SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXV
De opere creationis creaturae corporalis
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum creatura corporalis sit a Deo.
Co. – Cum corporalia et omnia conveniant in esse, necesse est ut omnia effective in esse a Deo dependeant.
2. – Utrum creatura corporalis sit facta propter Dei bonitatem.
Co. – Visibilia omnia et corporalia sunt effective a Deo producta, non in poenam spiritualium substantiarum, sed ex ipsa Dei intentione propter divinam bonitatem repraesentandam.
3. – Utrum creatura corporalis sit producta a Deo mediantibus angelis.
Co. – Creaturae corporales sunt effective et immediate a Deo productae, et non media aliqua angelorum operatione.
4. – Utrum formae corporum sint ab angelis.
Co. – Cum formae sensibiles et corporales sint ex quibus composita sunt et fiunt, non producuntur a formis separatis, nisi ut motoribus ad formas: et a Deo ut prima causa, et a compositis agentibus corporalibus ut propinquis agentibus educentibus illas de materiae potentia.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 40-41.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: