DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXXXII

 

De voluntate

 

IN 5 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum voluntas aliquid ex necessitate appetat.

 

Co. – Voluntas nihil velle potest coactionis necessitate, potest autem aliquid velle necessitate finis seu suppositionis; naturali etiam necessitate aliquid vult, beatitudinem scilicet.

 

2. – Utrum voluntas ex necessitate omnia velit quaecumque vult.

 

Co. – Sunt particularia quaedam bona sine quibus homo beatus esse potest, ideoque voluntas non ex necessitate illa vult; sicut intellectus ex necessitate non assentit iis quae non habent necessariam ad prima principia connexionem.

 

3. – Utrum voluntas sit altior potentia quam intellectus.

 

Co. – Cum objectum intellectus sit simpliciter nobilius objecto voluntatis, intellectus simpliciter altior est potentia quam voluntas; haec tamen interdum secundum quid altior invenitur, quando scilicet ejus objectum in altiori re invenitur.

 

4. – Utrum voluntas moveat intellectum.

 

Co. – Intellectus movet voluntatem ut finis; sed voluntas respiciens bonum in communi movet intellectum effective.

 

5. – Utrum irascibilis et concupiscibilis distingui debeant in appetitu superiori.

 

Co. – In superiori appetitu hominis, voluntate scilicet, non distinguitur concupiscibilis et irascibilis.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 50.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMX, Kraków 2010

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: