DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XC

 

De prima hominis productione quantum ad animam

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum anima sit facta vel sit de substantia Dei.

 

Co. – Cum anima humana sit quandoque intelligens in potentia, Deus autem sit purus actus, impossibile est eam esse de Dei substantia, sed factam esse oportet.

 

2. – Utrum anima sit producta in esse per creationem.

 

Co. – Cum animae rationali sicut esse ita etiam fieri proprie competat, non possit autem fieri ex materia praejacente, necessarium est eam productam esse per creationem.

 

3. – Utrum anima rationalis sit producta a Deo immediate.

 

Co. – Cum anima rationalis non possit produci per transmutationem alicujus materiae sed solum per creationem, solus autem Deus possit creare, necesse est animam rationalem produci a Deo immediate.

 

4. – Utrum anima humana fuerit producta ante corpus.

 

Co. – Cum Deus primas res instituerit in perfecto statu suae naturae, anima autem, quae est pars humanae naturae, non habeat naturalem perfectionem nisi secundum quod est corpori unita, dicendum est animam humanam non esse productam ante corpus.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 56.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: