SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXX
De potentiis appetitivis in communi
IN 2 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum appetitus sit aliqua specialis animae potentia.
Co. – Quoniam in quibus forma altiori modo existit etiam inclinatio superior invenitur, necesse est in cognitionem habentibus, quae formam altiori modo habent, etiam vis appetitiva supra modum appetitus naturalis.
2. – Utrum appetitus sensitivus et intellectivus sint diversae potentiae.
Co. – Cum illud quod intellectu apprehenditur diversi sit generis ab eo quod a sensu, necesse est appetitum sensitivum et intellectivum ad diversas potentias pertinere.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 49-50.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: