DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXXXV

 

De modo et ordine intelligendi

 

IN 8 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum intellectus noster intelligat res corporeas et materiales per abstractionem a phantasmatibus.

 

Co. – Cum intellectus humanus non sit actus alicujus organi corporalis, sed sit animae, quae est forma corporis, potentia, necessum est ut intelligat materialia et sensibilia abstrahendo a phantasmatibus.

 

2. – Utrum species intelligibiles a phantasmatibus abstractae se habeant ad intellectum nostrum sicut id quod intelligitur, vel sicut id quo intelligitur.

 

Co. – Species intelligibiles se habent ad intellectum ut id quo intelligit intellectus, non autem ut id quod intelligitur, nisi secundario; res enim cujus species intelligibilis est similitudo, est quod primo intelligitur.

 

3. – Utrum magis universalia sint priora in nostra cognitione intellectuali.

 

Co. – Magis universalia et communia sunt priora in nostra intellectuali et sensitiva cognitione.

 

4. – Utrum possimus multa simul intelligere.

 

Co. – Non potest intellectus humanus multa per modum multorum intelligere, sed per modum unius, scilicet per unam speciem.

 

5. – Utrum intellectus noster intelligat componendo et dividendo.

 

Co. – Cum intellectus humanus non statim in prima apprehensione capiat perfectam rei cognitionem, sicut divinus et angelicus, necessum est eum intelligere componendo et dividendo et ratiocinando.

 

6. – Utrum intellectus possit esse falsus.

 

Co. – Cum quidditas rei sit proprium objectum intellectus, nunquam contingit circa ipsum falli nisi per accidens, prout ipsi compositio vel divisio, seu discursus admiscetur, quibus fallitur quandoque.

 

7. – Utrum unam et eamdem rem unus alio melius intelligere possit.

 

Co. – Eamdem rem alium alio melius intelligere contingit; non objective quidem, sed ex parte potentiae intelligentis quae dispositionem animae sequitur.

 

8. – Utrum intellectus per prius intelligat indivisibile quam divisibile.

 

Co. – Indivisibile actu tam secundum continuitatem quam secundum rationem est prius notum quam opposita divisio; sed indivisibile omnino, actu scilicet et potentia, est posterius notum.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 52-53.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXI, Kraków 2011

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: