SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXXIII
De libero arbitrio
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum homo sit liberi arbitrii.
Co. – Cum homo sit rationalis, liberi etiam arbitrii necessario est.
2. – Utrum liberum arbitrium sit potentia.
Co. – Cum liberum arbitrium sit quo indifferenter se habent homines ad bene vel male eligendum, impossibile est esse habitum quemdam, vel potentiam cum habitu, sed necessario potentia quaedam animae naturalis est.
3. – Utrum liberum arbitrium sit potentia appetitiva.
Co. – Cum proprius actus liberi arbitrii sit electio, ipsaque electio principaliter actus sit appetitivae virtutis, oportet liberum arbitrium esse potentiam appetitivam.
4. – Utrum liberum arbitrium sit alia potentia a voluntate.
Co. – Sicut ratio et intellectus non duae sed una potentia sunt, ita voluntas et liberum arbitrium non duae sed una tantum potentia sunt.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 51.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: