DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO VII

 

De infinitate Dei

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. Utrum Deus sit infinitus.

 

Co. Cum esse divinum non sit esse receptum in aliquo, sed ipse Deus sit suum esse subsis­tens, infinitus et perfectus est.

 

2. Utrum aliquid aliud quam Deus possit esse infinitum per essentiam.

 

Co. Solus Deus per essen­tiam et simpliciter infinitus est; alia vero omnia finita simplici­ter sunt, infinita vero secundum quid.

 

3. Utrum possit esse aliquid infinitum actu secundum magnitudinem.

 

Co. – Nullum corpus naturale nec mathematicum potest esse infinitum.

 

4. Utrum possit esse infi­nitum in rebus secundum multitudinem.

 

Co. – Impossibile est esse multitudinem per se vel per accidens actu infinitam; possibile est autem eam esse in potentia.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 5.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: