DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE PARTIS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO LXI

 

De productione angelorum in esse naturae

 

IN 4 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum angeli habeant causam sui esse.

 

Co. – Cum solus Deus sit ipsum esse subsistens, non solum angelos, sed omnia ab ipso creata esse necessarium est.

 

2. – Utrum angelus sit productus a Deo ab aeterno.

 

Co. – Solus Deus Pater, Filius, et Spiritus sanctus ab aeterno fuerunt; caetera vero ex nihilo facta sunt, id est postquam nihil fuerant.

 

3. – Utrum angeli sint creati ante mundum corporeum.

 

Co. – Cum angeli ad universi perfectionem creati fuerint, probabilius illi fuerunt a Deo creati cum ipso universo quam ante.

 

4. – Utrum angeli sint creati in caelo empyreo.

 

Co. – Angelos, nobiliores universi partes, decuit in supremo loco, et caelo empyreo creari.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 37-38.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: