DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXXXI

 

De sensualitate

 

IN 3 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum sensualitas solum sit appetitiva.

 

Co. – Sensualitas non aliquam cognoscitivam virtutem importat, sed animae vim appetitivam.

 

2. – Utrum appetitus sensitivus distinguatur in irascibilem et concupiscibilem sicut in potentias diversas.

 

Co. – Concupiscibilis vis est convenientis et inconvenientis, irascibilis autem ad resistendum contrariis; diversae igitur sunt potentiae partis sensitivae, irascibilis et concupiscibilis.

 

3. – Utrum irascibilis et concupiscibilis obediant rationi.

 

Co. – Irascibilis et concupiscibilis obediunt rationi et voluntati, sed non eadem ratione.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 50.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: