SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XCIV
De statu et conditione primi hominis quantum ad intellectum
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum primus homo per essentiam Deum viderit.
Co. – Quamvis primus homo in statu innocentiae altiori quadam cognitione Deum cognoverit quam nos cognoscamus, non tamen Deum per essentiam vidit, cum peccaverit.
2. – Utrum Adam in statu innocentiae angelos per essentiam viderit.
Co. – Cum anima primi hominis in statu innocentiae fuerit accommodata ad corporis gubernationem et perfectionem sicut et nunc, atque ita intelligere debuerit per phantasmata, non potuit in illo statu angelos per essentiam videre.
3. – Utrum primus homo habuerit scientiam omnium.
Co. – Cum primus homo non tantum secundum corpus ad aliorum generationem, sed et secundum animam ad aliorum instructionem et gubernationem perfectus sit institutus, oportet eum habuisse notitiam omnium naturaliter scibilium, et supernaturalium tantam quanta opus erat, alia vero ignorasse.
4. – Utrum homo in primo statu decipi potuisset.
Co. – Cum homo in primo statu secundum intellectum sic a Deo fuerit institutus quod nullum malum in ipso inerat, et omnia inferiora superioribus subdebantur, nullo modo decipi potuit, nec quoad ea quae scivit, nec quoad ea quae nescivit.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 59.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: