SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XCVII
De his quae pertinent ad statum primi hominis quantum ad individui conservationem
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum homo in statu innocentiae esset immortalis.
Co. – Homo in statu innocentiae non natura sed gratia effective immortalis erat, quia vis illi divinitus data erat per quam poterat, non peccando scilicet, conservare corpus supra naturam corporalis materiae.
2. – Utrum homo in statu innocentiae fuisset passibilis.
Co. – Homo in statu innocentiae fuit impassibilis secundum passiones quae removent hominem a naturali dispositione, passibilis autem secundum passiones perfectivas.
3. – Utrum homo in statu innocentiae indigebat cibis.
Co. – Homo in statu innocentiae cum vitae animalis esset, cibis indigebat; iis tamen post resurrectionem vitae spiritualis existens non egebit.
4. – Utrum homo in statu innocentiae per lignum vitae immortalitatem consecutus fuisset.
Co. – In statu innocentiae per lignum vitae consecutus fuisset homo immortalitatem ad determinatum tempus, non autem simpliciter.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 60-61.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: