SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXXIX
De cognitione animae separatae
IN 8 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum anima separata aliquid intelligere possit.
Co. – Cum modus operandi uniuscujusque rei sequatur modum essendi ipsius, necesse est animam a corpore separatam intelligere non per conversionem ad phantasmata, quae sunt in organis corporeis, sed per conversionem ad ea quae sunt intelligibilia simpliciter.
2. – Utrum anima separata intelligat substantias separatas.
Co. – Cum anima separata seipsam per seipsam intelligat, alia vero incorporea per modum suae substantiae, qui est infra modum substantiae angelicae, sed est conformis modo aliarum animarum separatarum; ideo de aliis animabus separatis perfectam cognitionem habet, de angelis autem imperfectam.
3. – Utrum anima separata omnia naturalia cognoscat.
Co. – Animae separatae de omnibus naturalibus cognitionem habent non certam et propriam, sed communem et confusam.
4. – Utrum anima separata cognoscat singularia.
Co. – Anima separata cognoscit quaedam singularia, sed non omnia, verum ea tantum ad quae determinatur, vel per praecedentem cognitionem, vel aliquam affectionem, vel naturalem habitudinem, vel divinam ordinationem.
5. – Utrum habitus scientiae hic acquisitae remaneat in anima separata.
Co. – Habitus scientiae hic acquisitae secundum quod est in intellectu remanet in anima separata; nec enim per accidens, nec per se corrumpi potest.
6. – Utrum actus scientiae hic acquisitae maneat in anima separata.
Co. – Cum species intelligibiles maneant in anima separata, status autem animae separatae non sit idem sicut modo est, dicendus quidem est manere in anima separata actus scientiae hic acquisitae, sed non secundum eumdem modum.
7. – Utrum distantia localis impediat cognitionem animae separatae.
Co. – Cum anima separata intelligat singularia per influxum specierum ex divino lumine, quod aequaliter se habet ad propinquum et distans, fit ut distantia localis nullo modo impediat animae separatae cognitionem.
8. – Utrum animae separatae cognoscant ea quae hic aguntur.
Co. – Cum animae mortuorum secundum ordinationem divinam et modum essendi segregatae sint a conversatione viventium, nesciunt secundum naturalem cognitionem quae hic aguntur; ex gratia autem est si animae beatorum quae hic aguntur sciant.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 55-56.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: