DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXX

 

De opere ornatus quantum ad quartam diem

 

1. – Utrum luminaria debuerint produci quarta die.

 

Co. – Quia decuit ut quod primo die inter illos tres dies qui deputati sunt operibus distinctionis formatum erat, primo similiter die inter illos tres qui operibus ornatus deputati sunt ornaretur, ideo convenienter die quarto luminaria producuntur.

 

2. – Utrum convenienter causa productionis luminarium describatur.

 

Co. – Ut populus ad idololatriam propensus revocaretur, convenienter ea causa productionis luminarium describitur a Moyse, ex qua intelligeretur ad hominum utilitatem esse facta, videlicet in signa et tempora, et dies et annos, etc.

 

3. – Utrum luminaria coeli sint animata.

 

Co. – Cum plantis et animalibus anima uniatur ut forma, non sic autem corporibus coelestibus, sed tantum ut motor mobili, patet corpora coelestia non esse animata sicut plantae et animalia, sed aequivoce.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 42-43.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: