SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXVI
De ordine creationis ad distinctionem
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum informitas materiae tempore praecesserit formationem ipsius.
Co. – Informitas materiae non praecessit duratione ejus formationem aut distinctionem, sed natura; praecessit autem informitas materiae ejus formationem, id est pulchritudinem et ornatum.
2. – Utrum una sit materia informis omnium corporalium.
Co. – Non est una omnium corporum corruptibilium et incorruptibilium materia, nisi secundum analogiam.
3. – Utrum coelum empyreum sit concreatum materiae informi.
Co. – Conveniens fuit in principio mundi corpus totaliter lucidum fuisse creatum, ubi inchoaretur beatorum gloria secundum corpus, quod coelum empyreum est appellatum.
4. – Utrum tempus sit concreatum materiae informi.
Co. – In prima mundi origine fuit tempus informi materiae concreatum.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 41.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: