SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXVII
De opere distinctionis secundum se
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum lux proprie in spiritualibus dicatur.
Co. – Lumen, quoad usum, assumitur ad significandum quodcumque manifestationem et cognitionem facit; quoad primam vero ejus impositionem, ut scilicet importet manifestationem in sensu visus, non nisi metaphorice in spiritualibus assumitur.
2. – Utrum lux sit corpus.
Co. – Cum illuminatio fiat in instanti, et in omnem partem, lumen ipsum non est corpus.
3. – Utrum lux sit qualitas.
Co. – Cum lumen non sit substantia, neque intentio, necesse est esse quamdam activam qualitatem consequentem per se corpus lucens.
4. – Utrum convenienter lucis productio in prima die ponatur.
Co. – Decuit divinae sapientiae ordinem ut prima die lux fieret.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 41.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: