SUMMAE THEOLOGICAE
–––––––––––––––––––––––
CONCLUSIONES
~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~
QUAESTIO LXIV
De poena daemonum
IN 4 ARTICULOS DIVISA
1. – Utrum intellectus daemonis sit obtenebratus per privationem cognitionis omnis veritatis.
Co. – Cognitio naturalis in angelis peccantibus non est ablata vel diminuta; gratuita vero speculativa quorumdam secretorum Dei est diminuta, sed gratuita qua ferebantur in Dei amorem est totaliter ablata.
2. – Utrum voluntas daemonum sit obstinata in malo.
Co. – Quia hoc est angelis casus quod hominibus mors, angeli boni divinae justitiae adhaerentes confirmati sunt in bono, angeli vero mali et daemones obstinati remanserunt in malo.
3. – Utrum dolor sit in daemonibus.
Co. – Dolor, non ut passio quaedam sed ut simplex voluntatis actus, in daemonibus est, prout multa quae sunt esse nollent, et quae non sunt esse vellent.
4. – Utrum aer iste sit locus poenalis daemonum.
Co. – Angelis malis duplex poenalis convenit locus: infernus pro ipsorum culpa, aer iste caliginosus usque ad diem judicii ad bonorum exercitium.
–––––––––––
Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 40.
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009
Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES
POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: