SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XCVIII
De pertinentibus ad conservationem speciei
IN 2 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum in statu innocentiae fuisset generatio.
Co. – Quia in rebus corruptibilibus nihil est semper manens nisi species, et quaeque res intendit esse perpetuum, ideo ad multiplicationem humani generis in statu innocentiae futura erat generatio.
2. – Utrum in statu innocentiae fuisset generatio per coitum.
Co. – Membra naturalia ad generationem deputata satis declarant in statu innocentiae generationem futuram fuisse non per virtutem divinam, sed per conjunctionem maris et foeminae, absque tamen libidinis morbo.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 61.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: