DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXIX

 

De opere tertiae diei

 

IN 2 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum aquarum congregatio convenienter dicatur facta tertia die.

 

Co. – Ut naturae ordo servaretur, convenienter post formationem aquae secunda die factam tertia die formata est terra et distincta; quando congregatae sunt aquae, quae sub coelo erant in locum unum, et apparuit arida.

 

2. – Utrum plantarum productio convenienter tertia die facta legatur.

 

Co. – Cum plantarum productio sit quasi quaedam terrae formatio, eo quod immobiliter terrae inhaereant, convenienter eodem die quo terra, id est die tertio, in sacris describitur eloquiis facta fuisse.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 42.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: