DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XCIII

 

De fine, sive termino productionis hominis

 

IN 9 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum imago Dei sit in homine.

 

Co. – Cum in homine inveniatur aliqua Dei similitudo, quae ab eo deducitur sicut ab exemplari, non tamen secundum Domini aequalitatem, est quidem in homine imago Dei, sed imperfecta.

 

2. – Utrum imago Dei inveniatur in irrationalibus creaturis.

 

Co. – Cum solae intellectuales creaturae assimilentur Deo, ut intelligit et sapit, eae solae, si proprie loquamur, sunt ad imaginem Dei.

 

3. – Utrum angelus sit magis ad imaginem Dei quam homo.

 

Co. – Cum intellectualis natura, in qua divinae imaginis ratio primo et per se consideratur, in angelo sit perfectior, ipse simpliciter magis est ad imaginem Dei quam homo.

 

4. – Utrum imago Dei inveniatur in quolibet homine.

 

Co. – Imago creationis in omnibus invenitur hominibus, sed recreationis in justis tantum, similitudinis vero solum in beatis.

 

5. – Utrum in homine sit imago Dei quantum ad trinitatem personarum.

 

Co. – Cum in ipso Deo una existat natura in tribus personis, dicendum est in homine esse imaginem Dei, et quantum ad naturam divinam, et quantum ad trinitatem personarum.

 

6. – Utrum imago Dei sit in homine solum secundum mentem.

 

Co. – Communicatur homini Dei similitudo per modum imaginis secundum mentem tantum; secundum alias vero ejus partes, per modum vestigii, sicut et caeteris creaturis.

 

7. – Utrum imago Dei inveniatur in anima secundum actus.

 

Co. – Trinitatis imago attenditur primo in rationali creatura secundum actus verbi et amoris, secundario autem secundum potentias et praecipue habitus.

 

8. – Utrum imago divinae Trinitatis sit in anima solum per comparationem ad objectum, quod est Deus.

 

Co. – Anima rationalis est ad imaginem Dei et divinae Trinitatis secundum quod fertur vel nata est ferri in Deum notitia et amore.

 

9. – Utrum similitudo ab imagine convenienter distinguatur.

 

Co. – Distinguitur similitudo ab imagine, et ut praeambulum ad ipsam inquantum est communius quam imago, et ut subsequens inquantum significat quamdam imaginis expressionem.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 58.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: