DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXXV

 

De homine, qui ex spirituali et corporali substantia componitur, et primo de his quae pertinent ad essentiam animae

 

IN 7 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum anima sit corpus.

 

Co. – Anima cum sit primum principium vitae in his quae apud nos vivunt, impossibile est ipsam esse corpus; sed corporis est actus.

 

2. – Utrum anima humana sit aliquid subsistens.

 

Co. – Anima humana, cum sit omnium corporum cognoscitiva, est incorporea et subsistens.

 

3. – Utrum animae brutorum animalium sint subsistentes.

 

Co. – Cum animae brutorum per seipsas minime operentur, subsistentes non sunt: similiter enim unumquodque habet esse et operationem.

 

4. – Utrum anima sit homo.

 

Co. – Cum illud tantum sit homo quod operatur omnes hominis operationes, anima vero sola sine corpore non operetur sensitivas, manifestum est quod homo non est anima tantum, sed aliquid compositum ex anima et corpore.

 

5. – Utrum anima sit composita ex materia et forma.

 

Co. – Cum de ratione animae, prout in communi consideratur, sit esse formam corporis, prout vero in speciali, inquantum scilicet est intellectiva, esse cognoscitivam formarum absolutarum sive universalium, dici debet animam non esse compositam ex materia et forma.

 

6. – Utrum anima humana sit corruptibilis.

 

Co. – Cum anima humana sit forma per se subsistens, expers omnis contrarietatis, non est corruptibilis per se, nec per accidens.

 

7. – Utrum anima et angelus sint unius speciei.

 

Co. – Cum angelus forma sit separata non existens in materia, fieri non potest ut sit unius speciei cum anima.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 44-45.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: