SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXVIII
De opere secundae diei
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum firmamentum sit factum secunda die.
Co. – Pro diversa firmamenti acceptione secundum utrumque (naturae scilicet et temporis) ordinem, vel concedi vel negari potest firmamentum secunda die factum esse.
2. – Utrum aquae sint supra firmamentum.
Co. – Sunt aquae corporales supra firmamentum, quae tamen pro diversa firmamenti acceptione vel natura cum illo eaedem vel distinctae sunt.
3. – Utrum firmamentum dividat aquas ab aquis.
Co. – Pro diversa firmamenti et aquarum acceptione, diversimode intelligitur firmamentum dividere aquas ab aquis.
4. – Utrum sit unum coelum tantum.
Co. – Si omne illud corpus quod supra terram et aquam est nomine coeli accipiatur, unum tantum est coelum; varii tamen secundum varias illius totius partes sunt coeli; varii quoque sunt coeli per metaphoram dicti.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 42.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: