SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO IX
De Dei immutabilitate
IN 2 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum Deus sit omnino immutabilis.
Co. – Deus cum sit primum ens, omnino simplex, et per essentiam infinitus, est simpliciter immutabilis.
2. – Utrum esse immutabile sit Dei proprium.
Co. – Solus Deus immutabilis est, omnia vero alia aliquo modo mutabilia, vel per potentiam in alio, vel per potentiam in se, vel secundum esse substantiale et accidentale, seu secundum esse accidentale quocumque modo.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 6.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: