DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXIII

 

De angelorum malitia quoad culpam

 

IN 9 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum malum culpae possit esse in angelis.

 

Co. – Quaevis creatura rationalis in puris naturalibus constituta errare ac peccare potest; Deus vero nec errare neque peccare potest, cum solus sui actus regula sit.

 

2. – Utrum in angelis possit esse tantum peccatum superbiae et invidiae.

 

Co. – Quaevis peccata in angelis esse possunt secundum reatum; secundum affectum autem primum peccatum aliud esse non potuit quam superbia, quod consequi potuit in illis aliquod invidiae peccatum.

 

3. – Utrum diabolus appetierit esse ut Deus.

 

Co. – Peccavit angelus appetendo esse ut Deus, non quidem per aequalitatem, sed appetendo ut ultimum finem quod virtute suae naturae consequi poterat, vel appetendo assequi beatitudinem propriis viribus absque divinae gratiae auxilio.

 

4. – Utrum aliqui daemones sint naturaliter mali.

 

Co. – Daemones, cum ad universale bonum inclinentur, non sunt naturaliter mali.

 

5. – Utrum diabolus fuerit malus in primo instanti suae creationis per culpam propriae voluntatis.

 

Co. – Angelus cum fuerit a Deo productus, in primo instanti sui esse non peccavit nec peccare potuit per inordinatum suae voluntatis actum.

 

6. – Utrum aliqua mora fuerit inter creationem et lapsum angeli.

 

Co. – Probabilius est, et sanctorum dictis magis consonum, angelum statim post primum instans suae creationis peccasse, praecipue si fuit in gratia creatus; non inconvenit autem, si non fuit in gratia creatus, moram aliquam fuisse inter creationem et lapsum.

 

7. – Utrum angelus supremus inter peccantes fuerit supremus inter omnes.

 

Co. – Cum peccatum angeli ex arbitrii libertate processerit, consonum magis est supremum angelum inter peccantes fuisse supremum inter omnes.

 

8. – Utrum peccatum primi angeli fuerit aliis causa peccandi.

 

Co. – Primi angeli peccatum fuit aliis causa peccandi; non quidem cogens, sed quadam quasi exhortatione inducens.

 

9. – Utrum tot peccaverunt quot permanserunt.

 

Co. – Plures angeli permanserunt in gratia, quam peccaverunt.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 39.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: