SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXXIII
De iis quae pertinent ad septimum diem
IN 3 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum completio divinorum operum debeat septimo diei adscribi.
Co. – Completio divinorum operum, quoad naturalem eorum perfectionem et universi totius integritatem, congrue septimo diei adscribitur.
2. – Utrum Deus septima die requievit ab omni opere suo.
Co. – Requievit Deus die septima ab omni opere, in quantum cessavit a novis creaturis condendis, et quia post opera in seipso requievit, sibi sufficiens, et seipso beatus, suumque desiderium implens.
3. – Utrum benedictio et sanctificatio debeatur diei septimae.
Co. – Congruit ut in die septimo benediceret Deus omnibus a se conditis creaturis, et diem illum sanctificaret.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 43-44.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: