaque excommunicationi latae sententiae speciali modo Romano Pontifici reservatae subiacere declaramus:
I. Omnes a christiana fide apostatas, et omnes ac singulos haereticos, quocumque nomine censeantur, et cuiuscumque sectae existant, eisque credentes, eorumque receptores, fautores, ac generaliter quoslibet illorum defensores.
(Pius Papa IX, Constitutio Apostolicae Sedis).
* * * * * * * * * * * * *
Sicut Evam decepit serpens promittendo, quod non habebat; sic Haeretici praetendentes majorem agnitionem in mortem demergunt sibi credentes.
(S. Irenaeus Episcopus et Martyr, Adversus Haereses).
* * * * * * * * * * * * *
Habere jam non potest Deum patrem, qui Ecclesiam non habet matrem... Deus unus est, et Christus unus, et una Ecclesia ejus, et fides una, et plebs una in solidam corporis unitatem concordiae glutino copulata.
(S. Cyprianus Episcopus et Martyr, De Catholicae Ecclesiae unitate).
* * * * * * * * * * * * *
Omnes Christiani fideles huiusmodi opiniones, quae fidei doctrinae contrariae esse cognoscuntur, maxime si ab Ecclesia reprobatae fuerint, non solum prohibentur tamquam legitimas scientiae conclusiones defendere, sed pro erroribus potius, qui fallacem veritatis speciem prae se ferant, habere tenentur omnino.
(Concilium Vaticanum (1870), Constitutio dogmatica de fide catholica, Cap. 4).
* * * * * * * * * * * * *
Morbus quem curare volumus, haeresis est, vita mala, ira et indignatio Dei: morbus animi non corporis, causa hujus morbi est peccatum nostrum. Igitur curatio est instituenda a remotione peccati. Quamobrem ad placandam iram indignationemque Domini primum est remedium, ut ad Dominum, a quo aversi eramus, ex toto corde, et ex tota mente convertamur.
(Synodus Archidioecesana Gnesnensis praesidente Stanislao Karnkowski Archiepiscopo Gnesnensi et Primate Regni Poloniae Lovicii Anno Domini MDLXXXIII celebrata. – Verba Primatis).
* * * * * * * * * * * * *
Puer natus est nobis, et filius datus est nobis: cujus imperium super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, magni consilii Angelus.
(Missale Romanum. Introitus de Missa in die Nativitatis Domini).
* * * * * * * * * * * * *
Neque enim quaero intelligere ut credam, sed credo ut intelligam.
(S. Anselmus Cantuariensis).
* * * * * * * * * * * * *
Considera tenebras, quibus nunc multi laborant Ethnici, Judaei, Haeretici, qui carent lumine fidei, compatere illis, accendere desiderio eos educendi ex illis, gratias age Deo, si tu ex illis eductus es, et vide, quid Deo debeas pro hoc lumine, sine quo impossibile est placere Deo et salvari.
(P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis punctis meditationum pro singulis diebus totius anni).
* * * * * * * * * * * * *
O infelicium Judaeorum deflenda dementia! Ecce Salvatoris adventum nec Testamenti Veteris auctoritate intelligunt, nec eum venisse accipiunt. Gentium conversionem legunt, et de sua reprobatione minime confunduntur. Sabbati observationem suscipiunt, quam reprobatam Scripturae testificatione cognoscunt. Circumcisionem carnis venerantur, qui cordis munditiam perdiderunt.
(S. Isidorus Hispalensis Episcopus, Doctor Ecclesiae, De fide catholica contra Judaeos).
* * * * * * * * * * * * *
Solam Ecclesiam Catholicam Romanam esse veram Christi Ecclesiam; Sectas vero omnes haereticorum esse Synagogas Sathanae.
(R. P. Thyrsus Gonzalez de Santalla, universae Societatis Jesu Praepositus Generalis, Veritas Religionis Catholicae adversus haereticos demonstrata, sive Manuductio ad conversionem haereticorum..., Dilingae, Anno M. DC. LXXXXI., Prooemium).
* * * * * * * * * * * * *
Is resurrectionis Christi verus confessor et cultor est, qui et de passione ejus non confunditur, et de corporea nativitate non fallitur.
(S. Leo Magnus).
* * * * * * * * * * * * *
Sunt Judaei, qui nec Filium Dei, Messiam suum et mundi Redemptorem, agnoscunt, nec credunt tertiam in Trinitate Personam, adeoque manent in tenebris, de quibus Christus Dominus: Sinite illos, quia caeci sunt, et duces caecorum.
(P. Joannes Dirckinck SI, Exhortationes domesticae. In festo Pentecostes. De praeparatione ad Spiritum Sanctum qui Lux est).
* * * * * * * * * * * * *
Concilia Generalia legitima authoritatem habent Divinam.
Ideoque sunt infallibilia in statuendis Fidei, et morum decretis.
Quorum ultimum Vaticanum (a. 1870) fuit vere oecumenicum.
* * * * * * * * * * * * *
Hanc [sc. veram Religionem] esse certissimam, et unicam ad aeternam beatitudinem viam, a qua, quicunque deflexerit, in sempiternum exitium certissime ruiturum. Atheismi dogma esse, quemque in sua Religione salvari posse. Sicut enim unus est Deus, una veritas, una rectitudo, una justitia, ita est una fides, et Religio, et una Dei, Christique Ecclesia, seu Congregatio, extra quam salus esse non potest.
(R. P. Leonardus Lessius SI, Consultatio, Quae Fides et Religio sit capessenda).
* * * * * * * * * * * * *
Vae pastoribus... qui pascebant semetipsos! Nonne greges a pastoribus pascuntur?
(Prophetia Ezechielis XXXIV, 2).
* * * * * * * * * * * * *
Certum quidem est (et de fide ex Trid.), validum esse Baptismum collatum ab haereticis, quando omnia requisita ad Sacramentum adhibentur; sed merito putant communiter theologi, pueros baptizatos a ministris protestantibus omnes esse sub conditione rebaptizandos, quia praesertim hac nostra aetate de materia, forma, et intentione talium ministrorum, qui hoc Sacramentum absolute necessarium non iudicant, ideoque parum de eo rite conferendo curant, facile dubitari debet.
(P. Josephus Schneider SI, Manuale sacerdotum. Pars II. Liturgica et pastoralis. Coloniae 1881, p. 419).
---------------------------------------------------------
* * * * * * * * * * * * *
Nulli sacerdotum liceat canones ignorare, nec quidquam facere quod possit Patrum regulis obviare; et quamvis non teneatur scire omnes subtilitates juris, canones tamen communes obligantes, et ad suum officium spectantes, ignorare sine culpa non potest.
(S. Antoninus archiepiscopus Florentinus).
* * * * * * * * * * * * *
Quiconque n'aime et n'honore pas la Vierge d'un amour et d'un honneur tout special et particulier, n'est point vrai Chrétien.
(Saint François de Sales Evêque de Genève, Docteur de l'Eglise).
* * * * * * * * * * * * *
Sicut ergo secundum illam divinitatem, qua unum sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, neque Patrem natum credimus, neque Spiritum sanctum, sed solum Filium: sic etiam secundum carnem solum Filium natum catholica fides et credit et praedicat.
(S. Fulgentius Ruspensis Episcopus, De fide seu de regula vere fidei ad Petrum. Caput II).
---------------------------------------------------------
Nesciens Virgo virum, peperit sine dolore Salvatorem saeculorum.
(S. Vincentius Ferrerius, Sermo de Nativitate Domini).
* * * * * * * * * * * * *
Neque vero dubitare debet quisquam Christianus, quin Concilium
Oecumenicum legitime congregatum, Ecclesiam catholicam repraesentet. Quamobrem
quod ab illo statuitur, ab Ecclesia sancta catholica statuitur... Quoniam
igitur Ecclesia Spiritu sancto regitur, in his, quae pertinent ad fidem, errare
nullo modo potest. Qui itaque non credit oecumenico concilio, qui non
acquiescit in eo, quod ab illo hoc est ab orbe toto Christiano definitum est,
sed in dubium revocare conatur, denuoque disceptari vult de his, quae semel
illius iudicio terminata, recteque constituta sunt, non credit sanctam
Ecclesiam catholicam: Spiritui sancto per os illius loquenti repugnat: atque
ideo catholicus, aut Christianus dici non meretur: sed habendus est, iuxta
Christi praeceptum, tanquam ethnicus et publicanus.
(Stanislaus Card. Hosius, Confessio catholicae fidei Christiana.
Caput XXIIII. Quod Concilium Oecumenicum Ecclesiam Catholicam repraesentat.
In: Opera omnia, T. I, pag. 35).
* * * * * * * * * * * * *
Non solum ridiculum, sed etiam impium esset affirmare
perfidos Iudaeos peculiari Dei auxilio adiutos assentiri hodie iis quibus
prisci Iudaei ante Christi adventum assentiebantur.
(P. Ludovicus Molina SI, Liberi
arbitrii cum gratiae donis, divina praescientia, providentia, praedestinatione
et reprobatione concordia, Matriti MCMLIII, pag. 35).
* * * * * * * * * * * * *
Scientia sine charitate inflat; charitas sine scientia se quidem, sed non propinquum aedificat
(Card. Franzelin)
* * * * * * * * * * * * *
Cum infantes pueri Baptismi defectum, nec fidei, spei, charitatisve actibus, nec voto Sacramenti suscipiendi supplere possint; ad eos credimus, nisi re illud ipsa suscipiant, nullo modo redemptionis gratiam pervenire, atque ideo in Adamo morientes partem habere cum Christo nullam.
(Jacobus Benignus Bossuet
Episcopus Meldensis, Doctrinae catholicae, de iis argumentis de quibus
controversiae sunt, expositio, Viennae Austriae MDCCLIII (1753), pag. 55).
* * * * * * * * * * * * *
Strenue igitur discutere perge tenebras errorum, liberalismum urge, eumque praesertim,
qui moderationis velo obductus insano
nisu verum cum falso, Christum cum Belial componere conatur.
(Pius Papa IX).
* * * * * * * * * * * * *
Ecclesia, quae
errare non potest, et fides quae non potest deficere, est Ecclesia Romana, et
fides Romanae Ecclesiae.
(S. Antoninus archiepiscopus Florentinus).
---------------------------------------------------------
Haereticorum
Ecclesiae, Synagogae magis diaboli appellandae sunt, quam Christi conciliabula.
(S. Hieronymus, Ecclesiae
Doctor).
Canon VII. Si
quis dixerit, eandem Christi Ecclesiam posse offundi tenebris, aut infici
malis, quibus a salutari fidei morumque veritate aberret, ab originali sua
institutione deviet, aut depravata et corrupta tandem desinat esse; anathema
sit.
(Acta et Decreta SS. Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi).
Fide catholica tenendum est, Concilia generalia a Summo Pontifice confirmata errare non posse nec in fide nec in moribus. (S. Robertus Bellarminus, Ecclesiae Doctor).
Si quis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, sit anathema.
(S. Paulus Apostolus,
Epistula ad Corinthios prima XVI, 22).
* * * * * * * * * * * * *
... pueris infantibus nulla alia salutis comparandae ratio, nisi eis baptismus praebeatur, relicta sit. (Catechismus Romanus, p. II, c. 2, nr. 34).
* * * * * * * * * * * * *
Extra Ecclesiam catholicam, quid enim prohibet
quominus Augustini verbis utamur, omnia potestis habere praeter salutem.
Potestis habere honorem, potestis habere sacramenta, potestis etiam cantare
Alleluia, potestis respondere Amen, potestis Evangelium tenere, potestis in
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti fidem habere et praedicare: sed
nusquam nisi in Ecclesia catholica salutem potestis invenire. Extra hanc haberi
possunt omnia: sola ea, quae sola salutem adfert charitas, extra Ecclesiam
haberi non potest: Neque enim dividit unitatem, quisquis habet charitatem.
(Stanislaus Card. Hosius, Confessio catholicae fidei Christiana. Caput XCIII. Paraenesis cum totius operis peroratione. In: Opera omnia, T. I, pag. 407).
* * * * * * * * * * * * *
... longe praestantius et nobilius est servire Deo, quam esse monarcham totius orbis. (P. Leonardus Lessius SI, De perfectionibus moribusque divinis. Parisiis 1881, p. 21).
* * * * * * * * * * * * *
Concilia generalia
a Romano Pontifice confirmata esse regulam infallibilem fidei. Nam Ecclesia
Catholica, quae est columna, et firmamentum veritatis, nequit esse Magistra
errorum: foret autem Magistra errorum, si Concilia generalia, confirmata a
Pontifice, in fide errare possent; illa enim Concilia, ut unita capiti
Ecclesiae, repraesentant universam Ecclesiam, et quod Concilia ejusmodi
definiunt, Ecclesia Catholica dicitur definire, et docere.
(R. P. Thyrsus Gonzalez de Santalla, universae Societatis Jesu Praepositus Generalis, Veritas Religionis Catholicae adversus haereticos demonstrata, sive Manuductio ad conversionem haereticorum..., Dilingae, Anno M. DC. LXXXXI., p. 179).
* * * * * * * * * * * * *
Ecclesia ibi est, ubi fides vera
est.
(S. Hieronymus, Ecclesiae Doctor).
* * * * * * * * * * * * *
Quae olim ecclesia docuit ut vera, etiam nunc vera
sunt, cum veritas sit immutabilis. Ergo eo ipso, quod constat, quid olim
ecclesia docuerit, etiam constat, quid nunc doceat, cum infallibilis ecclesia,
quae nunc est, non possit contradicere infallibili ecclesiae, quae olim fuit.
(P. Christianus Pesch SI, Compendium
Theologiae dogmaticae. Tomus I. Friburgi Brisgoviae MCMXXXV, p. 218).
* * * * * * * * * * * * *
In summa, verbum tibi dico, Theotime, dignum omnino,
quod notetur: Haeretici sunt haeretici, et hoc insigniti sunt nomine, eo quod
inter articulos fidei eos eligant, qui sibi arrident, et quos fide humana
placet credere, aliis reiectis et abnegatis; Catholici autem sunt Catholici,
quia sine ulla electione omnes aequali firmitate amplectuntur, et sine
exceptione universalem Ecclesiae fidem tenent.
(Tractatus Amoris Divini,
constans libris duodecim. A seraphico, amantissimoque Dei Praesule S. Francisco de
Sales, Episcopo, et Principe Genevensi idiomate Gallico conscriptus; deinde per
R. P. Henricum Lamormaini, S. J. Sacerdotem, in Latinum traductus. Pars II. Editio quarta auctior. Waldsassii 1740, pp.
311-312).
* * * * * * * * * * * * *
Neque in confusione Paganorum, neque in purgamentis
haereticorum, neque in languore schismaticorum, neque in caecitate Iudaeorum
quaerenda est religio, sed apud eos solos qui Christiani catholici, vel
orthodoxi nominantur, id est integritatis custodes, et recta sectantes.
(S. Augustinus, De vera
religijne, V. 9).
* * * * * * * * * * * * *
Tota demonstratio apologetica
ultimatim ducit ad hunc syllogismum: 1. Omnia, quae Deus revelavit, credibilia
sunt. 2. Deus religionem christiano-catholicam revelavit. 3. Ergo religio
christiana credibilis est. (P. Parthenius Minges OFM, Compendium theologiae
dogmaticae generalis. Ratisbonae 1923, p. 8).
* * * * * * * * * * * * *
Omnes totius mundi exercitus, et tota generis humani multitudo omnibus suis armis instructa, non posset vel uni angelo resistere, aut ejus vim sustinere. (P. Leonardus Lessius SI, De perfectionibus moribusque divinis. Parisiis 1881, p. 208).
* * * * * * * * * * * * *
Ad ipsam salutem et vitam aeternam nemo pervenit, nisi
qui habet caput Christum; habere autem caput Christum nemo poterit, nisi qui in
ejus corpore fuerit, quod est Ecclesia. (S. Augustinus, De
unitate Ecclesiae, n. 49).
* * * * * * * * * * * * *
Homo apostata vir inutilis dicitur, qui a fidei veritate aversus, ad perfidiae falsitatem convertitur. (S. Bonaventura).
Inter omnes hominum curas, studium divinae sapientiae
est perfectius, jucundius et utilius. (S. Thomas de Aquino).
* * * * * * * * * * * * *
Petimus
autem a Deo, ut regnum Christi, quod est Ecclesia, propagetur; ut se ad fidem
Christi Domini et ad accipiendam veri Dei cognitionem convertant infideles et
Judaei; et schismatici ac haeretici redeant ad sanitatem, et ad Ecclesiae Dei
communionem, a qua desciverunt, revertantur. (Catechismus Romanus.
Pars IV. Caput XI. De secunda petitione Orationis dominicae. "Adveniat
regnum tuum". 12. Quid in primis igitur hac petitione Deum
oremus).
* * * * * * * * * * * * *
Compendiosissima et fere sola ad sanctitatem via est
abhorrere ab omnibus, quae mundus amat et amplectitur. (S.
Ignatius de Loyola).
* * * * * * * * * * * * *
De
Regis hominis decreto, posteaquam semel pronunciatum est, disputare fas non
est, sed ei parere necesse est: et fas erit de Spiritus sancti decreto per os
Ecclesiae loquentis disceptare, atque illud in dubium revocare? Absit a piorum
cordibus haec tam impia cogitatio... Sed scriptum est, aiunt, ab Augustino,
etiam ipsa plenaria Concilia, saepe priora posterioribus emendari (Lib. 2. cont. Donat. cap. 3).
Scriptum est: sed non eo sensu, quasi quod semel in causa fidei statutum est in
uno aliquo plenario Concilio, id in altero retractari postea liceat. Vel unum
Concilium aliquod plenarium legitime congregatum proferatur, in quo prioribus
plenariis Conciliis itidem legitime congregatis, contrarium sit aliquid
constitutum in his quae ad fidem pertinent: proferri proculdubio nullum
poterit. Nam si quis vel Ariminense, vel Syrmiense, vel Antiochenum, vel
Ephesinum secundum, aut si quae fuerunt alia eiusdem generis Concilia
congregata protulerit, quandoquidem auctoritate Romani Pontificis vel
congregata, vel comprobata iuxta canones Nicaeni Concilii non sunt, legitime
congregata Concilia nequaquam dici possunt, sed conventicula potius et
conciliabula.
(Stanislaus Card. Hosius, Confessio
catholicae fidei Christiana. Caput XXIIII. Quod Concilium Oecumenicum
Ecclesiam Catholicam repraesentat. In: Opera omnia, T. I, pag. 36-37).
* * * * * * * * * * * * *
Deum time et ama, firmiter retinens veram orthodoxamque fidem et constanter permanens in catholica ac romana Ecclesia. Doctrinam haereticorum, qui opiniones eidem sanctae Ecclesiae contrarias pertinaciter defendunt, exsecrare et fuge. Deus enim eos omnes, qui per haereses et schismata sese ab unitate Ecclesiae separant, abominatur. Isti homines sunt superbissimi: et nisi ipsi errores suos ante mortem deserant deponantque ac se corrigant, in aeternum peribunt. (P. Ludovicus Blosius OSB, Tabella spiritualis continens brevem institutionem vitae Christianae et viam perveniendi ad sincerum amorem Dei, § 1, 1).
* * * * * * * * * * * * *
I.
Quomodo Haeretici et Schismatici Ecclesiam oppugnant?
R. 1. Insurgendo adversus ejus
doctrinam et auctoritatem. 2. Sacras Scripturas detorquendo in sensus alienos,
ad erroris sui patrocinium. 3. Temere effutiendo Ecclesiam in errorem et
corruptionem esse prolapsam, posseque extra ejus finum homines salutem adipisci.
Quae quidem Haereticorum omnium opinio sola sufficit ad eorum omnium
condemnationem: ut supra probavimus. Hinc eos vocat Tertullianus interfectores
veritatis. (...)
I. Quomodo revincit Ecclesia Haereticos
et Schismaticos?
R. 1. Opponendo ipsis certissimam Scripturarum et
Traditionis normam circa singula dogmata in controversiam revocata ab
Haereticis. 2. Opponendo ipsis apertissima verba Christi promittentis
Ecclesiam nunquam interituram, nunquam a recta fide defecturam. Proindeque
sectam omnem ab Ecclesia segregatam ipsa sua novitate falsi nominis Ecclesiam
constituere. Qua quidem praescriptione invictissima refelluntur omnes
Haeretici, nulla habita ratione examinis dogmatum singulorum, in quibus errant.
I. Vincitne tandem Ecclesia
haereses omnes, omnia schismata?
R. Vincit prorsus: regitur
enim Spiritu Dei, estque columna et firmamentum veritatis (I Tim. 3,
15). Jam experientia teste triumphavit de antiquis haeresibus; triumphabit item
de recentibus, et futuris.
(Institutiones catholicae in modum catecheseos,
in quibus quidquid ad Religionis Historiam et Ecclesiae Dogmata, Mores,
Sacramenta, Preces, Usus et Caeremonias pertinet, totum id brevi compendio ex
sacris Fontibus Scripturae et Traditionis explanatur. Ex gallico idiomate
in latinum sermonem translatae; adjectis singulis e Scriptura et Traditione
petitis probationibus et testimoniis. Auctore eodem et interprete
Francisco-Amato Pouget Montispessulanaeo, Presbytero Congregationis Oratorii
Gallicani, sacrae Facultatis Parisiensis Doctore Theologo, Abbate Beatae Mariae
de Campo-Bono. Tomus primus. Venetiis
1782, pp. 251. 252).
* * * * * * * * * * * * *
Noluit
Ecclesiam suam caecam esse omnipotens Deus, oculos ei dedit, qui eam
illuminarent, et ei veritatis viam ostenderent, qui eam errare non permitterent. (S. Bruno
Signiensis, De Confessoribus).
* * * * * * * * * * * * *
Optima politica sinceritas est. Alba mens numquam
erubescit, ubi vice versa in ruborem cogitur deprehensa falsitas. Nihil foedius
fraude detecta. (S. Ignatius de Loyola).
* * * * * * * * * * * * *
Necessarium fuit Christum ex
mortuis resurgere, non modo ad divinae justitiae commendationem, ad fidei
nostrae instructionem, et spei erectionem, verum etiam ad vitae fidelium
informationem, et salutis nostrae consummationem. (S. Thomas Aquinas, Summa theologica, III, q. 51, a. 1. Conclusio).
* * * * * * * * * * * * *
Quod solo hoc Judaei accipere veniam possint delictorum suorum, si sanguinem Christi occisi baptismo ejus abluerint, et in Ecclesiam transeuntes, praeceptis ejus obtemperaverint. (S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, Testimoniorum libri adversus Judaeos, I. XXIV).
Hanc
veram Catholicam Fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti
sponte profiteor et veraciter teneo, eandem integram et inviolatam usque ad
extremum vitae spiritum, constantissime, Deo adiuvante, retinere et confiteri,
atque a meis subditis seu illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit,
teneri et doceri et praedicari, quantum in me erit curaturum, ego idem N. spondeo,
ac iuro. Sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei Evangelia. (Professio Catholicae Fidei juxta Codicem
Juris Canonici).
* * * * * * * * * * * * *
Quis dicendus est christianus?
Qui Iesu Christi veri Dei et hominis
salutarem doctrinam in eius Ecclesia profitetur. Omnes proinde cultus et
sectas, quae extra Christi doctrinam et Ecclesiam ubivis gentium reperiuntur,
ut est iudaica, ethnica, mahometica, haeretica, damnat et detestatur penitus, qui
vere christianus est et in ipsa Christi doctrina firmiter acquiescit. (S. Petrus
Canisius SI, Doctor Ecclesiae, Catechismus
maior seu Summa doctrinae christianae, I. 1).
* * * * * * * * * * * * *
Retine firmiter orthodoxam fidem, credens sine aliqua haesitatione omnia quae canonicae et Sanctae Scripturae ab Ecclesia receptae complectuntur et quae Spiritus Sanctus credenda nobis revelat pronuntiatque per Ecclesiam. (Manuale vitae spiritualis continens Ludovici Blosii Opera spiritualia selecta. Friburgi Brisgoviae 1907, p. 195).
* * * * * * * * * * * * *
DISCIPULUS. Quid autem significat, Communionem Sanctorum?
MAGISTER. Nihil aliud est, quam dicere corpus Ecclesiae eo modo unitum esse, ut si bene uni membro sit, bene sit, et reliquis (Psal. 118. Rom. 12). Hinc quantumvis in remotissimis plerique regionibus degant, nec nobis noti sint, nihilominus Missae sacrificiis, precibus, divinis officiis, aliisque id genus bonis operibus eorum, gaudemus. Quae communio non modo in terris est, sed etiam eadem Missae sacrificia, orationes, bonaque opera in purgatorio existentibus in primis prosunt, uti quoque orationes in caelo degentium, nobis et animabus in purgatorio constitutis, proficuae sunt. (S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Christianae doctrinae copiosa explicatio, jussu Sanctissimi Domini Clementis VIII. Pontificis Maximi composita).
* * * * * * * * * * * * *
Haeretici, sicut diabolus ipsorum pater, transformationem vultus ad speciem Angeli conformant, eamque verborum indolem prae se ferunt, ut rectum sensum habere videantur eumque ubi persuaserint, eo miseros deducunt, ut diversa et aliena a Scripturis sentiant. (S. Athanasius, Episcopus et Doctor Ecclesiae).
* * * * * * * * * * * * *
Apparuit
enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut
abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, et iuste, et pie vivamus
in hoc saeculo, expectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et
Salvatoris nostri Iesu Christi; qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret
ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum
operum. (S. Paulus Apostolus, Epistula ad Titum II, 11-14).
* * * * * * * * * * * * *
Instruit
Dominus multos esse venturos sub pellibus ovium rapaces lupos. Quaenam istae sunt
pelles ovium, nisi nominis christiani extrinsecus superficies? Qui lupi rapaces, nisi
sensus, et spiritus subdoli, ad infestandum gregem Christi intrinsecus
delitescentes? Qui pseudoprophetae sunt, nisi falsi praedicatores? Qui
pseudoapostoli, nisi adulteri evangelizatores? Qui antichristi interim et
semper, nisi Christi rebelles? Nunc sunt haereses, non minus doctrinarum
perversitate Ecclesiam lacessentes, quam tunc Antichristus persecutionum
atrocitate persequetur: nisi quod persecutio et martyres facit, haeresis
apostatas tantum. (Tertullianus, De
praescriptione adversus haereticos, 4).
* * * * * * * * * * * * *
Tantum de veritate quisque potest videre, quantum
ipse est. (Hugo
de S. Victore).
Nunc
autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium; quoniam quidem per
hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et, sicut in Adam omnes
moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo
ordine: primitiae Christus, deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu eius
crediderunt. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum
evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Oportet autem illum
regnare, "donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius". (Sanctus Paulus Apostolus, 1 Cor. XV, 20-25).
* * * * * * * * * * * * *
* * * * * * * * * * * * *
Non
est caput nisi in corpore suo: non est Christus, nisi in sua sancta Catholica
Ecclesia. Ecclesia porro Catholica ibi est, ubi est fides Catholica. Fides
autem Catholica ea est, quae per orbem universum iuxta Christi praeceptum eadem
semper annunciatur, nec vel tempore, vel locis unquam variatur, a qua si quis
dissentiat, is Catholicus non est, quod singularem quandam opinionem, non unam
communem omnium fidem amplecti videatur.
(Stanislaus Cardinalis Hosius, Confessio Catholicae Fidei Christiana. Caput
XXII).
* * * * * * * * * * * * *
DISCIPULUS. Quid ergo
per virtutem fidei credendum est?
MAGISTER.
Necessarium est inprimis credere distincte omnes articulos Symboli, quos supra
explicavimus, et illos praesertim articulos, de quibus festa per anni circulum
Ecclesia instituit, ut sunt, Incarnatio Domini, Nativitas, Passio, Resurrectio,
Ascensio, Missio Spiritus Sancti, et Sanctissima Trinitas. Deinde praeparatum
esse hominem oportet, ut omne illud credat, quod credendum esse declarabit
sancta Mater Ecclesia. Denique exterius ab iis sibi cavere, quae signa sunt
infidelium, ut v. g. est, Turcicarum aut Judaicarum vestium habitus, vesci
carnibus in die veneris ut haeretici faciunt, et similia; quia non modo
necessarium est corde et ore, sed etiam opere exteriore ingenue fidem
profiteri, et sese alienum ab omni secta Sanctae Ecclesiae contraria ostendere. (S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Christianae doctrinae copiosa explicatio,
jussu Sanctissimi Domini Clementis VIII. Pontificis Maximi composita).
* * * * * * * * * * * * *
Considera omnem spiritum esse mendacem qui non
mittitur a Christo. Talis fuit in ore prophetarum regis Samariae [cf. 3 Reg.
22, 6-12], talis in modernorum linguis haereticorum: qui novas doctrinas
serunt, nova confingunt evangelia, veterum traditiones, scripturas dogmataque
iam inde ab ipsis initiis Christi in Ecclesia usurpata reiciunt, falsitatis
magistri. Horum spiritus est mendacii spiritus, non a Christo ipsa Veritate
missus, sed a Patre mendacii cacodaemone instillatur. (P. Stanislaus a Iesu Maria
Papczyñski, Inspectio cordis).
* * * * * * * * * * * * *
Sed
sciant omnes, quod ubicumque et qualitercumque homo moriatur in criminali
peccato sine satisfactione et potest satisfacere et non satisfecit, diabolus
rapit animam eius de corpore suo cum tanta angustia et tribulatione, quantam
nullus scire potest, nisi qui recipit. Et omnia talenta et potestas, scientia
et sapientia, quam putabat habere (cfr. Lc 8, 18), auferetur ab
eo (Mc 4, 25)... Corpus comedunt vermes;
et ita perdit corpus et animam in isto brevi saeculo et ibit in inferno, ubi
cruciabitur sine fine. (S. Franciscus
Assisiensis, Epistola ad fideles).
Novi
anni et totius vitae felicitas in eo consistit, ut omnia temporis et actionum
nostrarum momenta ad Dei solius gloriam dirigantur. Hoc Deus jure supremi
dominii exigit, hoc nos essentiali servitutis titulo debemus. (S. Ignatius
de Loyola).
* * * * * * * * * * * * *
Didicimus
ergo iam, ibi esse Apostolicam Ecclesiam, ubi est doctrina Apostolorum. Porro
doctrina Apostolorum ibi est, ubi est legitima Episcoporum successio a
temporibus Apostolorum ad haec usque nostra: quae successio ubi non est, ibi
non est Ecclesia Christi, sed Satanae synagoga. (Stanislaus Cardinalis Hosius, Confessio Catholicae Fidei
Christiana. Dilingae, Anno salutis humanae, M. D. LVII. (1557). Caput
XXVIII. Quod ubi legitima Episcoporum
successio est, ibi doctrina Apostolorum, ibi vera sit, una, sancta, catholica,
Apostolica Ecclesia).
* * * * * * * * * * * * *
Ferendi
non sunt, qui Pontifici se dicto audientes fore profitentur, non autem Paulo,
aut Iulio, sibique hoc arrogant, suum ut esse velint iudicium, quando ut
Pontifex, quando ut Iulius decernat; quae si semel admissae fuerint captiones,
omnis erit e terris obedientia sublata. Cur enim non eadem ratione sibi sumat
quisquam, ut de regis sententia iudicet, quod Sigismundum, non autem regem
pronuntiasse dicat? Nihil captione hac perniciosius cogitari potest. (Stanislaus Cardinalis Hosius, Confessio
Catholicae Fidei Christiana. Dilingae, Anno salutis humanae, M. D. LVII.
(1557). Caput XXVIII).
* * * * * * * * * * * * *
Catholicus non est, qui a Romana
Ecclesia in fidei doctrina discordat.
* * * * * * * * * * * * *
Itaque
certissimum est, eos omnes, qui opinionem aliquam Romanae Catholicaeque
Ecclesiae contrariam tenent, et defendunt, atque ita sese ab illius unitate
separant; si pertinaces in haeresi aut schismate vitam finierint, aeterna
supplicia in inferno luituros, quamlibet iuste aliqui hic vivere videantur. (P.
Ludovicus Blosius OSB, Speculum
spirituale).
* * * * * * * * * * * * *
Cum diversae religiones opposita de Deo doceant,
si quaelibet aeque vera, aeque bona, aeque Deo grata reputanda esset, Deus
errorem approbare dicendus foret. Sic, v. gr., Catholici Christum tanquam Deum
venerantur; Judaei vero eum ut malefactorem respuunt; si igitur utraque religio
aeque vera, bona, et Deo grata exsisteret, tunc placeret Deo Christum simul ut
Deum et ut malefactorem agnosci: quod absolute repugnat, cum Deus, summa
veritas, nullum errorem approbare possit. Diversae igitur religiones nequeunt
esse aequaliter verae; sed una sit vera, aliae falsae, oportet. (P. Ioannes Herrmann
CSsR, Institutiones Theologiae Dogmaticae,
T. I, editio septima, Lugduni-Lutetiae Parisiorum 1937, p. 79).
* * * * * * * * * * * * *
Hoc
autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa: erunt
homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non
obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores,
incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, et
voluptatum amatores magis quam Dei; habentes speciem quidem pietatis, virtutem
autem ejus abnegantes. Et hos devita. (S. Paulus Apostolus, Epistula
ad Timotheum secunda III, 1-5).
* * * * * * * * * * * * *
Haereticum
hominem post unam et secundam correptionem devita, sciens, quia subversus est,
qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. (S. Paulus
Apostolus, Epistula ad Titum III, 10-11).
* * * * * * * * * * * * *
Aeternitatem cogita quisquis sapis;
Deo placere, dein juvare proximos,
Ecclesiam protegere, proterere haereses:
Hic
finis esto, haec meta studiorum omnium.
(P. Philippus Labbeus SI)
* * * * * * * * * * * * *
Firmissime
tene, et nullatenus dubites, Verbum carnem factum eandem humanam carnem semper
veram habere, qua de Virgine Verbum Deus natus est, qua crucifixus et mortuus
est, qua resurrexit et in coelum ascendit, et in dextera Dei sedet, qua etiam
venturus est judicare vivos et mortuos. (S. Fulgentius Ruspensis Episcopus, De
fide ad Petrum. Caput XX)
* * * * * * * * * * * * *
Canon VI. Si quis dixerit, intolerantiam illam, qua Ecclesia catholica omnes
religiosas sectas a sua communione separatas proscribit et damnat, divino iure
non praecipi; aut de veritate religionis opiniones tantum, non autem
certitudinem haberi posse; ideoque omnes sectas religiosas ab Ecclesia
tolerandas esse; anathema sit. (Acta et Decreta SS.
Concilii Vaticani (1870), Primum Schema
Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi)
* * * * * * * * * * * * *
Necesse
est profecto omnibus deinceps Catholicis, qui sese Ecclesiae matris legitimos
filios probare student, ut sanctae sanctorum Patrum fidei inhaereant,
adglutinentur, immoriantur, profanas vero profanorum novitates detestentur,
horrescant, insectentur, persequantur. (S. Vincentius Lirinensis, Commonitorium
adversus haereses. Tractatus Peregrini pro catholicae fidei antiquitate et
universitate adversus profanas omnium haereticorum novitates, Caput XXXIII).
* * * * * * * * * * * * *
Ut
soli soli oculos indulget aquila, ita unum cor hominis uni debetur Deo. In hoc
habet omnia, extra quem nihil est omne, quod esse putatur: umbra boni, nec tam
umbra quam deceptio. (S. Ignatius de Loyola).
* * * * * * * * * * * * *
Mundum
reformaturus a seipso incipiat, secus oleum ac operam perditurus. (S. Ignatius de Loyola).
* * * * * * * * * * * * *
Firmissime
tene, et nullatenus dubites, non omnes, qui intra Ecclesiam catholicam
baptizantur, accepturos esse vitam aeternam, sed eos, qui percepto baptismate
recte vivunt, id est qui se abstinuerunt a vitiis et concupiscentiis carnis. Regnum enim coelorum
sicut infideles, haeretici atque schismatici non habebunt, sic catholici
criminosi possidere non poterunt. (S. Fulgentius Ruspensis Episcopus, De fide seu de
regula vere fidei ad Petrum. Caput XL).
* * * * * * * * * * * * *
Homines transeunt:
sed veritas Domini manet in aeternum. (Thomas a Kempis, De imitatione Christi, I. 5. 2).
* * * * * * * * * * * * *
Omnium
divinorum divinissimum est cooperari Deo in salutem animarum. (S.
Dionysius Areopagita).
* * * * * * * * * * * * *
Certis
in causis silere quam loqui praestat, nec vindice opus est stylo, ubi sui
ipsius vindex est veritas... Ranarum coaxatio lunae splendori nihil detrahit:
nec tibi oberunt calumniae, si eas non tam verbis quam factis diluas. (S.
Ignatius de Loyola).
* * * * * * * * * * * * *
Est
autem hic observandum, pertinaciam illam, quae Haereticum facit, non tam
temporis diuturnitate, quam prava voluntatis dispositione esse aestimandam, ut
recte probat Melchior Canus sup. [lib. 12. De locis theologicis,] cap. 9. Nam
si quis sciens ac volens errori alicui ab Ecclesia damnato, tanquam Fidei catholicae
contrario, una solummodo hora, aut etiam minori adhuc temporis spatio
adhaereret, haud dubie Haereticus censendus esset. (Ludovicus Abelly,
Episcopus Ruthenensis, Medulla Theologica,
Pars I. Ratisbonae 1859, p. 66).
* * * * * * * * * * * * *
Considera causam tot peccatorum: «Quia non
crediderunt in me» (Joan. 16, 9). Nam in Haereticis, Ethnicis, et Judaeis
infidelitas est fundamentum peccatorum: in malis Catholicis defectus vivae
fidei, cum factis ostendunt, Christum non esse inspectorem judicemque
peccatorum, et summo odio ea prosequentem, et pro iis abolendis passum. In te
an sit tam viva fides, uti esse deberet, perpende, et ut sit, da operam. (P. Nicolaus Lancicius
SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis
punctis meditationum pro singulis diebus totius anni. Oeniponte 1881, pp. 227-228).
* * * * * * * * * * * * *
Obi. III. Secundum doctrinam Christi caritas est, qua homo placet Deo. Ergo
quidquid credit, salvus erit, dummodo caritatem habeat.
Resp. Nego suppositum argumentationis.
Nemo caritatem Dei habere potest, qui non credit, quae Deus credenda proponit.
«Qui non credit, iam iudicatus est» (Io. 3, 18). S. Ioannes, qui adeo commendat
caritatem, scribit: «Haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. Quis
est, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Iesus est Filius Dei» (I Io.
5, 4 sq.). (P. Christianus Pesch
SI, Compendium Theologiae dogmaticae.
Tomus I. Friburgi Brisgoviae MCMXXXV, p. 85).
* * * * * * * * * * * * *
Nunc
ut quaecunque hactenus dicta sunt in breve compendium redigamus, illud in summa
colligimus, nullam prorsus esse concilii potestatem in eum, qui iure sit
Pontifex. Et quamvis tria sint, in quibus prima fronte aliud videri possit,
primum ubi plures de Pontificatu contendunt, alterum ubi Pontificis electio est
irrita, tertium ubi fuerit haereticus Pontifex: horum tamen nihil conclusioni
nostrae obsistit. Nam et in eo, quod primo diximus, ubi non apparet quis
sit Pontifex perinde est ac si non esset, cum non esse et non apparere paria
esse iudicentur. Quod autem secundo loco tractatum est, qui legitime non est
electus, is neque Pontifex appellari meretur, nec Pontificia subnixus est
autoritate. Is denique, qui in haeresim lapsus contumaciter in prava opinione
perseverat, ne inter Pontifices quidem numeratur. Quae omnia evidentissimis
rationibus et maximorum virorum autoritatibus, superius ita ostendimus, ut
plura addere superfluum videatur. (Ioannes Hieronymus Cardinalis
Albanus, Libri de potestate Papae et
Concilii nouissima editio multis aucta lucubrationibus eiusdem autoris. Cum amplissimo repertorio. Venetiis MDLXI (1561), Prima pars, n.
214, p. 83).
* * * * * * * * * * * * *
Tanta
est haereticorum calliditas, ut falsa veris malaque bonis permisceant,
salutaribusque rebus plerumque erroris sui virus interserant, quo facilius
possint pravitatem perversi dogmatis sub specie persuadere veritatis. (S.
Isidorus Hispalensis, Sententiae,
III, 12).
* * * * * * * * * * * * *
1.
Considera Messiam desideratum esse fontem inexhaustum (Isai. 12, 3), tum
ratione divinitatis infinitae et immensae, tum ratione humanitatis, in qua sunt
merita valoris infiniti, apta ad salvandos mundos infinitos, et infinities
plura peccata abluenda, quam a te sunt commissa; hoc ponderando profunde
exulta, habens bonum tam amplum et indeficiens, pro te praeparatum, et da
operam, ut ad hauriendas ex hoc fonte aquas admittaris, iisque fruaris. 2. Considera,
septem esse praecipuas scaturigines, per quas ex hoc fonte aquae salutares
derivantur, scilicet septem sacramenta: quorum aquis partim anima, magis mortua
quam est cadaver, reviviscit, partim vivens crescit et augetur, usque ad
consecutionem vitae aeternae.... (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis
punctis meditationum pro singulis diebus totius anni. Oeniponte 1881, pp. 6-7).
* * * * * * * * * * * * *
Sacrosancta
Romana Ecclesia, Domini et Salvatoris nostri voce fundata... firmiter credit,
profitetur et praedicat, nullos intra catholicam Ecclesiam non exsistentes, non
solum paganos, sed nec Iudaeos aut haereticos atque schismaticos, aeternae
vitae fieri posse participes; sed in ignem aeternum ituros, «qui paratus est
diabolo et angelis eius» (Mt 25, 41), nisi ante finem vitae eidem fuerint
aggregati: tantumque valere ecclesiastici corporis unitatem, ut solum in ea
manentibus ad salutem ecclesiastica sacramenta proficiant, et ieiunia,
eleemosynae ac cetera pietatis officia et exercitia militiae christianae
praemia aeterna parturiant. Neminemque, quantascumque eleemosynas fecerit, etsi pro
Christi nomine sanguinem effuderit, posse salvari, nisi in catholicae Ecclesiae
gremio et unitate permanserit. (Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis. Ex Bulla Eugenii Papae IV Cantate Domino).
* * * * * * * * * * * * *
Orthodoxus seu rectae opinionis accipitur pro
catholico, et e contra Heterodoxus. Orthodoxia
seu recta opinio accipitur pro sana
ac catholica doctrina. (Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap., Compendium Iuris Canonici Beatae Mariae
Virgini dicatum. Romae 1905, p. 97).
* * * * * * * * * * * * *
Sola
igitur catholica Ecclesia est quae verum cultum retinet. Hic est fons veritatis,
hoc domicilium fidei, hoc templum Dei; quo si quis non intraverit vel a quo si
quis exierit, a spe vitae ac salutis alienus est. (Lactantius, Divinae
institutiones, 4, 30, 11).
* * * * * * * * * * * * *
Prima salus est, rectae fidei regulam
custodire, et a constitutis Patrum nullatenus deviare. (S.
Hormisdas, Papa).
* * * * * * * * * * * * *
In cruce salus, in cruce vita, in cruce protectio
ab hostibus; in cruce infusio supernae suavitatis, in cruce robur mentis, in
cruce gaudium spiritus; in cruce summa virtutis, in cruce perfectio
sanctitatis. Non est salus animae, nec spes aeternae vitae, nisi in cruce.
Tolle ergo crucem tuam et sequere Jesum, et ibis in vitam aeternam. Praecessit
ille bajulans sibi crucem et mortuus est pro te in cruce, ut et tu tuam portes
crucem, et mori affectes in cruce. Quia si commortuus fueris, etiam cum illo
pariter vives. (De imitatione
Christi, II. XII. 2).
* * * * * * * * * * * * *
DISCIPULUS. Quibus de causis signum crucis fit?
MAGISTER. Primum quidem fit ideo, ut contestemur nos Christianos esse, id est,
milites Christi Imperatoris nostri, quod symbolum quoddam et tanquam vexillum
sit, quo milites Christi ab inimicis Ecclesiae distinguantur, quales, Pagani,
Judaei, Turcae et Haeretici sunt. (...) Sancta Ecclesia
sponsa Dei est, illiusque Spiritus Sanctus est Magister. Unde periculum non
est, illam decipi, aut quippiam facere, aut faciendum docere, quod Dei
praecepto adversatur. (Robertus Bellarminus e Soc. Jesu S. R. E. Cardinalis, Christianae doctrinae copiosa explicatio.
Posonii 1742, pp. 7, 88-89).
* * * * * * * * * * * * *
Hinc
haereses et factae sunt frequenter et fiunt, dum perversa mens non habet pacem,
dum perfidia discordans non tenet unitatem. Fieri vero haec Dominus permittit et patitur,
manente propriae libertatis arbitrio; ut dum corda nostra et mentes nostras
veritatis discrimen examinat, probatorum fides integra manifesta luce
clarescat... Aversandus est talis atque fugiendus quisquis fuerit ab Ecclesia
separatus. Perversus est hujusmodi et peccat, et est a semetipso damnatus. An
esse sibi cum Christo videtur qui adversus sacerdotes Christi facit, qui se a
cleri ejus et plebis societate secernit? Arma ille contra Ecclesiam portat,
contra Dei dispositionem repugnat. Hostis altaris, adversus sacrificium Christi
rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, inobsequens servus,
filius impius, frater inimicus, contemptis episcopis et Dei sacerdotibus
derelictis, constituere audet aliud altare, precem alteram illicitis vocibus
facere, dominicae hostiae veritatem per falsa sacrificia profanare, nec scire
quoniam qui contra ordinationem Dei nititur, ob temeritatis audaciam divina
animadversione punitur. (S. Cyprianus, Episcopus
Carthaginensis, De catholicae Ecclesiae
unitate. Cracoviae 2013, pp. 9, 14).
* * * * * * * * * * * * *
Nullus
quippe Christianus debet disputare, quomodo quod Catholica Ecclesia corde
credit et ore confitetur, non sit; sed semper eandem fidem indubitanter
tenendo, amando et secundum illam vivendo, humiliter quantum potest, quaerere
rationem quomodo sit. Si potest intelligere, Deo gratias agat; si non potest,
non immittat cornua ad ventilandum, sed submittat caput ad venerandum. (S. Anselmus Cantuariensis, De fide Trinitatis et de Incarnatione Verbi, c. 2).
* * * * * * * * * * * * *
In
novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris,
et doctrinis daemoniorum. (S. Paulus Apostolus, 1 Tim. 4, 1).
* * * * * * * * * * * * *
Filius Dei nobis duplicem viam ostendit. Una via
est lata et illa vadit ad infernum, quam debemus multum cavere. Alia est arta
et illa vadit ad regnum caelorum et illam debemus fortiter tenere. Prima igitur
via dicitur esse lata et hoc ideo, quia multi sunt, qui per eam ambulaverunt,
quia Lucifer cum infinito exercitu quando trusus fuit de caelo, per eam
ambulavit Adam et Eva, per eandem viam ambulaverunt Sodomitae, quando quinque
civitates et tres terrae cum omnibus hominibus et cum omni substantia absorpti
sunt, per eandem viam ambulaverunt, qui per diluvium perierunt. Et quia tot
daemones et homines, qui sunt sine numero, per eam ambulaverunt, merito dicitur
lata esse. Dicitur etiam merito lata, quia multi sunt, qui per eam hodie
ambulant, quia omnes Iudaei, omnes gentiles, omnes haeretici, etiam inter nos
homines Christianos septem exercitus cotidie vadunt per istam viam, videlicet
omnes superbi, invidi, iracundi, luxuriosi, gulosi, avari et acediosi. Quando
etiam moriuntur mille homines, vix una vel plures animae salvantur et omnes
aliae per istam viam transeunt et ideo merito dicitur esse lata. (P. Peregrinus de Opole OP, Sermo in festo sancti Bartholomaei apostoli).
* * * * * * * * * * * * *
Videns autem diabolus templa
daemonum deseri, et in nomen liberantis Mediatoris currere genus humanum,
haereticos movit, qui sub vocabulo Christiano doctrinae resisterent
Christianae, quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in
Civitate Dei, sicut Civitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter
se diversa et adversa sentientes. Qui ergo in Ecclesia Christi morbidum aliquid
pravumque sapiunt, si correpti ut sanum rectumque sapiant, resistunt
contumaciter, suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed
defensare persistunt; haeretici fiunt, et foras exeuntes habentur in
exercentibus inimicis. Etiam sic quippe veris illis catholicis membris Christi
malo suo prosunt, dum Deus utitur et malis bene, et diligentibus eum omnia
cooperantur in bonum. (S. Augustinus, De
Civitate Dei. XVIII. 51).
* * * * * * * * * * * * *
Magnum praesidium est fides integra,
fides vera, in qua nec augeri ab ullo quidquam, nec minui potest: quia nisi una
est, fides non est. (S. Leo Magnus, Sermo XXIV. In Nativitate Domini IV, 6).
* * * * * * * * * * * * *
Per
paucam instructionem intellectus, in scientiis praesertim divinis, causantur
nonnumquam errores, in eis, qui se totos devotioni tradiderunt, dum voluerunt
plus sapere, quam sibi satis erat. (Ioannes Gerson).
* * * * * * * * * * * * *
Absolute
quidem necessarium est illud sine quo nullus salutem consequi potest, sicut
gratia Christi, et sacramentum Baptismi, per quod aliquis in Christo
renascitur. Ex suppositione autem est necessarium sacramentum
poenitentiae, quod quidem necessarium non est omnibus, sed peccato
subiacentibus... Peccatum autem, cum consummatum fuerit, generat mortem, ut
dicitur Iac. I. Et ideo necessarium est ad salutem peccatoris quod peccatum
removeatur ab eo. Quod quidem non potest fieri sine poenitentiae sacramento, in
quo operatur virtus passionis Christi per absolutionem sacerdotis simul cum
opere poenitentis, qui cooperatur gratiae ad destructionem peccati. Sicut enim dicit
Augustinus: Qui creavit te sine te, non iustificabit te sine te. Unde patet
quod sacramentum poenitentiae est necessarium ad salutem post peccatum, sicut
medicatio corporalis postquam homo in morbum periculosum inciderit. (S. Thomas de Aquino, Summa theologica, IIIª q. 84 a. 5 co).
* * * * * * * * * * * * *
"«Animalis homo non percipit ea
quae sunt Spiritus Dei" (1 Cor. 2,
14). Spiritus Sanctus accendit affectum ad diligendum spiritualia bona,
sensibilibus bonis contemptis, sed ille qui est animalis vitae non potest
capere hujusmodi spiritualia bona, quia qualis unusquisque est, talis finis
videtur ei. (S. Thomas Aquinas).
* * * * * * * * * * * * *
Epistol. 162, in principio, [S. Augustinus] docet
cavendum omnino esse a communicatione haereticorum, praeterquam in his quae ad
eorum conversionem ordinantur. Ergo maxime in his quae ad religionem pertinent.
Multaque extant antiquitatis monumenta, quibus constat Sanctos Patres a ritibus
haereticorum, maxime vero ab omni communicatione cum eis in sacris abhorruisse. (R. P. Franciscus Suarez
SI, Defensio Fidei catholicae adversus
anglicanae sectae errores, [in:] Opera
omnia. Tomus vigesimus quartus. Parisiis MDCCCLIX, p. 709).
* * * * * * * * * * * * *
Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae
nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritatis Dei, et non in sapientia
carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo. (S. Paulus Apostolus, 2 Cor. 1, 12).
* * * * * * * * * * * * *
Considera
Domini Dei potentiam in convertendis peccatoribus, praesertim in malo diu
occupatis, quam rem Sancti Patres ipsa mundi creatione dicunt difficiliorem ob
humanae voluntatis resistentiam, cui par alia non est in creatione rerum
naturalium. Id experientia in te docet, qui tot mediis non juvaris ad
purgandum cor a peccatis levibus, ad quae natura non ita propendet, uti ad
gravia in saecularibus. Confundere igitur, veniam pete et opem Beatissimae ac
purissimae Matris implora, ut ab eo, qui potens est, et qui fecit illi magna,
impetret tibi potentissima auxilia ad te a tuis peccatis convertendum, et ad
omne bonum inducendum. (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis
erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis punctis
meditationum pro singulis diebus totius anni. Oeniponte 1881, p. 412).
* * * * * * * * * * * * *
Est
enim via regia, sancta Dei Ecclesia, et iter veritatis... Agite itaque servi Dei,
vos filii sanctae Ecclesiae, qui certam regulam novistis, et via veritatis
inceditis, ne retrahamini vocibus, et uniuscuiusque confictae professionis
verbis. Erroneae enim sunt horum viae, et acclivis callis adulteratae ipsorum
intelligentiae. (S. Epiphanius, Adversus
haereses, LIX).
* * * * * * * * * * * * *
Peccavit homo, et factus est reus ; natus est
homo Deus, ut liberaretur reus. Homo igitur cecidit, sed Deus descendit.
Cecidit homo miserabiliter, descendit Deus misericorditer. Cecidit homo per
superbiam, descendit Deus cum gratia. – Ut panem Angelorum manducaret homo,
Dominus Angelorum factus est homo. – Natus est nobis in tempore per voluntatem,
ut nos perducat ad Patris aeternitatem. (S. Augustinus).
* * * * * * * * * * * * *
Contere
Domine fortitudinem inimicorum Ecclesiae tuae, et disperge illos in virtute
tua; ut cognoscant, quia non est alius, qui pugnet pro nobis, nisi tu Deus
noster. Quoniam Rex noster sperat in te, Domine, inveniatur manus tua omnibus
inimicis eius, et dextera tua protegat eum.
(Antiphona. [in:] Martinus Szyszkowski, Episcopus Cracoviensis, Reformationes Generales ad Clerum et populum
Dioecesis Cracoviensis pertinentes. Cracoviae 1621, p. 133).
* * * * * * * * * * * * *
Ad
hoc unigenitus Dei Filius formam infirmitatis nostrae suscepit, ad hoc
invisibilis non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit, ad hoc
contumeliarum ludibria, irrisionum opprobria passionumque tormenta toleravit,
ut superbum non esse hominem doceret humilis Deus. (S. Gregorius Magnus).
* * * * * * * * * * * * *
Ecclesia
sancta corpus est Christi uno Spiritu vivificata et unita fide una et
sanctificata. (Hugo a S.
Victore, De sacramentis christianae fidei,
lib. II, p. 2, c. 2).
* * * * * * * * * * * * *
Per Mariam ad Christum accedimus, et per Christum
gratiam Spiritus Sancti invenimus. (S. Bonaventura).
* * * * * * * * * * * * *
Ecclesia non errat, non modo, quia semper habet
sponsum Christum, sed etiam quia regitur magisterio Spiritus Sancti ipsam
nunquam deserentis. (Joannes Eckius, Enchiridion locorum communium adversus
Lutherum, et alios hostes Ecclesiae. Lugduni
1571, p. 13).
* * * * * * * * * * * * *
Sectae
itaque protestanticae sunt totidem synagogae Satanae, quae in hoc unum
conspirant, ut, duce Satana, oppugnent iugiter Christi Ecclesiam. (P. Sanctus Schiffini SI, De vera Religione seu de Christi Ecclesia eiusque munere doctrinali.
Senis. Ex officina Pontif. S. Bernardini. A. D. MCMVIII, p. 386).
* * * * * * * * * * * * *
Quinam Ecclesiae militantis finibus non
contineantur? Ex quo fit, ut tria tantummodo hominum
genera ab ea excludantur: primo infideles, deinde haeretici et schismatici, postremo excommunicati. Ethnici quidem,
quod in Ecclesia nunquam fuerunt, neque eam unquam cognoverunt, nec ullius
sacramenti participes in populi christiani societate facti sunt; haeretici vero
atque schismatici, quia ab Ecclesia desciverunt: neque enim illi magis ad Ecclesiam
spectant, quam transfugae ad exercitum pertineant, a quo defecerunt. Non
negandum tamen, quin in Ecclesiae potestate sint, ut qui ab ea in iudicium
vocentur, puniantur et
anathemate damnentur. Postremo etiam excommunicati, quod, Ecclesiae iudicio ab ea
exclusi, ad illius communionem non pertineant, donec resipiscant. (Catechismus Romanus ex decreto
Concilii Tridentini, De IX Symb.
Art., Cap. X, § 9).
* * * * * * * * * * * * *
Scire
expedit quinque: Quid credendum, scilicet articulos fidei; quid faciendum,
scilicet praecepta; quid vitandum, scilicet peccata; quid timendum, scilicet
poenam aeternam; quid appetendum, scilicet vitam aeternam. (Hugo Cardinalis, Super
Job., c. XXVII).
* * * * * * * * * * * * *
Agnosce
mediatorem Dei et hominum, qui ab ipso nativitatis suae exordio divinis humana
sociat, ima summis. – Nihil horum propter se, sed omnia propter electos. Nec in peccato genitus,
nec a peccato circumcisus, nec mortuus est pro peccato suo, magis autem propter
delicta nostra. (S. Bernardus Claraevallensis).
* * * * * * * * * * * * *
Considera
Jesum etsi esset natus ad salvandum tamen ut praedixit S. Simeon, positus est
etiam «in ruinam multorum» (Luc. 2, 34). 1. In ruinam Judaeorum, quos ob
ingratitudinem repulit. 2. In ruinam aliorum infidelium, qui in eum non credunt.
3. In ruinam fidelium, qui in sceleribus vitam traducunt. His omnibus Christus
Jesus ruinam adfert, culpa ipsorum: quia fonte salutis uti nolunt. Cum ergo
melior non sis multis eorum, qui bene credentes et viventes aliquandiu mali
sunt mortui, time, et delibera, quid tibi faciendum sit vel cavendum, ne
excidas a gratia Dei, quod solum ruinae immediata est causa. (P. Nicolaus Lancicius SI, Meditatio de
verbis Simeonis et Annae Prophetissae de Christo).
* * * * * * * * * * * * *
Judaei
rejecerunt, et occiderunt Christum, quare S. Petrus ad eos: «Hic est lapis, qui
reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non
est in alio aliquo salus» (Act. Apost. IV, 11) ; et ipsi Judaei propterea
abjecti, confracti, et contriti sunt: «Rebelles (in Christum) corruerunt a fide
in perfidiam, ab obedientia in rebellionem, a cognitione Dei et Scripturae in
coecitatem et obdurationem, a spe salutis in desperationem et damnationem, a
coelo in gehennam» (Corn. a Lap. in Luc. II, 34). Igitur: «In via ruinae non
eas!» (Eccli. XXXII, 25). (P.
Georgius Patiss SI, Materiae meditationum et concionum ex Evangeliis et
Epistolis Dominicarum. Pars prima. Ratisbonae 1887, pp. 70-71).
* * * * * * * * * * * * *
Vides
inter tuam (Mahometeam), et nostram (Christianam) beatitudinem [aeternam]
quantum interest? Nostra felicitas nobiliori hominis parti, id est, animae
respondet: tua viliori, id est, corpori; nostra mentalis est, tua carnalis;
nostra fulgens et nitida, tua obscura et foetida; nostra cum angelis ipsi Deo
communis est, tua cum suibus et aliis pecoribus; nostram docti omnes laudant,
tuam vituperant; nostra coelo digna est, tua etiam in terra reprehenditur. (Pius II, Papa, Epistula
ad Mahumetem, Turcorum imperatorem, anno 1461).
* * * * * * * * * * * * *
Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et
in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes. Si exprobramini in nomine
Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et
qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. (S. Petrus Apostolus, I Epist. IV, 13).
* * * * * * * * * * * * *
Considera Christi verba: «Sic oportebat Christum
pati, et resurgere a mortuis tertia die: et praedicari in nomine ejus
poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes» (Luc. 24, 46-47). Ubi tria perpende. Primo,
si Christum oportuit pati, quanto magis te. Secundo, si praedicari oportuit
poenitentiam in Christi nomine, poenitentia necessaria est, quomodo illi vacas?
Tertio, remissionem peccatorum in suo nomine vult praedicari. Gratias age illi,
exulta, quod habeas talem felicitatem, et certam spem remissionis peccatorum,
dummodo coopereris. (P. Nicolaus Lancicius
SI, De piis erga Deum et Coelites
affectibus. Insinuatis in quaternis punctis meditationum pro singulis diebus
totius anni. Oeniponte 1881, p. 191).
* * * * * * * * * * * * *
Causa diligendi Deum, Deus est et modus sine modo
diligere. (S. Bernardus Claraevallensis).
* * * * * * * * * * * * *
Illud
est verum, Graecos esse schismaticos, ideoque apud eos Ecclesiam non esse.
Credimus enim unam catholicam Ecclesiam. Quare necesse est, ut qui ab unitate se separat,
quoniam non est in una Ecclesia catholica, ne in Ecclesia quidem ille sit. Nec
Graeci solum schismatici sunt, sed sunt etiam haeretici, tum propter alia, tum
hac praecipue de causa, quod negant unum totius Ecclesiae pastorem esse a
Christo in B. Petro institutum. Sed haec importune hoc loco; alibi opportune
disserentur. Quod si qui a Christo vero Ecclesiae capite ita deficiant, ut ei
abrogent fidem, hos fateor, ac multo etiam magis, privilegium ecclesiastici
nominis amittere. Mortuo autem summo pontifice, una sine dubio Ecclesia manet,
et manet in ea Spiritus veritatis, sed manca et imminuta sine Christi vicario et
Ecclesiae catholicae uno pastore relinquitur. Quocirca licet veritas tunc etiam
in Ecclesia sit, at si controversiae fidei et religionis oriantur, Ecclesiae judicia
sine capite in terris non adeo certa erunt. (Melchior Canus OP, De locis theologicis, l. IV, c. 6, ad
obiect. 12, in: J. P. Migne, Theologiae cursus completus. Tom. I.
Parisiis 1839, col. 161-162).
* * * * * * * * * * * * *
Melius est bellum pace, nos a Deo avertente. (S. Gregorius
Nazianzenus).
* * * * * * * * * * * * *
Silentio praeterire non possumus eorum audaciam, qui sanam non
sustinentes doctrinam contendunt «illis Apostolicae Sedis
judiciis, et decretis, quorum objectum ad bonum generale Ecclesiae, ejusdemque jura, ac disciplinam spectare
declaratur, dummodo fidei morumque dogmata non attingant, posse assensum et
obedientiam detrectari absque peccato, et absque ulla catholicae professionis
jactura». Quod quidem quantopere
adversetur catholico dogmati plenae potestatis Romano Pontifici ab ipso Christo
Domino divinitus collatae universalem pascendi, regendi, et gubernandi
Ecclesiam, nemo est qui non clare aperteque videat et intelligat. (Pius Papa IX, Litterae encyclicae Quanta cura).
* * * * * * * * * * * * *
Pagani et Judaei blasphematores Dei potius dicendi
sint, quam laudatores. (S. Ambrosius, Expositio super Apocalypsin, c. V).
* * * * * * * * * * * * *
Ne erretis, fratres mei: familiarum perturbatores regnum Dei non hereditabunt. Si autem ii, qui secundum carnem haec
operati sunt, morte sunt affecti, quanto magis, si quis fidem Dei prava
doctrina corrumpat, pro qua Jesus Christus crucifixus est? Talis, inquinatus est, in
ignem inexstinguibilem ibit; similiter et qui audit ipsum. Ob id Dominus in
capite suo accepit unguentum, ut Ecclesiae spiret incorruptionem. Ne ungamini
tetro odore doctrinae principis hujus saeculi, ne captivos vos abducat a
proposita vita. Cur vero non omnes prudentes sumus, accepta Dei cognitione,
quod est Jesus Christus? Quid fatue perimus, non agnoscentes donum, quod vere
misit Dominus? (S.
Ignatius Antiochensis, Episcopus et Martyr, Epistola
ad Ephesios, § XVI. Qui fidem falsis
doctrinis corrumpunt, in ignem aeternum ibunt. § XVII. Cavete a
falsis haereticorum doctrinis).
* * * * * * * * * * * * *
Homo
non potest Deum diligere, nisi ei uniatur; uniri ei non potest, nisi eum
cognoscat, habeat, et teneat, intelligentia scilicet, voluntate et memoria. (S. Bonaventura).
* * * * * * * * * * * * *
Cavendum est, ne e templis
faciamus speluncas latronum. 1. Considera, illos templa facere speluncas latronum,
qui ad templa se recipiunt, post factas aliquas rapinas, uti latrones ad
speluncas solent, vide, ne id tibi quoque conveniat. Convenit, si unquam famam
proximi tui lingua tua laesisti: quia «melius est nomen bonum, quam divitiae
multae» (Prov. 22, 1), ait Sapiens: ideo talis praedatio major est quam
pecuniae. Defle ergo talia linquae tuae et aliorum vitia, et ab iis deinceps
cave. (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus.
Insinuatis in quaternis punctis meditationum pro singulis diebus totius anni.
Oeniponte 1881, pp. 310-311).
* * * * * * * * * * * * *
Erunt quatuor genera persecutionum in
Ecclesia Dei: prima tyrannorum contra martyres; secunda haereticorum contra
doctores; tertia advocatorum contra simplices; quarta Antichristi contra omnes. (Cardinalis Hugo de Sancto Caro OP, † 1263).
* * * * * * * * * * * * *
Diabolus dictus est serpens, quia cum latenter
obrepit, cum per pacis imaginem fallens, occultis accessibus serpit, unde nomen
serpentis accepit. Ea est ejus astutia, ea circumveniendi homines latebrosa
fallacia, ut asserere videatur noctem pro die, venenum pro salute,
desperationem sub obtentu spei, perfidiam sub praetextu fidei, Antichristum sub
vocabulo Christi; ut dum verisimilia mentitur, veritatem subtilitate
frustretur. Nam transfigurat se in angelum lucis. (S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis et Martyr).
* * * * * * * * * * * * *
Notam facturus Dominus filiis hominum potentiam
suam, et pro suae pietatis abundantia fidelibus suis insperata bona largiturus,
mirifice fortitudinis viros, in consummationem Sanctorum, in aedificationem
corporis sui mystici, diversis temporibus suscitavit: ut per illos fidei et
religionis orthodoxae, in salutem et confirmationem credentium, illuminationem
gentium, exterminationem schismatum et errorum, veritas sidere inclaresceret
fulgentior matutino. (Joannis Dlugossii
senioris Canonici Cracoviensis Opera.
Vol. I. Vita Sanctissimi Stanislai, Cracoviensis Episcopi. ..., Cracoviae MDCCCLXXXVII
(1887), p. 8).
* * * * * * * * * * * * *
Quando
Deus docet, non per legis litteram, sed per Spiritus gratiam, ita docet, ut,
quod quisque didicerit, non tantum cognoscendo videat, sed etiam volendo
appetat, agendoque perficiat. (S. Augustinus, De gratia Christi, Lib. I, c. 14).
* * * * * * * * * * * * *
Papa utriusque potestatis apicem tenet, scilicet
spiritualis et saecularis, hoc illo disponente, qui est sacerdos et rex in
aeternum. (S. Thomas Aquinas).
* * * * * * * * * * * * *
Multum obligamur Beatae Virgini et aliis Sanctis,
qui meruerunt pro nobis, semper tamen finaliter et summe Deo tamquam ei, a quo
aliorum bona procedunt. (P. Joannes Duns Scotus OFM).
* * * * * * * * * * * * *
Ipsa
perennis regni praedestinatio ita est ab omnipotente Deo disposita, ut ad hoc
electi pro labore perveniant, quatenus postulando mereantur accipere, quod
omnipotens Deus ante saecula disposuit donare. (S. Gregorius
Magnus).
* * * * * * * * * * * * *
Considera illa Christi Domini verba: «Nemo
propheta acceptus est in patria sua» (Luc. 4, 24). Quod utinam verum non sit in
hoc regno: ubi in multis tanta viget linguae licentia, ut audeant et majorum et
aequalium facta et dicta, etiam bona et utilia et necessaria carpere, judicare
temere, elevare, irridere, quod nusquam alibi cernitur, ubi et major viget
caritas, mutua commendatio, defensioque unionem valde fovens. Tu an ex eorum sis
numero, vide, et forte te esse deprehendes, si te penitus inspexeris. Cogita
itaque, quam perniciosum sit hac viperea lingua nulli parcere, etiam occultis
aliorum intentionibus, et te serio emenda. (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus.
Insinuatis in quaternis punctis meditationum pro singulis diebus totius anni.
Oeniponte 1881, p. 381).
* * * * * * * * * * * * *
Si
vis, quod tibi propitietur Deus, convertaris ad Deum, et revertaris a diabolo,
convertaris ad virtutes, revertaris a vitiis. (S. Bonaventura).
* * * * * * * * * * * * *
Considera verba illa Beatissimae Virginis:
«Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles» (Luc. 1, 52). Haec depositio
apparuit in superbis angelis, in Saule, in Nabuchodonozor, in Luthero: Et
exaltatio in Davide, Apostolis, et tot Sanctis, quos Dominus Deus vel ex humili
conditione ad principatum, vel a vita mala ad sanctitatem evexit. Cave ergo animi
elationem, et jactantiam, exerce te in humilitatis actibus, ut eveharis non ad
speciosa officia, sed ad propinquum Christo Domino in coelo gradum. (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis
punctis meditationum pro singulis diebus totius anni. Oeniponte 1881, p. 459).
* * * * * * * * * * * * *
Majoris est detestationis, qui sub nomine fidelis
agit opera infidelium, quam hi, qui aperte Gentiles sunt. (S. Hieronymus).
* * * * * * * * * * * * *
Ecclesia catholica domus est veritatis. (S. Antonius, Abbas).
* * * * * * * * * * * * *
Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in
credendo, ut abundetis in spe et virtute Spiritus sancti. (S. Paulus Apostolus, Rom.
XV, 13).
* * * * * * * * * * * * *
Obsecro
itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati
estis, cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes
invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. (S. Paulus
Apostolus, Ephes. IV, 1-3).
* * * * * * * * * * * * *
Unde vir quidam pius, ad hoc propositum duos videri sibi dicebat
carceres solum in republica christiana esse debere, unum sanctae inquisitionis,
alterum stultorum. Aut enim credit (aiebat) homo infernum, qui semper ardeat,
post hanc vitam destinatum esse peccanti, aut non credit. Si non credit, ad
sacrae inquisitionis carcerem rapiatur, ut haereticus: si vero credit, et nihilominus
in peccati mortalis statu perseverare vult, fatuorum, et dementium ergastulis
includatur: quae enim maior hac dari dementia ac vesania potest? (P. Alphonsus Rodericius (Rodriguez) SI, Exercitium
perfectionis iuxta evangelicam Christi doctrinam absolutissimam virtutum
christianarum maxime religiosarum praxim complectens. Taurini 1860, pp.
190-191).
* * * * * * * * * * * * *
Deus
autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu,
modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. Ipsi gloria, et
imperium in saecula saeculorum: Amen. (S. Petrus Apostolus, 1 Ep.
V, 10-11).
* * * * * * * * * * * * *
Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus
charitas est. In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum
unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est charitas: non
quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium
suum propitiationem pro peccatis nostris. Charissimi, si sic Deus dilexit nos:
et nos debemus alterutrum diligere. (S. Ioannes Apostolus, 1 Ep. IV, 8-11).
* * * * * * * * * * * * *
Omnis dilectio, quae secundum Deum non est, et pro
Dei amore non agitur, simulatio et fictio dicenda est. (S. Remigius).
* * * * * * * * * * * * *
Advenerunt nobis dies poenitentiae, ad redimenda
peccata, ad salvandas animas. (Breviarium
Romanum, Antiphona tempore Quadragesimae).
* * * * * * * * * * * * *
Spiritus Sancti gratia est
spiraculum vitae, quam cum Deus spirat in faciem animae, procul dubio animam de
morte ad vitam resuscitat. (S. Antonius Patavinus).
* * * * * * * * * * * * *
Noli te servituti diaboli subjicere, quia pretium
tuum sanguis Christi est, qui misericordia te redemit. Ergo ex quo pretium
nostrae redemptionis est tam magnum et tanti valoris, caveamus, ne vendamus nos
iterum diabolo modico pretio. (S. Vincentius
Ferrerius).
* * * * * * * * * * * * *
Una
resurrectio Domini secundum carnem, geminam nostram resurrectionem efficit, et
animarum in praesenti, et corporum in futuro. (Richardus
a S. Victore).
* * * * * * * * * * * * *
Unusquisque
tanto est melior, ac felicitati futurae propinquior, imo et tanto majori
beatitudine dignus, et praemiandus, quanto plus diligit Deum vero et spirituali
amore. (S. Cyrillus Alexandrinus).
* * * * * * * * * * * * *
Sanctissimae Deiparae Virginis non est filius, qui
ei tota anima non servit. (S. Norbertus).
* * * * * * * * * * * * *
Verba fidem christianam
exprimentia debent esse ab errore longinqua et devotioni approximantia, maxime
illa, in quibus est sermo de Virgine Maria. Ipsa enim cunctas haereses
interemit in universo mundo, Veritatem ex se ipsa concipiendo et pariendo; ipsa
etiam reconciliationem toti generi humano promeruit: et ideo erga eam ardere
debet omnis Christianorum devotio. (S. Bonaventura, S. Bonaventura,
Commentaria in quatuor Libros
Sententiarum Magistri Petri Lombardi, III, d. 4, a. 3, q. 3).
* * * * * * * * * * * * *
Ad regnum coelorum non conducit nos gloria mundi,
non multitudo divitiarum, non nobilitas generis, non scientia, non sapientia,
non facundia sermonum; sed solum gratia, virtutes et opera. (S. Augustinus).
* * * * * * * * * * * * *
Qui non habet cordis compunctionem vel
contritionem, non habet mundam orationem. (S. Bernardus
Claraevallensis).
* * * * * * * * * * * * *
Dilexi justitiam et odi iniquitatem,
propterea morior in exilio. (S. Gregorius Papa VII).
* * * * * * * * * * * * *
Incredulum
esse, animi stolidissimi, levis et ad brutorum amentiam usque dejecti signum
est. (S. Joannes Chrysostomus).
* * * * * * * * * * * * *
Videte
quid commendamus, quia non discernuntur facta hominum, nisi de radice
caritatis. Nam multa fieri possunt quae speciem habent bonam, et non procedunt
de radice caritatis. Habent enim et spinae flores: quaedam vero videntur
aspera, videntur truculenta; sed fiunt ad disciplinam dictante caritate. Semel
ergo breve praeceptum tibi praecipitur: Dilige, et quod vis fac: sive taceas,
dilectione taceas; sive clames, dilectione clames; sive emendes, dilectione
emendes; sive parcas, dilectione parcas: radix sit intus dilectionis, non
potest de ista radice nisi bonum existere. (S. Augustinus).
* * * * * * * * * * * * *
Sicut
anima est vita corporis, ita et vita animae Spiritus Sanctus est; et sicut
corpus, anima recedente, collabitur, ita et eadem anima, si Spiritus Vivificator
abscesserit, necesse est, ut moriatur. (S. Petrus Damianus).
* * * * * * * * * * * * *
Sanctificetur nomen tuum (Matth. 6, 9). Hoc primum est ex omnibus
desiderandis, ut agnoscatur ab omnibus Deus, colatur, eique uni serviatur:
aestimetur ejus sanctitas, ametur ejus bonitas, timeatur ejus justitia,
subdatur ejus potentiae omnis creatura. Atque hic est finis noster, ad quem omnia et
singula debemus dirigere. Nonne hoc verbis solum petis, factis autem per
superbiam evertis? Quid petis, dum te tantopere aestimas, et aestimari quaeris? Non nobis Domine, non
nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psalm. 113,
9). (P. Nicolaus Avancinus SI, Vita
et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum
materiam ad singulos totius anni dies distributa. Barcinone 1895, p. 289).
* * * * * * * * * * * * *
Firmissime
tene, et nullatenus dubites, quemlibet haereticum sive schismaticum, in nomine
Patris et Filii et et Spiritus sancti baptizatum, si Ecclesiae catholicae non
fuerit aggregatus, quantascunque eleemosynas fecerit, etsi pro Christi nomine
etiam sanguinem fuderit, nullatenus posse salvari. Omni enim homini, qui
Ecclesiae catholicae non tenet unitatem, neque baptismus, neque eleemosyna
quamlibet copiosa, neque mors pro nomine Christi suscepta proficere poterit ad
salutem, quando (al. quandiu)
in eo vel haeretica vel schismatica pravitas perseverat, quae ducit ad mortem. (S. Fulgentius Ruspensis
Episcopus, De fide ad Petrum. Caput XXXIX, seu Reg. XXXVI: Haeretici).
* * * * * * * * * * * * *
Nec
hoc solum, fratres dilectissimi, animadvertere et intelligere debemus, quod
appellemus patrem qui sit in coelis, sed conjungimus et dicimus, Pater noster, id est eorum qui
credunt, eorum, qui per eum sanctificati et gratiae spiritalis nativitate
reparati, filii Dei esse coeperunt. Quae vox etiam judaeos perstringit et
percutit, qui Christum sibi per prophetas annuntiatum et ad se prius missum non
tantum infideliter spreverunt, sed et crudeliter necaverunt: qui jam non
possunt patrem Deum vocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: Vos de diabolo patre nati estis, et
concupiscentias patris vestri facere vultis. Ille enim homicida fuit ab initio,
et in veritate non stetit, quia veritas non est in illo (Joa. 8, 44). Et per Esaiam prophetam Deus
clamat indignans: Filios generavi
et exaltavi, ipsi autem me spreverunt. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui; Israel
autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit. Vae gens peccatrix,
populus plenus peccatis, semen nequam, filii scelesti. Dereliquistis Dominum,
et in indignationem misistis illum sanctum Israel (Isa. 1, 2 ss.).
In quorum exprobrationem christiani, quando oramus, Pater noster dicimus, quia
noster esse coepit, et judaeorum, qui eum reliquerunt, esse desiit. Nec
peccator populus potest esse filius; sed quibus remissa peccatorum datur, eis
filiorum nomen adscribitur, et eis aeternitas repromittitur, Domino ipso
dicente: Omnis qui facit peccatum
servus est peccati. Servus
autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum (Joa. 8, 34 ss.). (S. Cyprianus Episcopus
Carthaginesnsis et Martyr, Liber de
oratione dominica. Cracoviae 2016, p.
8).
* * * * * * * * * * * * *
Considera, quod doctrina, quam Magister divinus
tradidit, principaliter consistat in adimpletione suorum Mandatorum. Nam sine
scientia speculativa sublimium divinorum mysteriorum salvari potes; sine
scientia vero practica legis divinae salvari non poteris. In hac igitur
scientia practica proficere stude, nam haec sola te beatum facit. Sine hac
scientia quid juvat, te esse bonum philosophum? bonum theologum? bonum
rhetorem? bonum mathematicum? cum his omnibus enim scientiis aeternum damnari
potes, nisi ab isto divino Magistro addiscas veram scientiam practicam legis
divinae, quae tradit documenta summe necessaria, et summi momenti, et quae te
vere faciunt beatum: Beatus quem tu
erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum [Psalm. XCIII, 12]. (Ven. P. Segneri S. J., Meditationes selectae et succinctae pro
singulis anni diebus. Ratisbonae 1874,
pp. 548-549).
* * * * * * * * * * * * *
Omnis homo naturaliter scire desiderat; sed
scientia sine timore Dei quid importat? Melior est profecto humilis rusticus, qui Deo
servit, quam superbus philosophus, qui se neglecto cursum caeli considerat. (Thomas a Kempis, De
imitatione Christi, II. 1).
* * * * * * * * * * * * *
Considera
Messiam esse Lapidem vivum, uti eum S. Petrus appellat: Lapidem quidem, qui est
fundamentum Ecclesiae primarium eam sustentans, ne quidquam a portis inferi
patiatur, vivum vero, quia est fundamentum Ecclesiae ratione praeditae,
scilicet suorum fidelium, quibus communicat vigorem spiritualis vitae per
gratiae dona, quae eis largitur: quorum usu crescunt in spirituali vita. Hic
Deo age gratias, quod sis unus ex Ecclesiae membris, superaedificatus huic
Lapidi angulari, et pete ab eo, ne unquam avellaris ab hoc aedificio, et vide,
quomodo utaris influxu vitali donorum Dei, quae tibi communicat, quod inde
agnoscas, si crescis et incrementum vides vitae et profectus spiritualis. (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis
punctis meditationum pro singulis diebus totius anni. Oeniponte 1881, p. 16).
* * * * * * * * * * * * *
Synagogae
Judaeorum fontes persecutionum.
(Tertullianus).
* * * * * * * * * * * * *
Nunc Judaei non moventur
adversus gentiles qui idola colunt et Deum blasphemant, sed adversus
christianos insatiabili odio feruntur. (Origenes).
* * * * * * * * * * * * *
Christus
est unicus sponsus unius Ecclesiae, et Ecclesia est unica sponsa unici sponsi
Christi. (Joannes Duns Scotus OFM).
* * * * * * * * * * * * *
Omnis
dominatio, ac mundi libertas, dominationi, libertatique Spiritus Dei comparata,
summa est servitus, ac captivitas, et angustiae immensae. (S. Joannes a Cruce, Ascensio Montis Carmeli. Liber I, caput IV).
* * * * * * * * * * * * *
Magnum
vero adjumentum ad omnem virtutem praebebit tibi vitae et passionis Christi
assidua meditatio. Ipse est liber vitae, in quo solo, velut in divite ac
instructissima bibliotheca, reperies, quidquid pertinet ad salutem, etsi omnes
libri cum suis auctoribus interirent. Non tamen sufficit Christum scire et meditari,
nisi etiam imiteris, atque ita vivas, sicut ipse docuit verbo et exemplo. Nisi ad regulam, prava non corriges. (Joannes
Cardinalis Bona OCist., Manuductio
ad coelum, caput XIX).
* * * * * * * * * * * * *
Veri
Dei ignorantia est summa omnium rerum publicarum pestis; omnis humanae
societatis fundamentum convellit, qui religionem convellit. (Plato, De legibus, lib. 10).
* * * * * * * * * * * * *
Resurrectio
Christi defunctis est vita, peccatoribus venia, Sanctis gloria. (S.
Ambrosius).
* * * * * * * * * * * * *
Considera
effectum hujus sacri convivii. "Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt
eum" (Luc. 24, 31). Hic facta ad te reflexione, vide quomodo ex
Eucharistia proficias in cognitione practica obligationis tuae, et incusata tua
caecitate, pete lumen a Deo triplex. Primo, ut practicae videas placendum esse
magis Deo, quam hominibus. Secundo, majore desiderio quaerenda esse merita
gloriam aeternam conciliantia, quam hujus vitae commoda. Tertio magis cavenda esse
peccata et morbos animae, quam corporis. (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in
quaternis punctis meditationum pro singulis diebus totius anni. Oeniponte 1881, p. 199).
* * * * * * * * * * * * *
Considera primam gaudii nostri causam esse debere,
quia vera Dei cognitione per fidem supernaturalem imbuti sumus «sine qua autem
impossibile est placere Deo», ut ait Apostolus (Hebr. 11, 6), et quae est «fundamentum
justificationis», uti eam appellat Concilium Tridentinum. Agnosce hujus
beneficii magnitudinem, considerans, quam multi eo carent, et quam difficile
sit illis, illud consequi. Gratias age Deo pro illo, pete idem pro aliis
seductis, et quantum in te est da operam, ut ad illud consequendum juves alios. (P. Nicolaus Lancicius
SI, De piis erga Deum et Coelites
affectibus. Insinuatis in quaternis punctis meditationum pro singulis diebus
totius anni. Oeniponte 1881, p. 211).
* * * * * * * * * * * * *
Sicut
oculus corporis plenissime sanus, nisi candore lucis adiutus, non potest
cernere; sic et homo perfectissime etiam iustificatus, nisi aeterna luce
iustitiae divinitus adiuvetur, recte non potest vivere. (S.
Augustinus).
* * * * * * * * * * * * *
Ecclesia
universalis non potest errare, quia a Spiritu Sancto gubernatur, qui est
Spiritus veritatis; hoc enim promisit Dominus discipulis, Ioan. 16, 13, dicens:
«Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem». (S. Thomas
Aquinas, Summa theologica, II-II, q.
1, a. 9).
* * * * * * * * * * * * *
Fides est manens credentium
fundamentum, collocans eos in veritate, et in ipsis veritatem ostendens. (S. Dionysius Areopagita).
* * * * * * * * * * * * *
Haec est ergo tota scientia magna hominem scire,
quia ipse per se nihil est, et quoniam quidquid est, a Deo est, et propter Deum
est. (S. Augustinus).
* * * * * * * * * * * * *
Considera tertiam causam, ob
quam Dominus Deus vere est Pater tuus, quia uti faciunt patres terreni,
collocavit te in certo vitae statu, primo quidem in statu fidei, quia te
Christianum et Catholicum fecit, non reliquit inter infideles vel haereticos. O
quam magnum est hoc beneficium, gratias age Patri tuo, rogans, ut pluribus
errantibus idem beneficium conferat: sed quia in hoc statu debes perfectius
vivere, quam haeretici et ethnici: vide, an id facias. Ideo revoca in memoriam
exempla multorum ethnicorum heroica, in omni genere virtutum moralium, nam
invenies amplam materiam confusionis, et excitandi te ad vitam Christiano
nomine dignam. (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis punctis meditationum pro
singulis diebus totius anni. Oeniponte
1881, p. 325-326).
* * * * * * * * * * * * *
Romana
ergo Ecclesia est vera Ecclesia Christi. Quapropter firma fide ei adhaeramus,
et nullo unquam pacto ab ea discedamus; pendet enim inde Salus nostra. Hoc
antiquissimum ab universa Ecclesia receptum
symbolum Athanasianum pronuntiat verbis: "Quicumque vult salvus
fieri, ante omnia opus est, ut teneat Fidem catholicam, quam nisi quis integram
inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit". Et exposita illa claudit:
"Haec est Fides catholica, quam nisi quis fideliter firmiterque
crediderit, salvus esse non potest". Sic est. (Sac. Mathias Beyr, Theologiae
Doctor, Trinitas in unitate Dei, Salus
mundi per Jesum Christum Dominum nostrum redemti. Systema totius theologiae
dogmaticae. Graecii 1875, pp. 187-188).
* * * * * * * * * * * * *
Nolite
gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: non est enim ista sapientia
desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. (S. Jacobus Apostolus, Epistola catholica, III, 14-15).
* * * * * * * * * * * * *
Nihil
magis diligit Deus in hoc mundo quam libertatem Ecclesiae suae... Liberam vult
Deus sponsam suam, non ancillam.
(S. Anselmus Cantuariensis).
* * * * * * * * * * * * *
Salutem nemo habere potest nisi in Ecclesia
catholica. Extra catholicam Ecclesiam totum potest homo praeter salutem; potest
habere honorem, potest habere Sacramenta, potest cantare Alleluia, potest
respondere Amen, potest Evangelium tenere, potest in nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti fidem habere et praedicare, sed nusquam nisi in Ecclesia
catholica salutem poterit invenire. (S. Augustinus).
* * * * * * * * * * * * *
Christus
Jesus tanquam caput in membra, et tanquam vitis in palmites, in ipsos
iustificatos iugiter virtutem influat; quae virtus bona eorum opera semper
antecedit, et comitatur et subsequitur.... (Concilium Tridentinum. Sessio VI, caput 16).
* * * * * * * * * * * * *
Stipendia peccati mors (Rom. 6), et temporalis, et aeterna. Per peccatum enim
mors ingressa est in mundum; per peccatum infernus est fabricatus. Vixisses felix
semper et aeternum beatus, si non peccasses: quia peccasti, morieris utraque
morte. Expende mala primae, sed tranistura; mala secundae, sed
aeterna. Agnosce hinc gravitatem peccati: exhorresce, dole, detestare, pete
veniam, etc.. (P. Nicolaus Avancinus SI, Vita et
doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum
materiam ad singulos totius anni dies distributa. Barcinone 1895, pp. 73-74).
* * * * * * * * * * * * *
Pejor est desertor fidei, et ex desertore
oppugnator ejus effectus, quam ille, qui non deseruit fidem, quam nunquam
tenuit. (S. Augustinus).
* * * * * * * * * * * * *
O anima mea, ama Amorem ab aeterno te amantem! (P. Alvarez de Paz SI).
* * * * * * * * * * * * *
Considera
finem primum adventus Christi, quem exprimit Apostolus: «Christus Jesus venit
in hunc mundum peccatores salvos facere» (1 Timoth. 1, 15): seu, ut ipse
Christus Dominus ait: «Veni ut vitam habeant, et abundantius habeant» (Joann.
10, 10). Hoc est, non tantum ut careant morte peccati per infusionem gratiae
justificantis, quae est vita animae et facit viva opera hominis, sed etiam ut
habeant hanc gratiam per bona opera vehementer auctam. Cum ergo peccator sis
multis modis, gaude advenisse Salvatorem. Gratias age singillatim singulis
Divinis personis pro hoc beneficio. Gratias age s. Angelo, qui eum venturum, et
postquam venit, annunciavit Mariae, Josepho et pastoribus. Gratias age
sanctissimae ejus Matri, quae eum peperit. Et a Salvatore nato, et jam pro te
cruentato pete remissionem peccatorum, et ne in illa recedas. Et ex parte tua
cooperare, ne redeas ad vomitum fugiendo occasiones et dispositiones ad hoc,
quarum aliquas fugiendas annota.
(P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis
punctis meditationum pro singulis diebus totius anni. Oeniponte 1881, pp. 50-51. De fine Christi Nativitatis).
* * * * * * * * * * * * *
Ibi
igitur Apostolica est Ecclesia, ubi est Apostolorum doctrina. Ibi doctrina
Apostolorum est, ubi est legitima Episcoporum successio ab Apostolorum
temporibus ad nos usque. Quae successio ubi non est, ibi non est Ecclesia
Christi. (R. P. Gasparus de Luise
CPO, Codex dogmatum fidei christianae et
canonum disciplinae catholicae Ecclesiae. Volumen I. Dogmatum complectens definitiones. – Codex dogmatum Ecclesiae catholicae quae a Pontificibus Romanis sive in
Conciliis sive per se fuerunt definita. Augustae Taurinorum 1876. Liber
septimus. De Ecclesia catholica.
Caput VIII. De Apostolicitate Ecclesiae
catholicae, p. 123).
* * * * * * * * * * * * *
Ibi
igitur Apostolica est Ecclesia, ubi est Apostolorum doctrina. Ibi doctrina
Apostolorum est, ubi est legitima Episcoporum successio ab Apostolorum
temporibus ad nos usque. Quae successio ubi non est, ibi non est Ecclesia
Christi, sed Satanae Synagoga. (R. P. Alexander Natalis OP, Theologia Dogmatica et Moralis secundum
ordinem Catechismi Concilii Tridentini. Tomus primus. Parisiis 1743, p. 290).
* * * * * * * * * * * * *
Voluntas autem Dei est quam Christus et fecit et
docuit. Humilitas in conversatione, stabilitas in fide, verecundia in verbis,
in factis justitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, injuriam
facere non nosse, et factam posse tolerare, cum fratribus pacem tenere, Deum
toto corde diligere, amare in illo quod Pater est, timere quod Deus est,
Christo nihil omnino praeponere, quia nec nobis quidquam ille praeposuit,
caritati ejus inseparabiliter adhaerere, cruci ejus fortiter ac fidenter
assistere, quando de ejus nomine et honore certamen est, exhibere in sermone
constantiam, qua confitemur, in quaestione fiduciam, qua congredimur, in morte
patientiam, qua coronamur. Hoc est cohaeredem Christi esse velle, hoc est
praeceptum Dei facere, hoc est voluntatem Patris adimplere. (S. Cyprianus Episcopus
Carthaginensis et Martyr, Liber de
oratione dominica. Cracoviae 2016, p.
11).
* * * * * * * * * * * * *
Sic Chore et Dathan et Abiron, qui
sibi contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam vindicare conati
sunt, poenas pro suis statim conatibus pependerunt (Num. 16, 27). Terra
compagibus ruptis in profundum sinum patuit, stantes atque viventes recedentis
soli hiatus absorbuit... Et filii Aaron, qui imposuerunt altari ignem alienum,
quem non praeceperat Dominus, in conspectu statim Domini vindicantis exstincti
sunt. Quos imitantur scilicet atque sectantur qui Dei traditione contempta
alienas doctrinas appetunt et magisteria humanae institutionis inducunt; quos
increpat Dominus et objurgat in evangelio suo dicens: "Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem
vestram statuatis" (Marc 7, 9). Pejus hoc crimen est quam quod
admisisse lapsi videntur; qui tamen in poenitentia criminis constituti Deum
plenis satisfactionibus deprecantur. Hic Ecclesia quaeritur et rogatur, illic
Ecclesiae repugnatur; hic potest necessitas fuisse, illic voluntas tenetur in
scelere. Hic qui lapsus est sibi tantum nocuit, illic qui haeresim vel schisma
facere conatus est multos secum trahendo decepit. Hic animae unius est damnum,
illic periculum plurimorum. Certe peccasse se hic et intelligit et lamentatur
et plangit; ille tumens in pectore suo, et in ipsis sibi delictis placens, a
matre filios segregat, oves a pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat. Et
cum lapsus semel peccaverit, ille quotidie peccat. Postremo lapsus martyrium
postmodum consecutus potest regni promissa percipere; ille si extra Ecclesiam
fuerit occisus ad Ecclesiae non potest praemia pervenire. (S. Cyprianus Episcopus
Carthaginesnsis et Martyr, De Catholicae
Ecclesiae unitate. Cracoviae 2013, pp. 14-15).
* * * * * * * * * * * * *
O
quam magnis homines erroribus tenentur! Qui jus dominandi trans maria capiunt
permittere felicissimosque se judicant, si multas per milites Provincias
obtinent, et novas veteribus adjungunt, ignari: quod sit illud ingens parque
Caelis Regnum imperare sibi, maximumque Imperium. (Seneca).
* * * * * * * * * * * * *
Proximus tuus ille est, qui tecum natus est ex
Adam et Eva. Omnes proximi sumus conditione terrenae nativitatis: sed aliter
fratres illa spe coelestis haereditatis. Proximum tuum debes putare omnem
hominem, et antequam sit christianus. Non enim nosti quid sit apud Deum,
quomodo illum praesciverit Deus ignoras. Aliquando quem irrides adorantem
lapides, convertitur, et adorat Deum, fortasse religiosius quam tu, qui eum
paulo ante irridebas. Sunt ergo proximi nostri latentes in his hominibus, qui
nondum sunt in Ecclesia; et sunt longe a nobis latentes in Ecclesia. Ideoque
qui non scimus futura, unumquemque proximum habeamus, non solum conditione
mortalitatis humanae, qua in hanc terram eadem sorte devenimus; sed etiam spe
illius haereditatis, quia non scimus quid futurus sit qui modo nihil est. (S. Augustinus, In
Psalmum 25 enarratio II, 2).
* * * * * * * * * * * * *
Amate veritatem, considerate
unitatem, tenete charitatem, ut perveniatis ad aeternitatem. (S. Augustinus).
* * * * * * * * * * * * *
Nec
optatum nec jucundum magis quidquam accidere potest, quam pro Christo
proximique salute mori. (S.
Ignatius de Loyola).
* * * * * * * * * * * * *
Creatus est homo a Deo, et pro Deo. Ergo etiam ab eo serviendum est
Deo. Ita est: ergo a te, qui haec legis, serviendum est Deo. (R. P. Aloysius
Bellecius SI, Medulla asceseos seu exercitia S. P. Ignatii de Loyola. Augustae Vindelicorum et Oeniponti 1757, pp. 43-44).
* * * * * * * * * * * * *
Rosarium est destructio peccati, recuperatio
gratiae et gloriae Dei. (Papa Gregorius XVI).
* * * * * * * * * * * * *
Considera
primum modum, quo Domini Dei nomen est sanctum, quia sanctitatem continet in se
infinitam, et substantialem sibi, ita sibi essentialem, uti est ipsa divina
essentia, quae vere et intime est ipsa Sanctitas in supremo gradu ac infinito. Admirare
tantam perfectionem, gratulare ei illam, adora intime. Quod si Sanctos quosdam ob
eorum sanctitatem tenere amas, vide, quanto majore amore debeas amare Dominum
Deum tuum ob ejus majorem infinities sanctitatem. Agnosce itaque, quid tibi
faciendum sit. (P. Nicolaus Lancicius
SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in
quaternis punctis meditationum pro singulis diebus totius anni.
Oeniponte 1881, p. 419).
* * * * * * * * * * * * *
Sola
est charitas quae sicut Dei filios a diaboli filiis, sic secernit catholicos ab
haereticis; sola est charitas per quam retinetur spiritus unitatis in vinculo
pacis. (Stanislaus
Cardinalis Hosius, Confessio Catholicae Fidei
Christiana. Caput LXXXV).
* * * * * * * * * * * * *
Messias est Caput Corporis
Ecclesiae. Considera causas, ob quas Messias desideratus sit Caput
Ecclesiae. Prima. Quia est Superior et primatum tenens Ecclesiae. Secunda.
Quia, ut ait Concilium Tridentinum sess. 6: "Tanquam caput in membra in
ipsos justificatos jugiter virtutem influat, quae virtus bona eorum opera
semper antecedit et comitatur et subsequitur". Unde sequitur, Christum
audiendum esse ut caput nostrum, et non repudiandum esse illum vigorem, quem in
sua membra influit. Quod quomodo facias, vide, et gratiis ei actis pro hoc
beneficio, pete, ut se tibi copiosissime communicet per suos divinos influxus. (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis
punctis meditationum pro singulis diebus totius anni. Oeniponte 1881, p. 5).
* * * * * * * * * * * * *
Christus
de coelestibus ad terrena descendens, terrenis se admiscuit, ut hominem
coelestem efficeret. (S.
Ambrosius).
* * * * * * * * * * * * *
Cavenda sunt autem, fratres
dilectissimi, non solum quae sunt aperta atque manifesta, sed et astutae
fraudis subtilitate fallentia. Quid vero astutius, quidve subtilius quam ut
Christi adventu detectus ac prostratus inimicus, postquam lux gentibus venit et
sospitandis hominibus salutare lumen effulsit, ut surdi auditum gratiae
spiritualis admitterent, aperirent ad Deum oculos suos coeci, infirmi aeterna
sanitate revalescerent, claudi ad Ecclesiam currerent, muti claris vocibus et
precibus orarent, videns ille idola derelicta et per nimium credentium populum
sedes suas ac templa deserta, excogitaverit novam fraudem, ut sub ipso
christiani nominis titulo fallat incautos? Haereses invenit et schismata,
quibus subverteret fidem, veritatem corrumperet, scinderet unitatem. Quos
detinere non potest in viae veteris coecitate, circumscribit et decipit novi
itineris errore. Rapit de ipsa Ecclesia homines; et dum sibi appropinquasse jam
lumini atque evasisse seculi noctem videntur, alias nescientibus tenebras
rursus infundit, ut cum evangelio Christi et cum observatione ejus et lege non
stantes christianos se vocent, et ambulantes in tenebris habere se lumen
existiment, blandiente adversario atque fallente, qui secundum apostoli vocem
transfigurat se velut angelum lucis et ministros suos subornat velut ministros
justitiae, asserentes noctem pro die, interitum pro salute, desperationem sub
obtentu spei, perfidiam sub praetextu fidei, antichristum sub vocabulo Christi,
ut dum verisimilia mentiuntur, veritatem subtilitate frustrentur. Hoc eo fit,
fratres dilectissimi, dum ad veritatis originem non reditur, nec caput
quaeritur, nec magisterii coelestis doctrina servatur. (S. Cyprianus, Episcopus Carthaginensis, De catholicae Ecclesiae unitate. Cracoviae 2013, p. 5. III. Maxime cavenda sunt schismata haeresesque).
* * * * * * * * * * * * *
Nullum
lignum aptius est excitando foco amoris Dei quam lignum sanctae Crucis. (S. Ignatius de Loyola).
* * * * * * * * * * * * *
Quomodo Christus
surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Recipis fructum Resurrectionis
Christi, si ambulas in novitate vitae. Sed non ambulas in novitate vitae, nisi
occidas veterem hominem. Sicut non est ingressus ad vitam aeternam, nisi per
mortem naturalem; ita nec ad novam perfectamque vitam ingredieris, nisi spiritu facta carnis mortifices (Rom. VIII, 13). (P. Nicolaus Avancinus SI, Vita et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in
meditationum materiam ad singulos totius anni dies distributa. Barcinone
1895, p. 190).
* * * * * * * * * * * * *
Sanctissima
Eucharistia est Coena magna. I. Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit
multos. (Luc. 14, 16). Eucharistia coena est, parata vespere, seu in fine saeculorum:
sumenda in nocte obscura ad fidei lumen. Magna ab Editore Deo, a ferculis humanitatis ac Divinitatis Christi: a
convivis omnibus fidelibus; a ministris Angelis. Omnia magna sunt: tu solus
parvus es, et indignus: et tamen te quoque Homo Deus ad illam invitat. Huc
totam famem, sitimque applica; et ne desideres de cibis ejus (mundi et carnis), in quo est panis
mendacii. (Prov. 23, 3). (P. Nicolaus
Avancinus SI, Vita et doctrina Jesu
Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum materiam ad
singulos totius anni dies distributa. Barcinone
1895, p. 237).
* * * * * * * * * * * * *
De sapientia Dei, et suiipsius contemplatione. I. Omnia
nuda et aperta sunt oculis ejus. (Hebr.
4, 13). Scit enim quidquid sciri potest; quidquid in Deo est, quidquid extra
Deum conditum est, aut condi potest, et ipsa cordium secreta; sapientia
inventrix omnium, quae in mundo fiunt, disponens omnia in numero, pondere et
mensura: in cujus comparatione omnis Angelorum scientia est mera ignorantia.
Crede, aestima, lauda, ama, spera in omni casu adinventuram tibi remedium:
consigna te illius sapientissimae dispositioni. Imitare nihil agendo temere,
sed adhibita consideratione. Attende quid agas, quia Deus videt. (P. Nicolaus
Avancinus SI, Vita et doctrina Jesu
Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum materiam ad singulos
totius anni dies distributa. Barcinone
1895, p. 242).
* * * * * * * * * * * * *
"Duc in altum", mysticum monitum ad
perfectionem. 1. Considera in illis Christi Domini verbis ad
Simonem: "Duc in altum" (Luc. 5, 4), mysticum Christi Domini monitum,
te ad altitudinem perfectionis excitans, simul etiam causas, quae te ad hoc
adigunt. Quomodo autem perfectioni assequendae des operam, vide, et si quid
deest, adhibere stude. 2. Considera desiderium, quod Dominus Deus habet videndi
nos in altissima perfectione positos. Quod agnosces ex mediis, quae ad eam tibi
dedit, tum communibus tum propriis Ordinis tui, praesertim Christi Domini Incarnatione,
morte, Eucharistia, aliisque Sacramentis, et facilitate crescendi in Dei gratia
et virtutibus, et ex singulis decerpe necessariam morum tuorum renovationem. (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et
Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis punctis meditationum pro singulis
diebus totius anni. Oeniponte 1881, pp.
273-274).
* * * * * * * * * * * * *
Quisque ille est et
qualiscumque est, Christianus non est qui in Christi Ecclesia non est. Iactet
se licet et philosophiam vel eloquentiam suam superbis vocibus praedicet, qui
nec fraternam caritatem nec ecclesiasticam unitatem tenuit, etiam quod prius
fuerat amisit. (S. Cyprianus, Episcopus Carthaginensis, Epistula 55, 24).
* * * * * * * * * * * * *
Non intratur in veritatem nisi per caritatem. (S. Augustinus).
* * * * * * * * * * * * *
Quando
Ecclesia
persequuta est, aut in schismate invenitur, potest comparari Christo suo divino
fundatori quando in Calvario e Cruce suspensus videbatur. Quomodo Christus
resurrexit? Divina potestate. Eodem igitur modo, Ecclesia omnibus in procellis
semper salvabitur. Non quaeramus ergo quomodo Ecclesia salvanda; quaeramus
potius quo modo nos salvi esse poterimus. Christus cum in Calvarium ascenderet
filiabus Jerusalem dixit:
Nolite flere super me, sed super vos ipsas et super filios vestros flete. Hoc enim et nos
semper repetemus. Non lugeamus ergo super Ecclesiam quae peritura non est;
lugeamus potius super nos qui facillime perire possumus. (D. Michael Sanchez, Presbyter, Cursus Theologiae dogmaticae. Matriti
1874, p. 277).
* * * * * * * * * * * * *
Congregationes ab hominibus reprobis et deviantibus
excogitatae, et institutae, non sunt verae Ecclesiae, nec tales nominandae nisi
cum additio Prophetico,
Malignantium (Psal. 25. v. 5). Odivi, ait Propheta, Ecclesiam Malignantium, et cum impiis non sedebo. Hae synagogae Satanae
sunt, ab eo mediantibus suis Ministris excogitatae in perditionem multorum.
Tales fuerunt omni tempore Sectae, et Haereses ab Ecclesia damnatae, et
anathematizatae. Extra porro Ecclesiam nulla salus est, nulla Sanctitas,
veritas nulla, constans et indissolubilis concordia inveniri potest nulla. (P. Bonaventura Goffa OFMRec, Medulla christianae doctrinae ex Sacris Paginis, Conciliorum, et
Pontificum Decretis, Jurium luminibus, SS. Patrum, et Doctorum placitis eruta,
et quinque comprehensa titulis. Moguntiae MDCLXIV (1664), p. 61).
* * * * * * * * * * * * *
Circumstipantur
enim et divinarum auctoritate lectionum, et antiquitus tradito et retento firmo
Ecclesiae ritu in baptismate parvulorum, ubi apertissime demonstrantur
infantes, et cum exorcizantur et cum ei se per eos a quibus gestantur,
renuntiare respondent, a diaboli dominatione liberari; et non invenientes qua
exeant, pergunt in praecipitem stultitiam, dum nolunt mutare sententiam...
Verumtamen secundum istam suam calliditatem non inveniunt quid ad hoc
respondeant, quod exorcizantur, et exsufflantur infantes: hoc enim procul dubio
fallaciter fit, si diabolus eis non dominatur; si autem dominatur, et ideo non
fallaciter exorcizantur et exsufflantur, per quid dominatur, nisi per peccatum,
princeps utique peccatorum? Proinde si jam erubescunt nec audent dicere haec in
Ecclesia mendaciter geri, fateantur, quod perierat, etiam in parvulis quaeri:
neque enim nisi propter peccatum perierat, quod nisi per gratiam non potest
quaeri, non potest inveniri. (S. Augustinus Episcopus,
Doctor Ecclesiae, Epistola CXCIV ad Sixtum).
* * * * * * * * * * * * *
Ubi ergo Petrus, ibi Ecclesia; ubi Ecclesia, ibi
nulla mors, sed vita aeterna. (S. Ambrosius).
* * * * * * * * * * * * *
Considera alia Christi Domini
ad perfidos Judaeos dicta, nolentes sequi monita ipsius: "Ego vado, et
quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis
venire" (Joann. 8, 21). Quae perpendens, excita in te timorem occultorum
Domini Dei judiciorum, ne et tu ob tam tardam conversionem tuam, ob negligi
saepe solita Christi Domini consilia, et internas inspirationes, repellaris a
Christo Domino, et in peccatis tuis moriaris. Quod ne fiat, non tantum ipsa
lethalia peccata detestare et fuge, sed etiam omnem occasionem et viam ad illa. (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et
Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis punctis meditationum pro singulis
diebus totius anni. Oeniponte 1881, p. 433).
* * * * * * * * * * * * *
Ipsa est praeclara et eximia stella ex Jacob orta,
cujus radius universum orbem illuminat, cujus splendor etiam in supernis praefulget
et inferos penetrat. Est enim Maria stella utilissima nos ad patriam coelestem
dirigendo, imo ducendo nos per mare hujus saeculi ad gratiam Filii sui, tanquam
ad portum paradisi... terras etiam perlustrans et calefaciens magis mentes quam
corpora, fovet virtutes, excoquit vitia, ... micans meritis, illustrans
exemplis. O quisquis te intelligis in hujus saeculi profluvio magis inter
procellas et tempestates fluctuare, quam per terram ambulare, ne avertas oculos
a fulgore hujus sideris, si non vis obrui procellis. Si insurgant venti
tentationum, si incurres scopulos tribulationum, respice stellam, voca Mariam.
Si jactaris superbiae undis, si ambitionis, si detractionis, si aemulationis,
respice stellam, voca Mariam. Si iracundia aut avaritia, aut carnis illecebra
naviculam concusserit mentis, respice ad Mariam. Si criminum immanitate
turbatus, conscientiae foeditate confusus, judicii horrore perterritus, baratro
incipias absorberi tristitiae, desperationis abysso, cogita Mariam. In
periculis, in angustiis, in rebus dubiis Mariam cogita, Mariam invoca.
Non recedat ab ore, non recedat a corde; et ut impetres ejus orationis
suffragium, non deseras conversationis exemplum. Ipsam sequens non devias,
ipsam rogans non desperas, ipsam cogitans non erras. Ipsa tenente non corruis;
ipsa protegente non metuis, ipsa duce non fatigaris; ipsa propitia pervenis: et
sic in temetipso experiris, quam merito dictum sit: Et nomen Virginis Maria. (S. Bernardus Claraevallensis).
* * * * * * * * * * * * *
Respexit humilitatem ancillae suae (Luc. 1, 48).
Vidit Deus ab aeterno omnes mulieres, et quidquid in quocumque statu fuissent
operaturae. Vidit Beatissimam Virginem in omnibus circumstantiis bene
operaturam, nunquam male, idque ex meritis Christi. Ideo eam prae caeteris
adamavit. Vis a Deo amari? cooperare ejus gratiae; nulla te praetereat occasio.
Fecistine id hactenus? Confundere, dole, time, propone, etc. (P. Nicolaus Avancinus SI, Vita
et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum
materiam ad singulos totius anni dies distributa. Barcinone 1895, p. 78).
* * * * * * * * * * * * *
Deus ipse veniet, et salvabit nos (Isai. 35, 4).
Hoc credebant et dicebant priora secula. Ideo ad eos Christus sua merita, quia
erant infinita, extendit. Non ergo deserit quemquam, qui in eum sperat. Putasne
minus misericordem in te, postquam venit, si ei fideliter servias? Uberius
participas merita Christi per Sacramenta, etc. Hæc merita semper offer Æterno
Patri. Hæc unica sint tuæ spei fundamentum. (P. Nicolaus Avancinus SI, Vita
et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum
materiam ad singulos totius anni dies distributa. Barcinone 1895, pp. 78-79).
* * * * * * * * * * * * *
Sensus Dei... in Nativitate Christi. – Cogita 1. ab Æterno Patre tibi ipso
Nativitatis instanti dici: Hic est Filius meus dilectus, in
quo mihi bene complacui (Matth. 17, 5). 2. Tibi donari ab eo Filium, et ejus merita. Quam dives
his eris, si bene utaris, et tibi applices! 3. Filius vero Patri offert seipsum in victimam
pro peccatis tuis. Quis amor iste in
te? Quomodo es meritus? Offer quoque te ipsum in victimam Deo. (P. Nicolaus Avancinus
SI, Vita et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in
meditationum materiam ad singulos totius anni dies distributa. Barcinone 1895, p. 89).
* * * * * * * * * * * * *
Symbolum fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur,
tanquam principium illud, in quo omnes, qui fidem Christi profitentur,
necessario conveniunt, ac fundamentum firmum et unicum, contra quod portae
inferi nunquam praevalebunt (Matth. XVI, 18). (Concilium Tridentinum, Sessio III, Decretum de Symbolo Fidei).
* * * * * * * * * * * * *
Adherendo autem tanquam pape illi qui non est
papa, ei papales reverencias exhibendo, transgrediuntur primum preceptum prime
tabule, in quo precipitur homini: «Non adorate deum alienum, nec idolum, nec
statuam, nec aliquam similitudinem de celo». Quis enim est falsus papa, nisi
quidam deus alienus in hoc mundo, et idolum, vel statua, seu similitudo
ficticia Ihesu Christi? (S. Vincentius Ferrerius OP).
* * * * * * * * * * * * *
Si Romanam fidem tenemus, ergo Catholici
sumus. (S. Hieronymus).
* * * * * * * * * * * * *
Fides virtus Theologica
est ex necessariis, et cui non potest subesse falsum, quia innititur primae
veritati, alias non faceret assensum firmum, et invariabilem. Si ergo Sedes
Apostolica, sive Ecclesia Romana, cuius auctoritas, et Principatus in Sede
Apostolica locatus est a Christo, in his, quae fidei sunt, errare posset, et
deviare, tunc credentes illud, crederent possibile, tamen falsum esse, et non
necessario infallibiliter verum, consequens cum formidine, et cum dubio erroris
possibilis; et ita credentes fluctuarent, et essent dubii in fide, et ita
infideles; et sic multa inconvenientia sequerentur, quae unusquisque cognoscere
potest...
Illius Sedis iudicium,
quod numquam in fide defecit, nec defectuosum est, videtur esse indefectibile iudicium in his, quae
fidei sunt. Sed Sedis Apostolicae iudicium numquam in fide defecit, nec
defectuosum est. Ergo Sedis Apostolicae iudicium indefectibile est in his, quae fidei
sunt. Consequentia patet, maior etiam, minor vero patet multorum sanctorum
Patrum testimoniis.
Inquit enim Eusebius Papa
in capit. in Sede distinct. 24 qu. 1. "In Sede Apostolica extra
maculam semper est Catholica servata religio".
Item beatus Sixtus Papa,
et habetur in cap. memor distinct. 24. qu. 1. idem testatur dicens: "Memor sum me sub illius
nomine Ecclesiae praesidere, cuius a Domino Iesu Christo est glorificata
confessio, et cuius fides nullam haeresim fovet, sed quidem omnes haereses
destruit". Haec ille.
Item beatus Hieronymus in
cap. Haec est fides distinct. 24. quaest. 1. ad idem est ita dicens:
"Sancta Romana Ecclesia, quae semper immaculata permansit, Domino
providente, et beato Petro opem ferente, in futurum manebit, sine ulla
haereticorum insultatione, scilicet praevalente, atque firma, et immobilis omni
tempore persistet".
(De
inerrantia Romani Pontificis ex cathedra definientis suffragium praeclarissimi
Card. Io. Turrecremata O. PP., Legati Pontificii ad Concilium Basileense,
deinde ad Concilium Florentinum Latinorum oratoris, ex aureo illius opere:
Summa de potestate papali, depromptum et Rev. Patribus Concilii Vaticani
exhibitum. Taurini. Apud Petrum H. F. Marietti, Typographum Pontificium.
MDCCCLXX (1870), pp. 10-11).
* * * * * * * * * * * * *
Crux Christi est philosophia
Christianorum. (S. Joannes
Chrysostomus).
* * * * * * * * * * * * *
Sequitur in oratione: Adveniat regnum tuum. Regnum
etiam Dei repraesentari nobis petimus, sicuti et nomen ejus ut in nobis
sanctificetur postulamus. Nam Deus quando non
regnat, aut apud eum quando incipit quod et semper fuit et esse non desinit?
Nostrum regnum petimus advenire a Deo nobis repromissum, Christi sanguine et
passione quaesitum: ut qui in seculo ante servivimus, postmodum Christo
dominante regnemus, sicut ipse pollicetur et dicit: Venite benedicti Patris
mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. 25,
34). Potest vero, fratres dilectissimi, et ipse Christus esse regnum Dei, quem
venire quotidie cupimus, cujus adventus ut cito nobis repraesentetur optamus. Nam cum resurrectio ipse nostra sit, quia in ipso
resurgimus, sic et regnum Dei potest ipse intelligi, quia in illo regnaturi
sumus. Bene autem regnum Dei petimus, id
est, regnum coeleste, quia est et terrestre regnum. Sed qui renuntiavit jam
seculo major est et honoribus ejus et regno. Et ideo qui
se Deo et Christo dedicat, non terrena sed coelestia regna desiderat. Continua
autem oratione et prece opus est, ne excidamus a regno coelesti, sicut judaei,
quibus hoc prius promissum fuerat, exciderunt, Domino manifestante et probante:
Multi, inquit, venient ab oriente et occidente, et recumbent cum
Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum. Filii autem regni expellentur in
tenebras exteriores. Illic erit ploratio et stridor dentium (Matth. 8, 11).
Ostendit quia ante filii regni judaei erant, quando et filii Dei esse
perseverabant. Postquam cessavit circa illos nomen paternum, cessavit et
regnum. Et ideo christiani, qui in oratione appellare patrem Deum coepimus, nos
et ut regnum Dei nobis veniat oramus. (S. Cyprianus Episcopus Carthaginesnsis et Martyr, Liber
de oratione dominica. Cracoviae 2016,
pp. 9-10).
* * * * * * * * * * * * *
Oratio justi clavis est coeli:
ascendit precatio, et descendit Dei miseratio. (S. Augustinus).
* * * * * * * * * * * * *
Alia ergo regna mirabili suo incremento superat Ecclesia;
ea etiam superat legibus suis:
aliorum enim regnorum leges ad reipublicae pacem, conservationem, augmentum et terrenam
prosperitatem procurandam solummodo spectant; et ideo in eorum legibus aliqua
nonnumquam absurda et iniqua permiscentur. At Ecclesiae leges peccata omnia
vitare jubent, omnem injustitiam cavent; omne malum prohibent; omnem
sanctimoniam, innocentiam, castitatem et perfectionem praescribunt, et Dei
cultum imprimis urgent. Nec mirum, si tam sanctae sint Ecclesiae leges, cum
illius regni rex sit ipse Spiritus Sanctus, qui invisibiliter illi praeest,
illudque regit et gubernat. Ecclesiae visibiliter praeerat Christus, antequam
in coelum ascenderet; hic fuit Rex, qui illud regnum instituit, ac visibiliter
rexit: postquam in coelum ascendit, misit Spiritum Sanctum, ut huic regno
invisibiliter praeesset. Unde fideles indesinenter Spiritus Sancti auxilium
implorant, illumque ut Regem suum invocant. Et in Conciliis generalibus, quae universam Ecclesiam
repraesentant, invocatur et advocatur Spiritus Sanctus, ut praeses et rex invisibilis:
ejus gratia petitur et omne quod determinatur, ejus determinatione definitur.
Unde apostoli in primo Concilio, ab ipsis congregato, sic determinationem suam
explicarunt: Visum est Spiritui Sancto et
nobis (Act. 15, 28); quasi dicant: Visum
est Spiritui Sancto, qui Concilio nostro praefuit, et qui toti Ecclesiae
praeest ut Rex illius, et nobis. Ecce
quis sit Spiritus Sanctus in sinu Ecclesiae.
(P. Zacharias Laselve OFM, Annus Apostolicus continens Conciones: I.
Toto Adventu – II. Tempore Quadragesimae – III. Omnibus et singulis totius anni
diebus Dominicis – IV. De Sanctis. – Volumen V. Conciones pro diebus Dominicis.
A festo Pentecostes ad Dominica I Adventus. Augustae Taurinorum M.
DCCC.LXXXI (1881), pp. 9-10).
* * * * * * * * * * * * *
Christus voluit omnes ab errore revocare, et
maluit mori quam tacere. (P. Joannes Duns Scotus OFM).
* * * * * * * * * * * * *
Imminutio cupiditatis
augmentum est caritatis; ubi nulla cupiditas, ibi perfecta caritas; tot
gradibus cor ad Deum elevatur, quot ab innatis recedit affectibus. (S. Ignatius de
Loyola).
* * * * * * * * * * * * *
Cape hanc veritatem: unicum tuum bonum esse, Deum
amare, et illi soli servire. (P. Nicolaus Avancinus SI, Vita et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta. Barcinone 1895, p. 133).
* * * * * * * * * * * * *
Sed numquid
aliquando aut alicubi injustum est diligere
Deum ex toto corde, ex toto anima, ex tota mente et diligere proximum tanquam
se ipsum? (Deuteron. 6, 5. et Matth. 22, 37.) Itaque flagitia, quae sunt contra
naturam, ubique ac semper detestanda atque punienda qualia Sodomitarum fuerunt (cf. Genes. 19, 24). Quae si omnes gentes
facerent, eodem criminis reatu divina lege tenerentur, quae non sic fecit
homines, ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas, quae cum Deo
nobis esse debet, cum eadem natura, cujus ille auctor est, libidinis
perversitate polluitur. (Divi Aurelii Augustini Episcopi
Hipponensis Confessionum libri tredecim. Ratisbonae 1863, Liber III, Caput
VIII).
* * * * * * * * * * * * *
Sed numquid
aliquando aut alicubi injustum est diligere
Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente et diligere proximum tanquam
se ipsum? (Deuteron. 6, 5. et Matth. 22, 37.) Itaque flagitia, quae sunt contra
naturam, ubique ac semper detestanda atque punienda qualia Sodomitarum fuerunt (cf. Genes. 19, 24). Quae si omnes gentes
facerent, eodem criminis reatu divina lege tenerentur, quae non sic fecit
homines, ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas, quae cum Deo
nobis esse debet, cum eadem natura, cujus ille auctor est, libidinis
perversitate polluitur. (Divi Aurelii Augustini Episcopi
Hipponensis Confessionum libri tredecim. Ratisbonae 1863, p. 68, Liber III, Caput VIII).
* * * * * * * * * * * * *
Majus miraculum est,
praedicationis verbo peccatorem convertere, quam carne mortuum suscitare. (S. Gregorius Magnus).
* * * * * * * * * * * * *
Utinam misera Polonia ad sanandas suas plagas, ad
plagam Cordis Jesu securreret. (P. Henricus Ramiere SI, Apostolatus Orationis
Generalis Moderator).
* * * * * * * * * * * * *
Considera tertium modum, quo Domini Dei nomen est
sanctum, quia est causa omnis sanctitatis creaturarum suarum rationalium,
Angelorum et hominum. Intuere hunc fontem, qui se per tot rivos et fluenta
effundit in tot millia Sanctorum. Adora eum: expete ut se
quoque tibi copiose communicet, et communicare non cesset; et imitare eum,
alios excitando et juvando ad acquirendam et augendam sanctitatem; quod an
facias, vide, et facere stude. (P. Nicolaus Lancicius SI, De piis erga Deum et
Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis punctis meditationum pro singulis
diebus totius anni. Oeniponte 1881,
p. 420).
* * * * * * * * * * * * *
Considera magna impedimenta et tentationes, quae
tempore Antichristi erunt, ob quas necessarius erit magnus animi vigor, ne
succumbant justi dolis et potentiae Antichristi: «Erit, inquit Christus
Dominus, tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque
fiet. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed
propter electos breviabuntur dies illi» (Matth. 24, 21. 22). Hic
concipies ardens desiderium, ut justi, qui eo tempore erunt, constanter Christo
adhaereant, idque a Domino petes, ne ullus eorum deficiat, et tu, quantum est
in te, Christo Domino te offeras ad tuendas ejus partes. (P. Nicolaus Lancicius SI, De
piis erga Deum et Coelites affectibus. Insinuatis in quaternis punctis
meditationum pro singulis diebus totius anni. Oeniponte 1881, p. 460).
* * * * * * * * * * * * *
Sicut ergo secundum illam divinitatem, qua unum
sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, neque Patrem natum credimus, neque
Spiritum sanctum, sed solum Filium: sic etiam secundum carnem solum Filium
natum catholica fides et credit et praedicat... Idem tamen Unigenitus Deus
secundo natus est, semel ex Patre, semel ex matre: natus est enim de Patre Deus
Verbum, natus est de matre Verbum caro factum... Unus igitur est atque idem
Deus Dei Filius natus ante secula, et natus in seculo; et utraque nativitas
unius est Filii Dei. (S. Fulgentius Ruspensis Episcopus, De fide ad Petrum. Caput II,
7. 10. 11).
* * * * * * * * * * * * *
"Unus Dominus, una fides, unum baptisma" (Eph.
IV, 5). Una est fides, quae ad Deum et salutem nos ducit, non multae: unus est
Dominus, non multi; plane ergo aberrant, et in errorem ac aeternam perniciem
abducunt Politici et Libertini nostri, qui tam in fide Lutheri, Calvini,
Mennoni, et quavis alia, quam in una vera Catholica Romana fide salutem suis
promittunt, dummodo Christum redemptorem esse credant, et honeste vivant;
certum enim est has non unam esse, sed alias et alias fides: Apostolus autem
docet unam tantum esse fidem veram, quae recta est ad salutem via. Unde sequitur, alias et
diversas ab hac vera fide, imo illi contrarias, non fidem, sed perfidiam esse,
quae ducit non ad coelum, sed ad gehennam. (R. P. Cornelius a Lapide SI, Commentaria in
Scripturam Sacram, T. XVIII: Complectens expositionem litteralem et moralem
Divi Pauli Epistolarum, Parisiis MDCCCLIII, p. 623).
* * * * * * * * * * * * *
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione:
quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut
verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis.
Vos enim imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in
Christo Iesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et
ipsi a Iudaeis: qui et Dominum occiderunt Iesum, et Prophetas, et nos persecuti
sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, prohibentes nos
Gentibus loqui ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim
ira Dei super illos usque in finem. (S. Paulus Apostolus, Epistola ad Thessalonicenses I. 2, 13-16).
* * * * * * * * * * * * *
Ita ergo vacandum divinis, ut non minus promptus
sis ad opera vitae activae. (P. Nicolaus Avancinus SI).
* * * * * * * * * * * * *
Durus multis videtur hic
sermo: Abnega temet ipsum, tolle crucem tuam, et
sequere Jesum. Sed multo durius
erit, audire illud extremum verbum: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum.
Qui enim modo libenter audiunt verbum
crucis et sequuntur, tunc non timebunt ab auditione aeternae damnationis. Hoc signum crucis erit in
coelo, cum Dominus ad judicandum venerit. Tunc omnes servi crucis, qui se
Crucifixo conformaverunt in vita, accedent ad Christum judicem cum magna
fiducia. (De imitatione Christi, Liber secundus. Admonitiones ad interna trahentes. Caput
XII. De regia via sanctae crucis, 1).
* * * * * * * * * * * * *
Christus resurgens ex mortuis jam non moritur,
mors illi ultra non dominabitur. (S. Paulus Apostolus, Epistula ad Romanos VI, 9).
* * * * * * * * * * * * *
Finis autem praecepti est caritas de corde puro,
et conscientia bona, et fide non ficta. A quibus quidam aberrantes, conversi
sunt in vaniloquium volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae
loquuntur, neque de quibus affirmant. (S. Paulus
Apostolus, I Tim. 1, 5-7).
* * * * * * * * * * * * *
Considera, coenaculum fuisse figuram Ecclesiae,
cui datus est Spiritus sanctus, quia Ecclesia est illa arca, in qua sola
salvari possumus, et extra quam, sicut tempore diluvii, nulla est salus. Quicumque continentur in
gremio Ecclesiae tanquam veri filii, illi soli sperare poterunt adventum
Spiritus sancti, modo se disponant ad illum digne recipiendum. Porro notandum,
quod Spiritus sanctus non solummodo datus fuerit Apostolis et primis Christi
discipulis, sed etiam illis, qui mortem Christi promoverant, et postea ab
Apostolis ad fidem Christi conversi sunt:
Non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet eum, et operatur
justitiam, acceptus est illi (Act. 10, 34. 35). (Ven. P. Segneri S. J., Meditationes
selectae et succinctae pro singulis anni diebus. Ratisbonae 1874, p. 289).
* * * * * * * * * * * * *
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu
Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in
Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti
et immaculati in conspectu eius in charitate. (S. Paulus Apostolus, Eph. 1, 3-4).
* * * * * * * * * * * * *
Hanc praedicationem cum acceperit, et hanc fidem
Ecclesia, et quidem in universum mundum disseminata, diligenter custodit, quasi
unam domum inhabitans: et similiter credit iis, videlicet quasi unam animam
habens, et unum cor, et consonanter haec praedicat, et docet, et tradit, quasi
unum possidens os. (S. Irenaeus, Episcopus Lugdunensis et Martyr, Adversus
haereses, Liber primus, 2).
* * * * * * * * * * * * *
Cracovia MMIV-MMXXIV, Kraków 2004-2024
REDITUS AD INDICEM GENERALEM: