SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXIX
De potentiis intellectivis
IN 13 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum intellectus sit potentia animae.
Co. – Quemadmodum in homine intelligere non est idem quod suum esse, sic etiam intellectus hominis non est ejus essentia, sed animae quaedam potentia.
2. – Utrum intellectus sit potentia passiva.
Co. – Cum intelligere sit quoddam pati, intellectus est potentia passiva.
3. – An sit ponere intellectum agentem.
Co. – Quoniam nihil quod est in potentia reducitur ad actum nisi per aliquod ens actu, necessum est in anima, praeter intellectum possibilem quo anima omnia fieri potest, constituere intellectum agentem quo omnia potest facere et intelligibilia potentia ad actum deducere.
4. – Utrum intellectus agens sit aliquid animae.
Co. – Cum anima nihil sit perfectius in inferioribus rebus, quae tamen ab universalibus causis virtutes proprias inditas habent, oportet in anima esse virtutem quamdam, a superiori intellectu derivatam, per quam possit phantasmata illustrare et intelligibilia in potentia facere intelligibilia in actu.
5. – Utrum intellectus agens sit unus in omnibus.
Co. – Cum intellectus agens sit virtus animae, necesse est non unum in omnibus esse, sed multiplicari ad multiplicationem animarum.
6. – Utrum memoria sit in parte intellectiva animae.
Co. – Memoria, ut virtus conservativa specierum intelligibilium est, ad partem spectat intellectivam; ut vero ad praeterita, ut praeterita sunt, respectum habet, magis ad animae sensitivam partem attinet.
7. – Utrum alia potentia sit memoria intellectiva et alia intellectus.
Co. – Non est in homine memoria distincta potentia ab intellectu, sed una potentia sunt, cum idem objectum habeant.
8. – Utrum ratio sit alia potentia ab intellectu.
Co. – Eadem in homine potentia est ratio et intellectus, licet intelligere sit simpliciter veritatem intelligibilem apprehendere, ratiocinari autem procedere de uno intellecto ad aliud; hoc enim imperfecti, illud perfecti est.
9. – Utrum ratio superior et inferior sint diversae potentiae.
Co. – Una et eadem potentia sunt in homine ratio superior et inferior, distinctae tamen actibus et habitibus diversis, dum superior ratio ipso sapientiae habitu aeternis conspiciendis et consulendis intendit, inferior vero temporalibus per scientiam ad aeterna disponitur.
10. – Utrum intelligentia sit alia potentia ab intellectu.
Co. – Intelligentia et intellectus non distinguuntur ut duae potentiae, sed ut actus a potentia.
11. – Utrum intellectus speculativus et practicus sint diversae potentiae.
Co. – Accidit rei per intellectum apprehensae ut ad opus ordinetur vel non, unde constat intellectum speculativum et practicum, qui per hoc differunt, diversas potentias non esse.
12. – Utrum synderesis sit quaedam specialis potentia ab aliis distincta.
Co. – Synderesis non quaedam specialis potentia est ratione altior, vel ut natura, sed habitus quidam naturalis principiorum operabilium, sicut intellectus habitus est principiorum speculabilium, et non potentia aliqua.
13. – Utrum conscientia sit quaedam potentia.
Co. – Conscientia, si proprie sumatur, potentia non est, sed actus quo scientiam nostram ad ea quae agimus applicamus, quam applicationem sequitur vel testificatio vel ligatio vel excusatio.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 48-49.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: