SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXXVII
Quomodo anima intellectiva seipsam et ea quae sunt in ipsa cognoscat
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum anima intellectiva seipsam cognoscat per suam essentiam.
Co. – Intellectus humanus, cum se habeat in genere rerum intelligibilium ut ens in potentia tantum, non cognoscit seipsum per suam essentiam; sed per actum quo intellectus agens abstrahit a sensibilibus species intelligibiles.
2. – Utrum intellectus noster cognoscat habitus animae per essentiam eorum.
Co. – Cum habitus non sit actus, sed medium inter potentiam et actum, nihil autem cognoscatur nisi secundum quod est actu, oportet habitum non per seipsum, sed per actum suum cognosci.
3. – Utrum intellectus cognoscat proprium actum.
Co. – Cum ipso intelligere intellectus sit in actu, primum quod intelligitur ab intellectu est ipsum suum intelligere; sed non eodem modo in omnibus intellectibus percipitur.
4. – Utrum intellectus intelligat actum voluntatis.
Co. – Actus voluntatis, cum sit in ratione intelligibiliter, necessario cognoscitur ab intellectu.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 54.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: