SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XCVI
De dominio quod homini in statu innocentiae competebat
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum Adam in statu innocentiae animalibus dominaretur.
Co. – Adam in statu innocentiae cunctis dominabatur animalibus, quod ei omnia animalia naturaliter subjecta essent; verum in poenam inobedientiae hominis ad Deum, animalia quoque homini obedire contemnunt.
2. – Utrum homo habuisset dominium super omnes alias creaturas.
Co. – Homo non dominabatur angelis, sed animalibus, imperando; plantis vero et inanimatis, utendo absque ullo impedimento.
3. – Utrum homines in statu innocentiae fuissent aequales.
Co. – Necesse est in statu innocentiae aliquam disparitatem fuisse, saltem quoad sexum; potuit tamen in anima et corpore esse etiam aliqua inaequalitas.
4. – Utrum homo in statu innocentiae homini dominabatur.
Co. – Servitus peccati poena esse debet, non igitur in statu innocentiae homo homini dominaretur dominio servituti opposito, licet supereminentiam scientiae et justitiae habens alium ad proprium bonum ejus dirigeret.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 60.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: