SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO XCII
De productione mulieris
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum mulier debuerit produci in prima rerum productione.
Co. – Cum oportuerit in prima rerum formatione dari homini adjutorium ad opus generationis explendum, debuit tunc mulier produci.
2. – Utrum mulier debuerit fieri ex viro.
Co. – Ut vir principium totius suae speciei esset, sicut Deus totius universi, mulierem ex viro formari decuit.
3. – Utrum mulier debuerit formari de costa viri.
Co. – Ut significaretur inter virum et mulierem debere esse socialem conjunctionem, et fluxura sacramenta de latere Christi dormientis in cruce, mulierem de costa viri formari conveniebat.
4. – Utrum mulier fuerit immediate formata a Deo.
Co. – Cum a solo Deo, qui est naturae institutor, possit res praeter naturae ordinem in esse produci, ab eo solo formari potuit mulier de costa viri.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 57.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: