DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO VIII

 

De existentia Dei in rebus

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum Deus sit in omni­bus rebus.

 

Co. – Deus, cum sit ipsum esse per essentiam, est intime in omnibus rebus.

 

2. – Utrum Deus sit ubique.

 

Co. – Deus est in omnibus locis, tanquam in rebus quibus confert virtutem conservativam locati; et est in omnibus locis replens omnia loca, non sicut corpus impediens alia locari, sed causando quod omnia alia sint in loco et illum repleant.

 

3. – Utrum Deus sit ubique per essentiam, praesentiam, et potentiam.

 

Co. – Est Deus in omnibus per potentiam, quia ei omnia subjecta sunt; est in omnibus per essentiam, quia omnia immediate creavit; et in cunctis est per praesentiam, quia omnia cognoscit.

 

4. – Utrum esse ubique sit proprium Dei.

 

Co. – Deum ubique esse oportet, ac primo, id est, non secundum partem.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 5-6.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: