DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXII

 

De perfectione angelorum in esse gratiae et gloriae

 

IN 9 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum angeli fuerint in sua creatione beati.

 

Co. – Angeli fuerunt a Deo creati beati beatitudine naturali, non autem beatitudine supernaturali, quae in visione divinae essentiae consistit.

 

2. – Utrum angelus indiguerit gratia ad hoc quod converteretur in Deum.

 

Co. – Non potuit angelus in Deum converti nisi divinae gratiae auxilio.

 

3. – Utrum angeli sint creati in gratia.

 

Co. – Probabilius est angelos in gratia fuisse creatos quam sine gratia.

 

4. – Utrum angelus beatus suam beatitudinem meruerit.

 

Co. – Cum solus Deus sit naturaliter ab aeterno beatus, oportuit angelos fuisse a Deo in gratia creatos, ut suam supernaturalem beatitudinem mererentur.

 

5. – Utrum angelus statim post unum actum meriti beatitudinem habuerit.

 

Co. – Angelus post primum charitatis actum beatitudinem consecutus est.

 

6. – Utrum angeli sint consecuti gratiam et gloriam secundum quantitatem suorum naturalium.

 

Co. – Consecuti sunt angeli gratiam et gloriam secundum naturalium virium quantitatem, ita quod meliores et excellentiores majorem gratiam et gloriam consequerentur.

 

7. – Utrum in angelis beatis remaneat cognitio et dilectio naturalis.

 

Co. – Remanet in angelis beatis naturalis cognitio et dilectio.

 

8. – Utrum angelus beatus peccare possit.

 

Co. – Cum non possit angelus beatus quidquam velle vel agere nisi Deum attendens, qui est ipsa bonitas, non potest aliquo pacto peccare.

 

9. – Utrum angeli beati in beatitudine possint proficere.

 

Co. – Cum angeli moveantur a Deo in beatitudinem, non valent amplius in ea proficere.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), p. 38.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: