DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXXXVIII

 

Quomodo anima humana cognoscat ea quae supra se sunt

 

IN 3 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum anima humana secundum statum vitae praesentis possit intelligere substantias immateriales per seipsas.

 

Co. – Cum experiamur nos hic nihil intelligere absque phantasmate, manifestum est quod substantias immateriales, quae sub sensum et imaginationem non cadunt, primo et per se, secundum praesentis vitae statum, intelligere non possumus.

 

2. – Utrum intellectus noster per cognitionem rerum materialium possit pervenire ad intelligendum substantias immateriales.

 

Co. – Cum quidditas rei materialis quam abstrahit intellectus noster a materia sit omnino alterius rationis a substantiis immaterialibus, non possumus per substantias materiales perfecte substantias immateriales intelligere.

 

3. – Utrum Deus sit primum quod a mente humana cognoscitur.

 

Co. – Cum Deus cognoscatur a nobis per creaturas, non est primum quod a nobis cognoscitur.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 54-55.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: